Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend305. 1613 Nov. 23. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot2.Diu tuas exspectavi; tandem patientiam rupi, et literas querimoniarum plenas exaravi; quas dum obsigno, ecce Epistolam a te et tui nuperi libri quatuor exemplaria: nam quintum Thorius iam acceperat. Legi tuas cupide, cupidius ipsum librum, quo nihil elegantius, nihil ad hodierna tempora accommodatius; nihil, meo quidem iudicio, lectu dignius a multis annis in lucem prodiit. Optarem ut multa eiusmodi scriberes: nisi esset εὐσεβέστερον illud votum, ut desinant tandem inter nostros occasiones omnes stylum exercendi in ἐριστιϰῷ genereGa naar voetnoot3. Quomodo enim triumphaturos putas hostes veritatis - τοὺς παππομανοῦντας dico - de hac exorta contentione inter te, eius loci et praestantiae virum, et Sibrandum, non obscuri nominis in nostris partibus Theologum? Ego, cum Sibrandi illam PraefationemGa naar voetnoot4 legi, nihil aliud ex ea collegi, nisi virum pium, iusto odio Socinianismi paulo vehementius commotum, Magistratus suos, in periculo Ecclesiae remissius agentes, ad simile odium concipiendum voluisse stimulare. Hoc nomine gratias illi deberi nemo opinor ibit inficias, qui Vorstiana paradoxa diligentius expenderit. Caeterum quam vera sint, quae in Epistola SibrandiGa naar voetnoot5 narrantur, et quam iusta sit illius querela de Illustrissimis Ordinibus, soli norunt qui res vestras propius habeant notas. Ego nollem fore, ut tu in ea Epistola reperias, quae iure possis reprehendere. Semper enim mihi venit in mentemGa naar voetnoot6 |
|