Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1. [1597] Juni 28. Aan Joh. MeursiusGa naar voetnoot1.Hugeianus Grotius Iohanni Meursio. Magno me delectarunt opere, mi Meursi, literae tuae mellitissimae, praesertim vero lectiones quas iudicii mei facis, quae adeo placuerunt ut nihil supra. Remunerabor te hisce nostris quas forte non omnino improbabis. Sunt eae in Madaurensem quo usus sum prout eum cudit Faber nosterGa naar voetnoot2; eius editionis paginas adiicio. Primum pagina 6. Lib. de Mundo: Minores vero ultra Indos Taprobana et Phebol cte. V.C.Ga naar voetnoot3: Indros Bromanae et Zoxae. ex AristoteleGa naar voetnoot4 liquet legendum Indos Taprobanem et Loxen. Pag. 45. de Philo. Iuridicialis illa medicinae pars est nam morbis animae medetur, sicut illa corporis. Non dubitabis, quin legendum sit, Medicinae par est. Ib. infra. Sic haec scientiam mutata iuris simulat quidem etc. si sensum perspicias facile iudicabis imitata legendum. fol. 51. Prius est nocere quam noceri: Quid enim his rebus nocetur quae sunt viliores corporis et externis? | |
quae vel imminui possunt vel fraudibus interire, illaesis potioribus, quae ad ipsam attinent animam. Levia errata hoc pacto restituenda. Peius est n. q. noceri: Quid enim! his rebus n. q. s. v. corporeis et externis. ib. versu a fine tertio, pro flores putem dolores restituendum. In loco illo Apologiae ubi nomina magorum recensenturGa naar voetnoot1, quid sibi vult Ioanes aut quis ille? lege meo periculo Iamnes. Hismoses ibidem mihi temere mutandum non videtur; primum quod videam singulis nominibus disiunctivam coniunctionem praeponi, deinde quod Hebraicum quid, aut Chaldaicum sapiat. Est enim (ni fallor) Hismoses vel His-mosis, השומ שיא. Vale et Scriverium nostrum officiose saluta. XXVIII Iunii. Ad locum tuum in MacrobioGa naar voetnoot2 emendatum facit Phurnutus de MercurioGa naar voetnoot3: ἀργειϕόντης δέ ἐστιν οἱονεὶ ἀργειϕάντης ἀπὸ τοῦ ἀργῶς πάντα ϕαίνειν, ϰαὶ σαϕηνίζειν, τὸ γὰρ λευϰὸν ἀργεινὸν ἐϰάλουν οἱ παλαιοὶ, ἀπὸ τῆς ϰατὰ τὸ ϕοιτῶ ταχυτῆτος, ϰαὶ γὰρ τὸ ταχὺ ἀργὸν λέγεται ϰατὰ ἀντίϕρασιν. | |
Adres: Iuveni lectissimo, mihi Musisque dilectissimo Iano Meursio. In den IJserman op de Breestraet tot Leyden. Den boode zijn loon. |
|