Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend499. 1617 Jan. 13. Van J.C. GevartiusGa naar voetnoot5.S.P. Vir Clarissime et Incomparabilis. Tandem aliquando homo noster e Gallia reversus est, qui Illustr. D. Legato eo excurrendi veniam a rege attulit, sed ob ingruentia indies hic negotia certum profectionis suae diem necdum constituit; quod ubi fecerit, quamprimum se tibi significaturum dixit, nihilque sibi gratius fore quam si frater tuus se ei comitem adiungatGa naar voetnoot6. Remitto ecce Papinium manu tua notatumGa naar voetnoot7, quo iam non usus - annus enim iam est ex quo accepi - sed pene abusus sum. Et vereor sane ne parvam | |
dignitatis tuae rationem habuisse videar, qui tam diu illum apud me detinuerim. Sed adeo multis locis mihi ad eum recurrendum fuit, totiesque in denso illo SylvarumGa naar voetnoot1 luco facem praetulit, ut aegre illum a me dimiserim. Noveram etiam te modo gravioribus studiis occupatum, ideoque eo exemplari non admodum egere credidi. Spero itaque si quid in mora peccatum est, facile veniam te daturum. Dici profecto non potest quoties divinae illae coniecturae tuae margini ascriptae omnem mihi difficultatem exemerint, ita ut non coniecturas, sed oracula, ab Apolline Delphio vere effata existimem. Equidem bona - ut spero - venia tua, illas Notulis meis StatianisGa naar voetnoot2 ceu purpuram panno meo interseram. Sed non parum vereor, ne, quemadmodum Physici aiunt Aquilarum pennas, si aliarum avium pennis adiiciantur, omnes illas putrefacere, ita etiam notae tuae meas penitus extinguant, et nullius notae reddant. Tu enim vere Europae nostrae aquila es, qui adeo alte caput inter nubila condisGa naar voetnoot3, ut nemo ad te aspirare audeat. Caeterum Lib. VII Theb. locum a te notatum reperi, quae res mihi maiorem inquirendi causam dedit. Pag. ecce 250Ga naar voetnoot4 ubi Lactantius vetus interpres illum locum explicat
gelidae de colle Tanagrae
ita legitur: Tanagre civitas Euboeae, quae nunc Penanoria vocatur. Non dubito quin locum illum notandumGa naar voetnoot5 duxeris ob monstrum illud vocabuli Penanoria, quod nusquam apud Geographos exstat. Equidem exigua mutatione legendum putabam Poemandria. Stephanus enim in UrbibusGa naar voetnoot6 testatur Tanagram, prius Ποιμανδρίαν dictam fuisse. Hunc ergo locum facio iudicii tui. Sed et alter difficilis locus exstat XII Thebaid. pag. 420, versu 581, in oratione Argivarum mulierum ad Theseum, quem ita affantur:
Si patrium Marathona metu, si tecta levasti
Cressia, nec fudit vanos anus hospita fletus.
Quamnam ibi anum hospitam intelligit? nam interpretes ibi omnes Harpocratem agunt. Video te dubitasse an de PasiphaeGa naar voetnoot7 intelligendum sit, et vellem certe eius interpretationis rationem addidisses. Ego aliquando suspicatus sum de Hecale recte intelligi posse. Refert enim Plutarchus in TheseoGa naar voetnoot8 Hecalen anum solitam fuisse Theseum hospitio excipere, proque illius ad pugnam profecturi | |
felici reditu multis cum lachrymis vota Diis nuncupasse. In cuius beneficii memoriam instituit postea Theseus Hecalesion festum. Et de hac eadem Petronius in SatyricoGa naar voetnoot1:
Qualis in Actaea quondam fuit hospita terra
Digna sacris Hecale, quam Musa loquentibus annis
Battiadae veteris mirando tradidit aevo.
Ita enim apud Petron. legendum, non ‘Hecate’, quod in vulgat. editionibus, ubi interpretes multa de Hecates coena frustra nugantur. Quin et Apuleius I. Metam.Ga naar voetnoot2: Thesei illius, inquit, virtutes aemulaveris, qui non est aspernatus Hecales anus hospitium tenue. De hac eadem Hecale iustum poëma scripsisse Callimachum, Batti fil., testis est SuidasGa naar voetnoot3 et Petronius supra indicavit. Citant autem veteres Grammatici hunc CallimachiGa naar voetnoot4 versum: Μέλπω δὲ γραὸς τῆς ϕιλοξένου τρόπους.
Itaque quando poëta noster ait ‘non vanos fletus fudisse anum’, crediderim ipsum indicare Hecalen non frustra pro sospite Thesei e pugna reditu vota fecisse, quandoquidem victor inde reversus est. Haec latius ad te scribo Vir Ampliss., non ut te docerem, - quid enim sus Minervam? - sed ut vel me errantem corrigeres, vel sententiam tuam quam unico ibi verbo indicasti, latius explicares. Poëmata tua omnia ego iampridem solus, et nuper maximam eorum partem cum D. Legato percurri. Deus bone! quoties ad igneos illos impetus exclamabat, nihilque divinius dici praedicabat! Equidem quamvis captum illa meum superent, nec nostrum sit de illis ferre iudicium, illud tamen ausim dicere, post Claudianum neminem talia edidisse Poëmata, seu verba quis seu materiem spectet. Vivent, vivent illa, et cum aliorum Poëmata, quae quotidie proferuntur in lucem, solam voluptatem habeant, tu ratione Materiae, qua pleraque immortalia Patriae gesta complexus es, etiam utilitatem coniunxisti, quemadmodum Claudianus, quem adeo feliciter expressisti, etiam totam saeculi sui Historiam versibus celebravit. Sed desino scripta tua laudare, qui illa potius, - ut de Divinis ait AristotelesGa naar voetnoot5 - veneratione debeam, quam laudatione prosequi. Vale vir omnium maxime, quo uno Batavia, ut caeteras gentes armorum, ita etiam styli, et eruditionis gloria vincit, meque perpetuum clarissimarum virtutum tuarum praeconem ac cultorem fore tibi persuade. Mitto hic etiam litteras Rigaltii quas homo noster e Galliis secum attulit. D. Legatus officiosissime te salutat, et scire avet, an et quando huc sis excursurus. Hagaecomit. XIII Ianuar. CIƆIƆCXVII. Amplitud. Tuae observantissimus cultor
| |
Adres: Amplissimo et Incomparabili viro D. Hugoni Grotio urbis Roterodamensis Syndico etc. Roterodamum. |
|