Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend509. 1617 April 4. Van J.I. PontanusGa naar voetnoot5.S.P. Iam semester circiter est, clarissime d. Groti, quod Origines nostras Francicas ad te transmiserimGa naar voetnoot6. Interea temporis, etiamsi nihil de te nec etiam quid tui de illis nostris laboribus iudicii esset acceperim, tamen ecce denuo venio et Chorographicarum Disceptationum partem alteramGa naar voetnoot7 ad te et in tuam, ut videbis, tutelam defero, multiplicibus scilicet occupationibus tuis priorem | |
moram aut, si qua est, culpam attribuens. Accipies ergo hoc quidquid est laeta fronte et nos etiam hic tui sive assensus sive dissensus vel potius censurae participem reddas. Nam utrumvis fiat, gratissimum accidet, nec ista magis laetabor, quam triumphaturus sum illo. Vale, raptim Hardervici, XXV Martii stylo veteri CIƆIƆCXVII. T. Iohannes Isacius Pontanus. |
|