De Tweede Ronde. Jaargang 7
(1986)– [tijdschrift] Tweede Ronde, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 189]
| |
DromenGa naar voetnoot*
| |
[Latijn]Somnia, quae mentes ludunt uolitantibus umbris,
non delubra deum nec ab aethere numina mittunt,
sed sibi quisque facit Nam cum prostrata sopore
urget membra quies et mens sine pondere ludit,
5[regelnummer]
quicquid luce fuit, tenebris agit. Oppida bello
qui quatit et flammis miserandas eruit urbes,
tela uidet uersasque acies et funera regum
atque exundantes perfuso sanguine campos.
Qui causas orare solent, legesque forumque
10[regelnummer]
et pauidi cernunt inclusum chorte tribunal
Condit auarus opes defossumque inuenit aurum;
uenator saltus canibus quatit; eripit undis
aut premit euersam periturus nauita puppem;
scribit amatori meretrix, dat adultera munus;
15[regelnummer]
[et canis in somnis leporis uestigia latrat].
In noctis spatium miserorum uulnera durant.
|
|