Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend6. [1598]. Aan G. TuningGa naar voetnoot10.Hugeianus Grotius Gerardo Tuningio cognato suo charissimo et Academiae Lugdunensis antecessori dignissimo Salutem. Quoniam te eo animo erga nos esse semper cognovi et multoties re ipsa comperi, cognate eruditissime, ut nulla in re, qua nos iuvare possis, unquam deesse velles, iccirco nos saepe eam animi tui promtitudinem amplexi quam alias sperare vix ausi fuissemus, libere tuis operis officiisque utimur fruimur. Quod et hac in re mihi usuvenire video, dum tua diligentia meam absentiam compensari sino, in versibus nostris imprimendis. Quare non quidem quod - absit enim hoc - te nostri non satis memorem rear, sed ut et tu videas nos officii nostri meminisse te oro atque | |
obsecro, ut quam maxime id ipsum fieri poterit carminis editionem et quidem - quoad licet - incorruptam matures. Praeterea in versu illo quem fecimus in Regina
At tu qui septem cinctutam montibus urbemGa naar voetnoot1
vallatam restituas. Hoc si feceris perpetuum me tibi dicendis agundisque gratiis damnatum habebis: o utinam et referundis. Vale et DubletumGa naar voetnoot2 saluta. Tuus Hugeianus Grotius. | |
Adres: Eerzaemen hoochgeleerde zeer discreten heere Mr. Gerrit Tuning Professeur der rechten tot Leyden. De boode zijn loon. |
|