Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend306. 1613 Nov. 30. Aan P. BertiusGa naar voetnoot1.V. Cl. P. Bertio Lugdunum Batav. Sibrandum non quiescere lacessitum qui ultro lacessere quiescentes soleat, minime miror, Berti doctissime. Quandoquidem vero responsurus est, mihi magno emptum velim, ut ϰατὰ πόδας respondeat filum prosequens orationis meae, magnum enim fructum laboris tulero si clare et explicate vel super duabus tantum quaestionibus sententiam suam prodiderit. Hoc est ‘An tolerabilis sit in Ecclesia Remonstrantium dogma’, et ‘Quae sit summae potestatis in Ecclesia authoritas’. In illo enim capite si levior fuerit offendit τοὺς ϰατὰ ΠλάγϰιονGa naar voetnoot2, sin durior non video qui sustinendae sit isti invidiae, quod omnem veterem Ecclesiam, Graecam certe extra controversiam, haereseos condemnet. In capite autem secundo vitare vix poterit quin aut Reges aut Principes Germaniae offendat, et eumGa naar voetnoot3 praesertim, cuius gratiam tam sollicite ambit: aut illos ex parte qui apud nos ius magistratuum angustissimis terminis circumscribunt. Tibi vero gratiam habeo quod validi gladiatoris ictus pro me suscipere ipse non dubites. An autem necesse consultumque sit rescribere quicquam, tum videbimus cum prodierit Sibrandianus liber. Commendatur hic a veris bonis Nannius quidam GesteranusGa naar voetnoot4 tui gregis et putatur dignus cui committatur vacans Ecclesiola aliqua: velim ex te discere quid de ingenio ipsius, quid de moribus speres, memor Apostolici praecepti: ‘Haud temere cuiquam imponendas manus’Ga naar voetnoot5. Dominus Iesus tuas curas sospitet, vir clarissime. Prid. Cal. Decemb. 1613. Tuus fide optima
|
|