Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend2. [1597]. Aan Joh. MeursiusGa naar voetnoot4.Meursio suo H. Grotius S. Quoniam et occasio, et amicitiae nostrae necessitudo flagitabant, ut tibi litesrula aant. meas mitterem, id ipsum praetermittere non potui ne vel μέγαν ϰαιρὸν, vel διὰ ϕίλιον offenderem. Cum itaque Die Lunae patrem domi non invenirem, die hoc - qui Lucripotis Dei est - reversurum, die Martis navi Roterodamum profectus sum in qua perlegi Notas Canteri ex Codice Romano, ad Varronem nostrumGa naar voetnoot5; conatus sum itaque aliquot in locis propius ad veritatem Romani codicis accedere, quam vel GeleniumGa naar voetnoot6, vel Canterum factitasse videmus. Nisus hos tibi mitto, adiecta numeri nota, qua et in contextu, et in notis pro μηνύτη̩ uteris. Libro itaque primo ad notam 1. ex collatione codicis legere malim: Exterminati sumus dudum quasi p. n. e. t. m. m. i. sint s. Illud enim dum ex repetitione longe eius glossa. Ad n. 2. nec madidari imbribus arva succedit: ἑλληνιϰῶς οὐδ᾽ ἀρουρὰς ὄμβροις βρέχεσϑαι συμβαίνει. A.n. 11. m. Et tamen o. m. c. a. a. n. cum irasci p. C. a. i. a. d. ita, sublata interrogatione. 14. tibi coram dixi. 16. Canterus interponit distinctionem male nam princeps dominus est ὕπατος ϰρειόντων. 25. Locus valde corruptus. Gelenii lectio hic nimis abscidit: substituo: Tisianera Buceroque nati. Tisianiara est Laeda, vel Nemesis, ut ultrix Latinis, Bucerus est cornutus, vel admodum cornutus Ammon, ut Phestius GraecusGa naar voetnoot7: | |
Τὰς λιβύης ἄμμων ϰερατηϕόρε ϰλυϑὶ μάντι. Ex quo nati Castores Dioscuri. 28Ga naar voetnoot1 ex olivi unguine adipatum, sic adipata oratio CiceroniGa naar voetnoot2, nam hic olivi unguen non est εὔοδμον, neque lectio Canteri εὔοδμος mihi. 35. f. quoius est. Iupiter enim ad flaminem propritim pertinebat, vel, qui eius est, ut referatur ad flaminem. 39. et munera nudis animi hominibus deportabant. Nudi animi homines, sine fuco, ut supra, Asseverationes nudae. 41. glabre, pro glabrum, quemadmodum hilare et hilarum, affabre et affabrum. 52. dilacerare (si potessetis Deum) vultis. Graece ϰατατάμνειν (ἐὰν ϑεὸν ὄντα δύναιτε) βούλεσϑε, Lib. II. 27. demoretur iners, quamvis, nam, valeat in aëre sunt glossae ineptissimae τοῦ demoretur, et iners. 43. aut velle, scire contendere esse id verum quod p. Lib. III. 14. Nam si liquido sciretur quin esset u. v. o. e. i. e. s. f. c. p. e. conveniret assensio? 17. memorationis parcissimae, nam dixit nominibus ignotis. Lib. IV. 10, pro aliis. Lib. V. 4. exantlatus ille vi. 11. quantum fias. Graece ὃσον γένοιο βροτοῖς γελοῖα. 38. nec ad verum rerum vocare contextum. Lib. VI. 6. non in Cereris Eleusinae humatae omnibus perhibentur officiis? 27. discere lego. 33. ne unum quidem haberet scripulum, quo hirundinibus hospitis (Varro dicit) Tennites se ostentaret, factum enim hoc in Sicilia in qua Apollinis Tennitae fanum a Cicerone in VerrinisGa naar voetnoot3 refertur. Lib. VII. 8. atque animum dexteritate. Salve mi Meursi, et me ama. | |
Adres: Iohanni Meursio habenti in lata platea Leidis. |
|