Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend508. 1617 Apr. 1. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Emendavi iam ac supplevi quae emendanda aut supplenda videbantur in nostra de Imperio circa Sacra commentationeGa naar voetnoot4. Itaque remitto tum id exemplum quod mea manu interpolatum vides, tum duo altera quae ad ipsum sunt conformanda. Velim tamen si fieri potest antequam exscriptoribus tradas ipse librum relegas, et si quid est quod mutandum putes me moneas. Imprimis autem volo te arbitro ea omnia deleri, quae non tam ad rem pertinere quam ad exasperandos animos facere videbuntur; quanquam enim ut eo carerem sollicitus fui, non ignoro tamen quam multa nobis in scribendi calore obrepant. Libros quoque tuos cum gratia remitto, item quos ab aliis utendos sumpsi. Rogo ad suos quisque dominos redeant quorum nomina reperies in scheda quae est in arcula. Scripsi haec paulo postquam a me discesseras. Calendis nimirum Aprilibus 1617Ga naar voetnoot1. Arculam revehat nauta. Tuus totus
|