Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend11. [1599]. Aan Joh. MeursiusGa naar voetnoot3.Accepi, amicorum optime, literas tuas Imperiales. Laudas carmenGa naar voetnoot4 supra | |
meritum nisi forte ob id meritum sit, quod hominem insulsissimum derideat; hominem perfidum. O scelus centum Oceanis expiandum! Nihil melius in hac humana societate amicitia, nihil peius sublesta fide. Optime ManiliusGa naar voetnoot1:
nihil ex semet natura creavit
Pectore amicitiae maius.
At ille, qui ore amicum simulavit, factis hostem etiam capitalem professus est, vivit et quidem securus vivit,
Nescius ultorem post caput esse DeumGa naar voetnoot2.
Crede, mi Meursi, non levis res est ita ludere de aliena fama. Sed sane ad laetiora nos convertamus,
Et ne relictis Musa procax iocis
Caecae retractes munera NaeniaeGa naar voetnoot3.
Capellae Februa residua ad te mitto. Rogo, ut, si vacat, antequam Typographo tradas, perlegas. Scio multa errata in distinctionibus, plurima prava scriptura. Perlegi ego, sed non omnia animadverti. Ita soleo; mea non nisi perfunctorie possum perlegere, ideoque pusilla multa visum meum fugiunt. Levabis te ipsum magna ex parte emendandi labore, qui alias difficilis futurus. Vale, et si EpithalamiumGa naar voetnoot4 tuum imprimetur - quamquam nolle te, sat scio - mitte exemplar, et scribe, quidnam intervos actum sit. Tiardam officiosissime saluta. Tuae Imperatoriae Maiestatis |