Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend506. 1617 Maart 25. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot9.Vir Clarissime. Accepi ab Optimi Viri filia, optimi itidem viriGa naar voetnoot10 vidua, coniugis tuae sorore exemplum testamenti, super quo consilium meum exposcitur. Sed quando testamentum id non plene exscriptum est haud satis sum certus coram notario et testibus sit nuncupatum, an sola testantis munitum manu sine alia testium fide. Deinde quid sit quod dubitationem moveat haud satis intelligo. Rogo ut super his rebus certiorem me facias, et quam primum fieri potest huc cum IunioGa naar voetnoot11 transcurras. Plane enim volo negotium illud confieri antequam redeatur ad Con- | |
ventum. Poterit hic audiri etiam profano die. De caeteris nihil addo quo avidior ad colloquium venias. Pridie Paschatis qui mihi natalis XXXV. annum aetatis inchoat; quem mihi patriaeque faustum atque felicem praestet is ipse qui eum diem resurrectione sua consecravit; cuius gratiae te tuosque labores commendo. Rotterodami. 25. Martii 1617. Tuus
|
|