Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend8. 1599 Apr. 1. Aan J. A. de ThouGa naar voetnoot1.Nobilissime domine AnnoGa naar voetnoot2 fui in Gallia vestra, vidi regnum optimum, regem optimum, proceres optimos quod gaudeo: non et te quod doleo. Non potui praesens me tuae familiaritati insinuare: nihil restabat nisi occasionem praesenti denegatam literis compensare. Tentavi, sed frustra: absque TexeraGa naar voetnoot3 fuisset, viro optimo, et - multa paucis - tuo: atque de quo magna apud nostros opinio. Is librum a me Principi primario dedicatum, voluit eidem licet imperfectum offerre cum aliis quibusdam exemplaribus: inter quae et hoc tuum pignus novae amicitiae, cuius hae literae instrumentum. Plura non scribo: sufficiat vel tribus verbis ut patrono solenne, operas, munus, dona, polliceri. Vale. Delphis Batavorum Kalendis Aprilibus Anni ἀπὸ τῆς ϑεανϑρωπογονίας CIƆIƆIC. Tuus χρήσει ϰαὶ ϰτήσει si cupis, Hugo de Groot. | |
Adres: Nobilissimo, Clarissimo, atque eruditissimo Domino Iacobo Augusto Thuano Parlamenti Parisiensis Praesidi. | |
|