Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend310. 1613 Dec. 19. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot1.Viro summo Isaaco Casaubono Hugo Grotius S. Iam literas quas hic inclusasGa naar voetnoot2 vides obsignaveram, Casaubone virorum Clarissime, cum tuas accipio. Non displicuisse tibi omnino libellum meum gaudeo | |
atque etiam triumpho. Elegantiae tamen laudem in scripto tam festinato non agnosco. Sed accommodatum esse ad nostra tempora, certe ad res patriae meae, spero atque confido; et experior quotidie non esse (ste)rilem hanc operam. Praevidi sane et ego futurum ut οἱ παπομανοῦντες oblectarent se hoc spectaculo. Sed quid agerem? Culpa est penes provocatorem. Egregium vero me iuris publici patronum, si de Schola homi(nes) amplissimorum Procerum existimationi paterer tam proterve illudere. Verum me dicere facile intelligent, quibus libuerit tres, quarum memini, robustissimi convitiatoris epistolasGa naar voetnoot1 attente legere. Iniquissime vero sit comparatum si licebit illis hominibus, non aliquos duntaxat magistratus, sed totum ordinem Politicum infamare, nobis autem et ipsos et ipsorum ordin(em) nefas erit dicto attingere: et vera scilicet nos tacebimus, ne P(apistis) id sit voluptati, cum ipsi falsissima quaeque in nos impune effun(dant). Crede mihi, habet et nostra pars suos Iesuitas. Quod si ArnaldoGa naar voetnoot2, si Thu(ano), si tot aliis in Romana Ecclesia viventibus non modo fraudi non fuit, (immo) gloriosum insuper Iesuitarum vitia aperire, si olim etiam, cum grav(issima) fuit sacerdotum dominatio, non defuere tamen qui Curiae Romanae fa(cinora) publicarent, ego scilicet immitis atque crudelis putabor, quod zelo(tas) nostros non lacessiverim ultro, sed iugulo publicae auctoritatis i(mmi)nentes averterim? Quo studio agatur Sibrandus non disputo; scio (id) esse saeculum ut pietatis species multis inflammet iracundiam: sed dolone an per ignorantiam et τὸν οὐ ϰατ᾽ ἐπίγνωσιν ζῆλον trucidetur fama Magistratuum ad culpam delinquentis aliquid fortasse, ad reipublicae periculum nihil interest. Socinianismi odio ego ipsi non cedo: sed ea est regentium et probitas et prudentia ut nihil inde sit metuendum. Quod si esset aliter, te rogo, Vir doctissime, an qui iritant Magistratus hi magisne praecludant haeresibus an aperiant viam. Vel solo illo exemplo τῆς ἰσοτιμίας facile vides quam susque deque habeant illi homines vera an falsa dicant, dum quovis modo invidiam faciant Magistratibus. Idem accidisse, cum clamant a Magistratibus ereptum populo ius vocandi pastores, pastoribus autem ius dicendae in conventibus Politicis sententiae, sole meridiano apertius feci. Sed levia haec inquis prae fidei Orthodoxae puritate. An ὀρϑοδοξίαν suam iactare multum possint, qui infidelitatem hominum a divina praedestinatione deducunt, viderint doctiores. Mihi ab haeresi non longe abit, insultare Magistratibus quos sacrosanctos Deus esse voluit. Tristem me ac dolentem accessisse ad hoc scribendi genus recte coniectas. Sed coegit amor dul(cis) patriae, gravius quam a nobis dici, aut a vobis intelligi potest periclitant(is). Venio nunc ad ea quae mihi Serenissimi Regis iussu significaveras: cui primum gratias ago maximas, quod libellum istum legere non infra suam Maiestatem existimaverit: deinde quod de duobus moneri me iubet, spem facit neque scriptionem totam, neque institutum omnino ipsius sapientiae improbari. et sane qui posset ei qui experiundo didicit, quam sit Ministrorum audaciae obnoxia auctoritas publica? Neque vero miror, praesertim eos cum noverim, quibus et | |
tota scriptio mea, et omnia moderata consilia displicuerunt hactenus, excerpi potuisse hinc atque illinc particulas aliquas, quas seorsim consideratas facile fuit apud Serenissimum Regem traducere, praesertim ubi nemo adesset qui defenderet. Sed tamen non dubito, quin si aut Serenissimo Regi esset, quod non est, otium conferendi inter se diversa libelli membra, aut quisquam ea uteretur libertate ut quae pro me dici possent diceret, purgarentur facillime etiam quae acerrime accusantur. Nam ad Vorstium quod attinet, ego quid sentirem de scriptis ipsius ibi dicendi non erat locus, ubi personam sustinebam publicam, cui non licebat publicam cognitionem, cui et ipse interfuturus putor, antevertere. Nec qui iudicatum illum negat a suo iudice, statim etiam convictum negat. Et notavi eo minore periculo suspendi cognitionem, quia et professione et Academia abstineat Vorstius. Denique ut diligenter inspicienti apparebit, non hoc ago ut aut aperte aut tecte defendatur Vorstius, cuius multa mihi displicere nunquam dissimulavi, sed primum ut liberentur ab atrocitate suspicionum hi qui optima fide illum huc vocarunt, libris ipsius nondum perspectis; deinde ut appareat quam iniqua, quam libertati nostrae et moribus adversa sit eorum postulatio, qui sine iusta cognitione damnari ipsum volunt. Socinianismum autem quam exsecrer ita ostendi ut apertius non possem. Alterum quod monebat Rex optimus, id erat plus me ipsius Maiestati, aliisque Principibus tribuere circa res Ecclesiasticas, quam sibi ipsi vindicent. Hoc vero quid sit, ut verum fatear, non intelligo, nisi vocula aliqua incommodior, atque alibi satis explicata, aliovorsum a mente mea trahatur. Ego Regi tributa ea volo, quae eloquentissimo libello IuellusGa naar voetnoot1 tribuit, nihil ultra: hoc est, ut dicam breviter Reverendissimi Episcopi WintoniensisGa naar voetnoot2 verbis, ‘examinationem ac decisionem in moderandis reformandisque Pastorum actionibus’, aut ut loquuntur Canones AnglicaniGa naar voetnoot3 ‘eam auctoritatem in causis Ecclesiasticis, quam pii Principes apud Iudaeos, et Christiani Imperatores in primitiva Ecclesia obtinuerunt’; quam ita explicat liber de Ecclesiae PolitiaGa naar voetnoot4 in Anglia editus: ‘ut ea possit Rex tanquam supremus secundum Deum gubernator statuere quicquid verbo divino, statutis et consuetudinibus regni sui non repugnaverit’. quo in libro et haec verba sunt: ‘Ecclesiastica iurisdictio plane regia est, coronae ac dignitatis regiae prima praecipua indivisibilis pars: Ecclesiasticae leges, regiae leges sunt: neque alibi aut oriuntur, aut aliunde sustentantur aut fulciuntur. penes Ecclesiasticos iudices, per Archiepiscopos et Episcopos derivata a regia potestate iurisdictio Ecclesiastica consistit: Tibi Deus commisit regnum, quae sunt Ecclesiae concredidisti aliis’. Velim et hoc considerari non agere me de Ecclesia Catholica, sed de particulari alicuius regni, ne de hac quidem quatenus est aliquod corpus spirituale, regnum Christi solius, sed quatenus externum quid est et publicum: quod discrimen disertis verbis expressi. Iudicium illud quod coactivum vocant, de religione publica, qua talis est, summis potestatibus, hoc est Regibus | |
aut seorsim, aut una cum regni sui conventu sumtis, deberi puto, non ut pro arbitrio iudicent, sed ex sac(ris) literis et consensu Veteris Ecclesiae, adhibita praestantissimorum T(heolo)gorum opera: illorum esse arbitror, non ut Ministros sequantur a(ut a) veritate, aut a charitate devios, atque eorum errores propugnent, (sed) ut eos sua auctoritate in viam revocent. Fieri enim interdum poss(e) credo, quod factum narrat TheodoretusGa naar voetnoot1: ὁ μὲν οὖν πανεύϕημος βασιλεὺς τὰς ἀποστολιϰὰς ϕροντίδας ἐν τῇ ψυχῇ περιέϕερεν, οἱ δέ γε τῆς ἱερωσύνης ἠξιωμένοι, οὐ μόνον οἰϰοδομεῖν ἐβούλοντο, ἀλλὰ ϰαὶ αὐτὰ τὰ τῆς ἐϰϰλησὶας ἀνορύττειν ἐπεγείρουν ϑεμέλια. Plus nec sentio, nec dixisse me puto. Hoc autem ipsum dicere alibi forte bene constitutis rebus sit supervacuum: apud nos plane necessarium est, ubi ferociores Ministri ad salubria ac moderata consilia nisi Magistratu trahente perduci non possunt. Te quoque velim cogitare, Casaubone doctissime, quando uterque eodem tendimus, ut salva pace Ecclesiarum aliqua toleretur opinionum discrepantia, putesne id a Ministris obtineri posse, nisi doceantur parere Magistratibus? Et Germaniae quidem Principes mecum sentire, certissima testimonia habeo. Sed hoc caput defenderem accuratius, si intellexissem apertius quae potissimum pars scripti mei displiceat: paratus etiam siquid minus commode dictum est publica aliqua explicatione lenire. Interim vereor etiam atque etiam, ne dum Rex religiosissimus calumniandi occasionem Pontificiis vult praescindere, id quod minime vult, nostris Ministris adversus Magistratus animos faciat. Facile ipsi est, in pacato imperio, constitutis per Ecclesias Episcopis, aliquid larg(iri) suo, apud nos, ubi palam Ministri quidam iustissima quaeque imperia detrectant, hoc ipsum periculo non vacat. Et tamen meminisse te velim, semper me ius ipsum a modo ac ratione iuris exercendi separare, quae distinctio mihi videtur plurimas difficultates tollere. Sed satis iam te lassatum dimittam, Deumque orabo, ut diu orbi, diu Ecclesiae servet optimum Regem, ac te dignissimum ipso instrumentum nobisque sospite republica Ecclesiae quietem restituat. XIX. Dec. anni CIƆIƆCXIII iuxta novum Calendarium. | |
Adres: A Monsr. (Mons)r. Casaubon A Londres. |
|