Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend4. [1597]. Aan Joh. MeursiusGa naar voetnoot1.Meursio suo Hugeianus Grotius S.D. Literae tuae merum Atticum mel mihi fuere mi Meursi, et quid mirum, cum tu
apis Metinae
More modoqueGa naar voetnoot2
antiquorum hominum perlibes aurea scripta? Inter quos non ultimus Augustinus, qui o utinam aliquando - siquidem iam et Theologus esse coepisti - tuus audiat. Specimen sane illud quod ad me mittis, non parvam mihi spem iniecit, te, vel de Augustino, vel simili quopiam Theologo - scis quem innuamGa naar voetnoot3 - bene posse mereri. In prima illarum, quas ad te misiGa naar voetnoot4 coniecturarum deceptum me video, dum verba illa si per nos Geleniana figmenta esse non satis animadverti. Has coniecturas vide in duobus συνχρονίοις altero gentili, altero Christiano. Symmachus in Oratione pro Sacris PatriisGa naar voetnoot5. Omnia quidem ideo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus. Lego: Omnia quidem Deo plena sunt. Prudentius lib. contra Symmachum secundo, loquens de pictoribus, atque poetisGa naar voetnoot6:
Sic unum sectantur iter, sic inania rerum
Somnia concipiunt.
Luxuriatur versus. Codex antiquus cessa figuris Somnia. L. cassa figuris. IdemGa naar voetnoot7:
Semina tum sulcis committitis, arva cavete
Dura lapillorum in acie ne decidat illic,
Quod seritur.
L. Dura lapillorum macie. Vale, et quod facis, me ama, et (si placet) per hunc literas remitte. | |
Adres: Iuveni literarum opibus ornato Iohanni Meursio in den IJserman tot Leyden. |