Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend311. 1613 Dec. 26. Aan P. BertiusGa naar voetnoot2.V. Cl. P. Bertio. Lugdun. Batavor. Legi Berti doctissime libellum tuumGa naar voetnoot3, ut vere dicam non huius aevi sed priscae eruditionis, in quo tota doctrina de syllogismis qui additamenta habent tam clare ac dilucide exponitur ut vel puero iam luceat, cum tamen nuper ille qui se Logicorum ϰορυϕαιὸνGa naar voetnoot4 arbitratur, nihil hic nisi tenebras offenderit, quod tamen condonandum esset ipsi nisi ignorantiae vitium intolerabili quadam ferocia oneraret. Neque ego dubito quin hic tuus labor sit profuturus studiosae | |
iuventuti si emancipatus publico fuerit. Doleo tamen syllogismum eum quem tam accurate examinas non alterius esse auctoris potius quam eiusGa naar voetnoot1 cuius tantum est ubique odium ut possit solo suo nomine vel optimae causae invidiam facere, quod ego mihi evenire quotidie experior. Nihil enim in meo libelloGa naar voetnoot2 tam offendit exteras nationes quam quod iudicium suspendere videar de eo qui velut consensu quodam Christiani orbis damnatus putatur. Ego libellum tuum ad Nob. Mylium remittam a quo eum accepi, ut bona fides exigit: prius tamen quando placere id tibi intelligo faciam NicolaoGa naar voetnoot3 nostro legendi copiam. Epistolam quae ex Frisiis ad te missa est iam reddo satisque felix mihi videor cum animadverto esse aliquos saltem quibus haud spernenda videatur haec opera. Ego contumeliosum non puto quod scriptum meum Sibrandus iuvenile appellat. Non utique semper incogitantiae mater est aetas illa, sed et animi et roboris: ecquid pro Ordinum existimatione et pace Ecclesiae laborandum mihi sit amplius, videbimus ubi prodierit ille iamdudum expectatus multis in me liber. Interim te ac labores tuos commendabo Domino Iesu quem supplex veneror ut salvo Imperio salvam nobis praestet Ecclesiam. Postrid. Nat. Dom. 1613. Tuus ex animo
| |
V. Clariss. ac rarae eruditionis P. Bertio Ordinum Hollandiae Collegii Theologici moderatori. Lugd. Batav. |
|