Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend510. 1617 Mei 21. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir Clarissime. Diatribam περὶ τῆς ἀπολυτρώσεωςGa naar voetnoot2 si fieri potest cupiam remitti, usurus in horas paucas; ut quae nuper in mentem mihi venerunt argumenti eiusdem adiungam. Sed et de altero libello ad Imperium circa sacraGa naar voetnoot3 qui pertinet aurem saepe vellor. Scio quid a te postulaverim: itaque non miror si ad me serius redeat, et eum te esse scio qui calcaribus non egeas. Tamen ut flagitatoribus meis sit quod respondeam, rogo me coram si potes - nam a die crastino deinceps septimanam omnem Hagae sum futurus - aut, si res Collegii non sinunt, per literas certum facias quo res utraque sit in loco. Interea Deum orabo tibi tuisque studiis et seminario Theologico velit esse propitius. Rotterodami 21. Maii 1617. Tuus totus
|