Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend12. [1599]. Aan Joh. MeursiusGa naar voetnoot5.Amicorum amicissime. Scripseras nuper te Ultraiectum proficisci, ego simul literas tuas legi, profectus sum Goderedam. Scripseras Propemptica te mittere, non accepi, quod miror. Audivi nunc ex patre, qui id ipsum a RaphelengioGa naar voetnoot6 accepit, te Lugduni esse, et aut in itinere non fuisse, aut brevi admodum reversum. Ego dubito: itaque ad te scripsi, ut si tu Lugduni sis, mihi scribas et me certiorem reddas. Praefationem ad Lectorem una cum ErratisGa naar voetnoot7 Typographo misi, velim cures ut ea recte imprimantur, ne in ipsis Erratis Errata committantur. Quod si feceris, rem mihi - ut soles semper - longe gratissimam facies. Ego nihil magis desidero, quam tecum os ad os colloqui. Nam ego hic sum ab omni sodalitio seiunctus. Tam instabilis Fortunae est cursus. Qui nuper amicos tam bonos, tam multos habebam, nunc nullum invenio. Alterutrum fiat oportet ut aut tu si Lugdunum venias huc excurras aut ego Lugdunum, si tu ibi sis, prima occasione veniam, et diuturnam absentiam paucularum horarum colloquio compensem. Raptim. Tuus χρήσει ϰαὶ ϰτήσει
| |
Adres: Iuveni doctissimo Amico oculissimo Iano Meursio H.G. Salutem dico. In den IJserman op de Breestraet tot Leyden. Loont den boode. |