De bron-swaan, of mengeldigten(1686)–Titia Brongersma– Auteursrechtvrij Vorige Volgende In Poemata cura ac ingenio elaborata á Lectissima ac Ornatissima virgine Titia Brongersma. LAudamus veterum monumenta perennia Vatum, Quosque modos, Atthis, cultaque Roma dedit. Ingeniis nihil his illustrius Orbis habebat, Et quot erant vates, credidit esse Deos. His titulis Hellas, his amula Roma superbit, Atque aliis Phabus vix bené notus erat In partem laudum successit Belgica Tempe, Et vagus huc venit ex Helicone chorus, Pieridum, Phaebique choras; seque Ipse videndum, Praesentemque dedit vatibus ipse suis. Iamque pares Belge Graijs Latiisque Camaenis, Invidian & lauros jam meruere mei. Iuvidiam & lauros, dignissima praemia vatum, Et quod scriptores nomen in astra ferat. Quaeque maxes olim capiebant praemia soli, [Folio §4r] [fol. §4r] Hac etiam in Belgis faemina dote placet. Titia testis erit Brongersia, Frisia virgo, Et Patriae & sexus Titia grande decus. Illa lyra numeros, calamo canit illa, tubaque, Quos numeras vellet Lesbia virgo suos. Hisque modis vivax capiet per secula nomen, Et landem à ferâ posteritate feret. Atque aliquis dicet;vates hoc carmine fecit Invidian populis, invidiamque Viris. JOH. MENSINGA. Vorige Volgende