Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend7. [1599]. Van Joh. MeursiusGa naar voetnoot3.Ioannes Meursius Hugeiano Grotio S. D. Odi puerum praecoci sapientia, aiebat illeGa naar voetnoot4; sed eo dicto, mi Groti, nihil censeo ineptius. Cur enim? Quippe generosioris arboris etiam planta cum fructu estGa naar voetnoot5, quod Quintiliano iuvene dictitabatur. Sed aurem vellit Cato, qui ‘senilem iuventam signum esse praematurae mortis’ pronuntiatGa naar voetnoot6. Quod utinam falsum? exemplis enim et experientia comprobatum, non diurnare hoc hominum genus. Dolendum certe: et quod de CaesareGa naar voetnoot7 olim dictum, ‘non nasci eum debere, aut Reip. non tam cito eripi’, idem de praecocibus et praestantissimis istis ingeniis videtur; quibus si ad frugem pervenire daretur, quanto usui Reip. erant futura? Tua caussa hoc dico, cui in ipsa fere pueritia tam praeclare sapere contigit, ut μελλέϕηβος in ingenii et eruditionis admirationem cunctos erexeris. Cave autem te efferas, aut ames nimis propter haec: quin Dei potius in te beneficentiam agnosce, illique ut gratus sis sedule labora. Gratus autem eris - vide quam sollicitus sit hic affectus, quem non contemnes - si dona, quae tibi largiter suppeditavit, nominis ipsius sanctissimi solius gloriae, Reique publicae utilitati impendere studebis. Quod nisi facis, infelix es, immo nihili. Hoc cogita, et me ama: atque haec ad Plauti Truculentum examina. |