Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend5. 1598 Jan. 8. Van Joh. Is. PontanusGa naar voetnoot8.Album nostrum, Groti, memoriae nota cohonestare abiturientiGa naar voetnoot9 promiseras; sed nescio qua subita vel inopina profectione mea id omissum. Et tamen utcunque ceciderit, animo hoc meo notatam eam abstuli mecum, non calamo aut colore | |
ullo ascititio, sed Genii tui puro signo. Ait bene Romanus sapiensGa naar voetnoot1, In pectore amicus non in atrio quaeritur. Loco hoc CapellaeGa naar voetnoot2: Nec igne usserit, nec lympha subluerit, nec animae simulachrum Syri cuiusdam dogmate verberarit, quod Christum tangi, et opinari fere ita MusigetenGa naar voetnoot3 nostrum dicebas, valde dispiciundum. Ecce quod sequitur non longeGa naar voetnoot4 Sed mirabatur illa obsequentium multitudo, quae, sicut Syrus quidam astruit in numero duorum millium fuerat constituta etc. de eodem intelligi neutiquam posse, vides, sed de Pythagora potius aut sectae talis homine. Nam ille de intervallis siderum et harmonia caelesti disputavit ut scimus ex PlinioGa naar voetnoot5, et alii annotarunt. Sed Pythagoras, inquies, Syrus non fuit. Fuit quidem ille non Syrus sed Samius, at sectae eius auctor et statutor Pherecydes, nonne Syrus? Vide quae de eo in Floridis LuciusGa naar voetnoot6; et tamen de re tota delibero ego, et maxime de loco priore. Nescio quid in mentem venit de Cybelis institutis, dum illa recogito apud FlorumGa naar voetnoot7: Syrus quidam nomine Eunus fanatico furore simulato dum Syriae deae comas iactat etc. Super opinione de Christo scio aliquid, et video, sed quasi per nebulam. Ego idcirco ampliabo. Tu in critico hoc saltu pergito
ab hirsuto iaculum torquere CapellaGa naar voetnoot8.
Sed quando politum aut reformatumGa naar voetnoot9 videbimus, quaeso sciamus? Non me latet, quid tibi debemus. Vale Draecsholmio 8 Ianu. CIƆIƆXCVIII. T. Ioh. Isacius Pontanus. | |
Adres: Eximiae indolis et spei adolescenti Hugeiano Grotio suo, in Academia Lugdunensi Batavorum. |
|