Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend507. 1617 Apr. 1. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi Frater. Rebus tam implicitis tuto te ParisiosGa naar voetnoot2 venisse est sane quod gaudeam; neque minus illud placet quod iam ab initio peregrinationis tuae coeperis nosse genus hominum tibi non visum, bonis omnibus invisum, qui se superbissima appellatione Iesuitas vocant, quasi satis non sit Christianos dici, quo nomine tot saeculorum pietas fuit contenta. De Ecclesia Catholica quod tibi obiecerunt, nullius est pretii. Tam enim absurdum est Romanorum Ecclesiam Catholicam dici, quam Hollandicam. Et haec et illa partes sunt universi corporis, cuius caput est Christus. Eiusdem corporis partes sunt Ecclesia Graeca, Syriaca, Aegyptia, Aethiopica, Moscovitica, Armenia, et tot aliae quae Romano Pontifici nihil debent. Has illi schismaticas vocant, quia non agnoscunt novum illum dominatum Episcopatus universalis, quem Gregorius Pontifex Romanus iampridem notam dixit venturi Anti-Christi. Plane certum est latius patere Christianum nomen inter eas gentes, quae regnum illud Papale ignorant, quam quae tam iniquum iugum subierunt. Quod si Romanus Pontifex veteribus se teneret finibus et satis haberet primum Patriarcham simulque filium, non dominum Ecclesiae agere, spes aliqua esset restituendae unitatis, quae tam manifeste oppressa libertate sperari non potest. Gentium conversio promissa sane est verae Ecclesiae, eaque vaticinatio primis post Christum saeculis abunde impleta est. Neque tamen negaverim tam a Pontificiis quam a Protestantibus quosdam e Paganismo Christo lucrifieri. Sed neque nobis neque ipsis id prodest ad indicium controversae veritatis, non magis sane quam illis qui maria ac terras circuibant ut unum facerent προσήλυτον, at saepe non coelo sed gehennae gignebant filios duplo ipsis magistris deteriores. De Indicanis pecuniis quod dicebant merae sunt nugae. Attinetur quidem sors belli tam gravis onere, sed non sine luculentis fructibus. A nostris insontes spoliari neque auditum est hactenus, neque vero credibile Batavicum ingenium noscentibus. Anglos scio extra eam culpam non esse, et saepe a nobis lui quod ab ipsis peccatur. De tutelari cum Hispano foedere haud novum est commentum. Iampridem id egisse RichardotumGa naar voetnoot3 apparet ex mandatis quae Hagae reliquerat. Sed neque Geneva Sabaudo, neque Helvetii Austriacis id unquam indulsere, neque Romani veteres Tarquiniis, neque populus ullus abdicato a se Principi. Quo ipso apparet Lucensium et Genuensium aliam esse rationem. Adversus Mare Liberum scio iampridem fuisse Salamanticae | |
qui scriberet, sed a Rege Hispaniae supprimitur liberGa naar voetnoot1. Utinam Trigautii illeGa naar voetnoot2 prodeat. Videtur enim homo esse non ineleganti ingenio, ut ex argumentis ipsius facio coniecturam. Ego mihi cum hominibus quam cum bestiis negotium esse malo. Interea ut videas quam facilis fit ad ipsius obiectiones responsio, haec habe: SiGa naar voetnoot3 Philippus Austriacus arbitrio Pontificis paruit, fecit id ut Rex Hispaniae, non ut Princeps Batavorum. Quod si maxime voluisset obligare Batavos minime potuisset, cum potestas ipsius Principatus iura non excederet, ac proinde translata in se populi iura non haberet; qua hypothesi nititur Trigautii assertio. Quare etiamsi adhuc Principem haberemus, nihilo deterius asset ius nostrum quoad navigandi ac mercandi libertatem. Principes enim nostri electi sunt custodes iuris populi, non alienatores: quod patriis legibus probari facile potest. Huic illud annexum est quod populus liber, id est regno nulli obnoxius, non tum esse coepimus, cum factae sunt induciae, sed pridem tales fuimus, etiam antequam Philippi imperium ob violatas leges eiuraretur. Nam si liber populus esse non desinit, qui inaequali adstrictus foedere Maiestatem alterius comiter observat, multo minus is qui Principem habet et Ordinum potestate et legibus compeditum. Non est ergo quod sibi ut nobis diceptis gratuletur Hispanus, cum toties proffesus est se nobiscum ut cum libero populo agere. Nihil enim iuris ab illo accipere nos usquam existimavimus satis fisi avitae libertati. Sed magnificum fuit ius nostrum ab ipso hoste agnosci. Quanquam enim ille cavillis quibusdam verba clarissima eludat - quod ludibrium ne divina quidem Scriptura effugit - tamen omnes qui partium studio vacant vident ipsam vocum vim pro nobis facere. Neque mos est foedera ex perfida postulantium mente, sed ex genuino verborum sensu bonaque fide interpretari. Proffessio ista Hispani secuta fuit Ordinum literas, quibus ius suum clare testabantur, illis nihil contra opponentibus. Quare merito Reges istius foederis arbitri iudicarunt ista verba claram habere libertatis confessionem. Omitto nunc quae de voce ut et tanquamGa naar voetnoot4 a Iurisconsultis disputantur. Illud certum est longe aliam esse rationem, si quis tertius agat cum populo ut libero, aliud si is ipse qui ius sibi asseruit contra libertatem. Nam illud non nisi contra unum valet, hoc contra omnes. Si Dominus servum filium nominaverit, eo ipso liber factus censetur. Omnino si Rex Hispaniae agens cum Ordinibus ut cum liberis tale aliquid cogitasset, quale nunc obtendunt ipsius assentatores, debuisset id ipsum nominatim excipere ac palam profiteri. Alioqui nullus est aequus iudex qui non contra ipsum sit pronuntiaturus. Ut ad alia veniam, meus libellusGa naar voetnoot5 Pontifici indirectum dominium minime concedit, sed ex his quae inter ipsos Cardinales confessa sunt sumit argumentum. Mihi illorum inter Romanenses sententia probatur, qui tradunt Episcopos, atque inter eos Romanum quoque Pontificem, | |
si suo munere fungi velit, in oves suas ius habere de rebus ipsarum disponendi suasive, non imperative. Si quis non pareat posse ei communionem ex iustis causis renuntiari, cogi eum non posse. Quod si haeretici qui dicuntur ob contactus metum arceri possunt ab iis quae iure Gentium sunt communia, quid ni Anglis nobisque aditus in Hispaniam praecluditur? Nos - Deo sit gratia - haeretici non sumus, attamen cum Paulo ὁμολογοῦμεν λατρεύειν ἡμᾶς τῷ ϑεῷ ϰατὰ τὴν ὁδὸν ἣν λέγουσιν αἵρεσιν. Haec sufficiant pro tempore; alias paulo uberius evagabimur. Nunc enim premimur negotiis multis magnisque, de quibus ad LegatumGa naar voetnoot2 scripsi. Ei me commendes rogo, itemque D. Thuano, Rigaltio et si qui sunt alii qui nos non fastidiunt. Vale mi Frater. Calendis Aprilibus 1617. Tuus Frater
|
|