Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend308. 1633 Dec. 12. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot1.V.C. Isaaco Casaubono H. Grotius. Iamdudum, Casaubone eruditissime, iudicium tuum exspecto, eo de scriptoGa naar voetnoot2, quod mihi summa reipublicae a turbulentis hominibus conquassatae necessitas, et eorum qui imperare mihi poterant auctoritas expressit. Vellem certe et religiosissimi regis intellexisse sententiam: sed eam scire mihi si non licet, certe tuam. Neque enim offensum te puto, quod de Ecclesia nostra eiici nolim eos qui pleno animi assensu probare non possunt παράδοξα quaedam ex ZenonisGa naar voetnoot3 magis quam ex Salomonis petita porticu: qualia sunt: A Deo quosdam homines citra ullum peccati respectum aeternis addictos cruciatibus: eosdem voce quidem Evangelii invitari, sed non serio: deinde, quod nuper scripsit PiscatorGa naar voetnoot4, infidelitatem a Praedestinatione pendere velut effectum a sua causa: et quod idem intrepide affirmat, teneri nos credere quaedam esse vera quae tamen sint falsa. His assertionibus qui contradicunt eos forte laudasset liberior aliquis: ego vero infirmior, unus multorum, nego eos esse intolerabiles: quod cum dico, quid aliud dico, Casaubone doctissime, quam neque Reverendissimum virum Episcopum EliensemGa naar voetnoot5 episcopatu, neque virum et doctrina et pietate admirabili Decanum PaulinumGa naar voetnoot6 decanatu demovendum? In quo si qua est culpa, eius certe merito partem maximam tibi asscribam qui me haesitantem et incertum quomodo me in his Ecclesiae motibus gererem, ad illos duos praestantissimos viros, velut ad oraculum adduxeris: quorum ego saluberrimis monitis totus acquiesco. Neque magis vereor ut excusandum mihi sit, in Anglia praesertim, quod Reges cognoscere de religione cupio, neque ut caecos plane circumagi a Ministris saepe indoctis, et peculiaris Ecclesiae titulo superbis, nulla in Catholicam reverentia, cuius ego auctoritatem paene tantundem augeri arbitror quantum illis decedit. Viros vere Theologos, nemo est qui magis suspic(iat), sed nostros, qui ita dici volunt, ego novi, qui nisi publica auctoritate coerceantur, ea sunt temeritate atque audacia, ut indies sint abituri longius ab iis quae piae antiquitati placuerunt. An illud forte excusandum mihi est, cuius nomine hic gravem invidia(m) sustineo, quod Episcopos, quos alii Satanae commentum vocant, ab Apostolicis usque temporibus praefuisse Ecclesiis agnosco: a(ut) quod presbyteros annales in omni antiquitate reperire non poss(um?) Unum certe etiam te atque etiam rogo, per coeptam iampridem, nuper vero maximis tuis in me officiis confirmatam amicitiam, per illas literas quarum tu princeps, ego sectator sum, quodcunque est hac de re tuum iudicium, eius ne me expertem esse patiaris. | |
Munusculum quod Federati Ordines mitti SavilioGa naar voetnoot1 voluerunt, pro Operibus Chrysostomi, ad te misi ut curares quia ipse Londini an Etonae an Oxoniae sit ignoro. Hic vero iterum te moneo, ut proceribus nostris condones si in animum suum non possunt inducere, scriptorem esse haeret(icum) qui tanto sumtuGa naar voetnoot2, tanta industria, tanta nitiditate in Brittan(nia) sit editus. Tua in BaroniumGa naar voetnoot3 avide exspectamus: quae ta(men) ipsa evulgare non debes si Ministrorum tum in Gallia, tum (in) Belgio odia nimium metuis: nisi forte docturus nos es q(uibus) in locis Apostoli hebdomadarios reliquerint Episcop(os), Anabaptistam fuisse Cyprianum, Chrysostomum ..... num. XII. Dec. CIƆIƆCXIII. |
|