Moralium dogma philosophorum
(1929)–Anoniem Moralium dogma philosophorum– Auteursrecht onbekend
Regelnummers proza verbergen
| |
[pagina 1]
| |
[pagina 5]
| |
1Ga naar margenoot+ Moralium dogma philosophorum per multa dispersum uolumina 2tuo quidem instinctu, uir optime et liberalis, 〈Henrice ·R·〉, contrahereGa naar margenoot+ 3meditabar. Dumque primo conticinii silentio super hac re scrutabundus 4memoriam consulerem, repente sompnus obrepsit. Et ecce uir sobrio 5decore laudabilis quasdam personas non minus matura grauitate 6reuerendas antecedebat. Statimque, ut fit, solo animi augurio 7primum illum esse latine eloquentie auctorem Tullium mihi inno-8tuit; post quem ille moralitatis eruditor elegantissimus Seneca cum 9quibusdam aliis, quos tibi eorum uerba deinceps significabunt, se 10agebat. Vna igitur conferentes arbitrabar descriptionibus distri-11butionibusque moralem 〈philo〉sophiam quasi in artem nos colligere; 12michique ipsi fas erat, que uel ab his uel ab aliis audieram, eorum 13prouerbiis interponere. Expergefactus autem stili officio audita 14designans, breuitati insistendum decreui. Primum ideo quia fragilis 15est memoria et rerum turbe non sufficit; necesse est 〈enim〉 quan-16tum recipit emittat et antiqua recentibus obruat. Jdeo egregie 17scriptorem formare uidetur qui dicit: Quicquid precipies, esto breuis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles;
20[regelnummer]
omne superuacuum pleno de pectore manat.
| |
[pagina 6]
| |
1Preter hec tua diligens instancia me tam sepe pollici〈ti〉 con-2sumpmationem posscebat, quod illud certum expertus sum, quia 3animo desideranti nichil satis festinatur quodque desiderio mora est 4etiam celeritas. 5Jpsius preterea operis fructus cel〈lu〉la memoriali diligenter re-6ponendus 〈nullatenus〉 diffusius se tractari permitteret. Nulla enim 7uite pars, neque publicis neque priuatis, neque forensibus neque 8domesticis 〈in〉 rebus, morali philosophia uacare potest. Jn hac 9excolenda sita est uite honestas et in negligenda turpitudo. De 10ea igitur accipe conpendiosam particulam, ac si de magno flumine 11ciatum tibi sorbillandum quis propinet. Puto autem te huic ho-12nestatis forme non minimam impendere diligentiam. Adeo namque 13arto atque insolubili complexu 〈inheres〉 honesto, quod nec uehe-14mens tumultus huius perniciosissime sedicionis honestatis curam tibi 15excutit. Videmus enim, quod licet temporis necessitas ad flagitia 16te pertrahat, mens tua contradicit et reclamat. Presentis doctrine 17expressa mihi in te uno occurrit imago; quocirca uehementer com-18patior tibi, imo tue odiosa morbi pressura lacessite liber〈ali〉tati.
19Ga naar margenoot+ Triplex est capiendi consilii deliberatio: prima est de honesto 20tantum, secunda de utili tantum, tercia de conflictu utriusque. 21Prima subdiuiditur in duas. Namque dubitamus utrum honestum 22an turpe sit factum; dubitamus etiam de duobus honestis quod | |
[pagina 7]
| |
aant. 1eorum honestius. Similiter secunda species, id est consultacio 2utilis duplex est. Jnquirunt enim utrum utile uel inutile sit factum; 3inquirunt etiam 〈de duobus〉 utilibus propositis utrum eorum utilius 4sit. Tercia pars, que est de pugna utilis et honesti, indiuisa est. 5Sunt itaque quinque consultationes: prima quid honestum, secunda 6de comparatione honestorum, tercia quid utile, quarta de compara-7tione utilium, quinta consultacio est quando uidentur utile (23 v) 8et honestum sibi aduersari. De his igitur in ordine prefatis dicen-9dum est.
10Honestum est quod sua ui nos trahit et sua dignitate nosGa naar margenoot+ 11allicit. 〈Virtus uero est habitus animi in modum nature rationi con-12sentaneus〉. Virtus igitur et honestum nomina diuersa 〈sunt〉, res 13autem subiecta prorsus eadem. Adeo enim gratiosa est uirtus, ut 14insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est enim qui non 15inter scelera opinionem bonitatis affectet? Neminem reperies qui 16nequitie premiis sine nequitia frui non malit. 17Diuiditur itaque honestum in prudentiam, iusticiam, fortitudi-18nem, temperanciam. Prudentia est rerum bonarum et malarum et 19utrarumque discretio. Justicia est uirtus ius suum cuique conferens. 20Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. 21Temperantia est uirtus cohibens motus suasu prosperitatis in nos 22impetum facientes. | |
[pagina 8]
| |
1Jnter has prudentia reliquas tres precedit quasi ferens lucernam 2et aliis monstrans uiam. Eius enim est consulere, aliarum trium 3agere; consilium autem preuenire debet actum. Vnde ait poeta: 4‘Priusquam incipias consulto, et postquam consulueris mature facto 5opus est.’ Et Salomon: ‘Palpebre 〈tue〉 gressus tuos precedant.’ Id 6autem est quod consilia actus tuos preueniant. 7Prudentiam sequitur iusticia. Sed eius officium duo affectus, 8scilicet timor et cupiditas, et due fortune, scilicet aduersitas et 9prosperitas, prepediunt. Sit enim aliquis quem sapientia sua dig-10num beneficio tuo faciat, sit etiam alius dicens tibi quod si illum 11sapientem tibi adiungas, incurres odium potentis alicuius: ecce 12timor ab offitio iusticie faciet te cessare. Rursus sit aliquis erga 13quem debeam esse munificus, tunc si cupio seruare quod habeo, 14uel quia utile mihi uideo, uel quia non facile recupero, cupiditas 15iusticie obuiat. Jccirco iusticiam duabus columpnis fulcire oportet, 16scilicet fortitudine contra timorem 〈et aduersitatem〉 et temperantia 17contra cupiditatem 〈et prosperitatem〉. [Jn fortunis patens 〈est〉 18quia prosperitati opponenda est temperantia, fortitudo aduersitati; 19aliter enim illa extolleret, 〈hec deiceret〉].
20Ga naar margenoot+ Prudentiam diximus esse discretionem rerum bonarum et ma-21larum et utrarumque. Hec namque uirtus discernit bona a malis 22et bona ab inuicem, mala ab inuicem. Hec quidem, cum sua ui 23nos trahat, sub honesto continetur. Omnes 〈enim〉 trahimur et 24ducimur ad cognitionis cupiditatem, in qua excellere pulcrum 25putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe. 26Huius partes sunt prouidentia, circumpectio, cautio, docilitas. | |
[pagina 9]
| |
1Prouidentia est presens notio futurum pretractans euentum.Ga naar margenoot+ 2Huius offitia sunt ex presentibus futura perpendere, aduersus 3uenientem calamitatem consilio premunire. Neque enim quod ante 4occulos situm est sufficit intueri: rerum exitus prudencia metitur. 5Jllud quidem ingenii est ante constituere quid accidere possit in 6utramque partem et quid agendum sit, cum quid euenerit, nec 7committere ut aliquando dicendum sit: ‘non putarem’. Consiliatoris 8autem debet esse, ne homo felicitati sue credat, efficere, stultam 9fiduciam semper permansure potencie illi excutere, docere etiam 10omnia mobilia esse, que dedit casus, et maiore cursu fugere quam 11ueniunt, nec hisdem gradibus, quibus ad summum uentum est, retro-12iri, sed inter maximam et ultimam fortunam nichil interesse. 13Sed falsi amici pro consilio adulationem afferunt et una eorum 14〈est〉 contentio, quis blandissime fallat. Ex quo innumerabilia 15ueniunt (24 r) peccata, cum homines inflati oppinionibus turpiter 16irridentur. Vnde poeta: Nichil est quod credere de se
non possit, cum laudatur diis equa potestas.
19Tales enim nos esse putamus ut iure laudemur. Jdcirco multi 20ignorauere uires suas et dum credunt se tam magnos quam audiunt, 21attraxere superuacua bella et in discrimen peruentura. Exemplum 22adulantium blande fallentium et ueri consiliatoris sit istud. 23Medorum rex Xerxes grecis bellum indixit. Cui familiarium 24alius dicebat grecos nuntium belli non expectaturos sed ad primam 25aduentus famam terga uersuros; alius dicebat Gretiam non uinci | |
[pagina 10]
| |
aant. 1sed obrui mole exercitus; alius timendum esse ne urbes desertas 2et uacuas inuenirent: non habiturum regem ubi tantas uires exercere 3posset; alius dicebat uix illi rerum naturam sufficere: angusta esse 4classibus maria, militibus castra, explicandis copiis equestribus cam-5pestria, uix patere celum sagittis. Dum in hunc modum regem 6nimia existimatione sui furentem concitarent, dixit Demaratus: 7‘Multitudo ista, que tibi placet, tibi metuenda est. Verum est enim 8immodica numquam posse regi; nec diu durare potest quod regi 9non potest. Nichil tam magnum quod perire non possit’. Acci-10derunt que dixit Demaratus. Ex quo apparet plus prouidentie 11inesse ueris consiliatoribus quam assentatoribus.
12Ga naar margenoot+ Circumspectio est contrariorum uitiorum cautela. Huius officium 13est frugalitatem sic seruare quod auaritie fuga dissipationem non 14incurrat, sic a temeritate recedere quod in timorem non cadat. 15Huius officium persuadebat qui dicebat: Omni custodia serua cor 16tuum. Dicturus enim ‘custodia’ premisit ‘omni’, ne hinc hostibus 17fores claudas et aliunde aditum pandas.
18Ga naar margenoot+ Cautio est discernere a uirtutibus uitia uirtutum speciem pre-19ferentia. Ad offitia huius ducit Ysidorus dicens: Quedam uitia 20uirtutum speciem preferunt, unde perniciosius suos sectatores deci-21piunt, quia se sub uelamine uirtutis tegunt. Nam sub pretextu 22iusticie crudelitas agitur et remissa segnicies mansuetudo creditur. 23Et Cicero: ‘Nulle sunt occultiores insidie quam hee que latent in 24similitudine offitii.’ Nam troianus equus idcirco fefellit, quia for-25mam Minerue mentitus est. | |
[pagina 11]
| |
1Docilitas est prudencia erudiendi imperitos. Huius 〈officium〉Ga naar margenoot+ 2est ut per eam homo prius se ipsum, post alios formet, iuxta illud 3sapientis: ‘Fili mi, bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui. 4Diriuentur fontes tui foras et in plateis aquas 〈tuas〉 sparge. Bibere 5aquam de cisterna 〈sua〉 est haurire sapientiam de mente sua.’ 6Omnium autem hominum natura ita comparata est ut aliena melius 7iudicent quam sua, quod ideo fit quia in re nostra aut gaudio 8sumus prepediti nimio aut egritudine. Fontes foras diriuare est 9scientias in alios docendo transfundere. 10Circa hanc uirtutem duo sunt uitanda. Vnum ne ignota pro 11cognitis habeamus hisque temere assentiamur. Hoc enim est pre-12sumptio; quod uitium effugere qui uolet - omnes autem uelle 13debent - adhibebit ad res considerandas tempus et meditationem. 14Alterum est magnum studium conferre in res obscuras, difficiles 15et non necessarias, quod uitium curiositas dicitur. Est enim curio-16sitas non magne utilitati nimiam operam impendere, sicuti si relicta 17morali philosophia astrologiam uel abacum uel geometriam studiose 18legas. Nam melius est, si pauca sapientie precepta teneas sed illa 19in promtu et in usu tibi sint, quam si multa didiceris sed illa 20non habeas ad manum. Quemadmodum magnus luctator est non 21qui omnes nexus didicit, (24 v) quorum rarus est usus, sed qui in 22uno aut altero diligenter se exercuit. Non enim refert quam multa 23sciat, si scit quantum uictorie satis est. Sic in disciplinis multa delec-24tant, pauca iuuant. Licet nescias que ratio occeanum effundat, 25quid sit quod gemellorum conceptum separet, partum iungat, cur | |
[pagina 12]
| |
aant. 1simul natis fata diuersa sint: non multum tibi nocebit transire quod 2nec licet scire, nec prodest.
3Ga naar margenoot+ Justicia est uirtus conseruatrix humane societatis et uite com-4munitatis. Societatem, id est cohabitacionem hominum, sic seruat 5iusticia: dum homines cohabitant, obtinet unus uel agros uel 6alias possessiones quibus eget alius; idcirco concitaretur inuidia 7et sedicio, nisi iusticia adesset, que cuique ius suum conferret. 8Vite autem communitatem, id est negotia, taliter custodit: dum 9eundem modum uiuendi, ut mercaturam uel militiam, plures sec-10tantur, questus unius minuit lucrum alterius; que res liuorem moueret, 11nisi iusticia adesset. 12Hec uirtus etiam omnia aspera transcendit. Nemo enim iustus 13esse potest qui mortem, qui exilium, qui dolorem, qui egestatem 14timet, aut qui ea que sunt his contraria equitati anteponit. Ac 15mea quidem sentencia omnis institutio uite adiumenta hominum 16desiderat que per iusticiam parantur, in primis ut habeat homo 17cum quibus 〈familiares〉 possit conferre sermones. Atque his qui 18uendunt, emunt, conducunt, locant contrahendisque negotiis impli-19cantur necessaria est iusticia. Cuius tanta uis est, ut nec illi, qui 20maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iusticie 21uiuere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur 22aliquid aut eripit, is nec in latrocinio sibi locum relinquit. Ar-23chipirata, si non equabiliter predam dispertiat, aut interficiatur a 24sociis aut relinquatur.
25Ga naar margenoot+ Diuiditur autem iusticia in seueritatem et liberalitatem. Seueri-26tas est uirtus debito supplicio cohercens iniuriam. Primum ergo | |
[pagina 13]
| |
aant. 1seueritatis offitium 〈est〉 ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus 2iniuria; secundum ut communibus utatur pro communibus, priuatis 3pro priuatis. Sunt 〈autem〉 priuata nulla natura sed aut uetere 4occupatione, ut qui quondam in uacua uenerunt, aut uictoria, ut 5qui bello potiti sunt, aut lege, ut qui testamento patrum heredes 6facti sunt. Et quia eorum, que natura erant communia, proprium 7cuiusque fit quod cuique optigit, id quisque teneat. Si quis plus 8apetet, uiolabit ius humane societatis, et inde omnis seditio, quod 9in tuum usum mea priuata transferre conaris. Nam quietissime 10homines uiuerent, si duo uerba tollerentur: meum et tuum. 11Tercium seueritatis officium est exterminare ex hominum com-12munitate pestiferum genus hominum. Vt enim quedam membra 13amputantur, si sanguine et spiritu carere ceperint et nocent ceteris, 14sic ista in figura hominis feritas et inmanitas belue a communi 15uita segreganda est; sunt enim homines non re sed nomine. Nam 16quid interest, utrum ex homine se conuertat quis in beluam an sub 17hominis figura inmanitatem belue gerat? Non ergo talibus est 18parcendum. Nam iudex dampnatur, cum nocens absoluitur. 19Cauenda est 〈autem〉 maxime ira in puniendo, cum qua nemo 20tenebit (25 r) mediocritatem, que est inter nimium et parum.
21Liberalitas est uirtus beneficiorum erogatrix, quam eandemGa naar margenoot+ 22pro affectu benignitatem, pro effectu beneficientiam dicimus. Hec 23uirtus in tribuendo et retribuendo tota consistit. | |
[pagina 14]
| |
1Ga naar margenoot+ Jn tribuendo caue ne sis durus. Quis enim hominum conten-2tus fuit aut leuiter rogari, aut semel? Quis, cum aliquid a se peti 3suspicatus est, frontem non abduxit, uultum auertit, occupationes 4simulauit? Eodem animo beneficium debetur quo datur, et ideo 5non est negligenter dandum; sibi enim quisque debet quod a nes-6ciente accepit. Nemo autem libenter debet quod non accepit sed 7extorsit. 8Secundo caue dilationem. Errat qui sperat responsurum sibi 9quem dilatione lassauit, expectatione torsit. Jngratum est benefi-10cium quod diu inter manus dantis hesit. Proximus est enim ne-11ganti qui dubitauit: qui tarde fecit diu noluit. Tantum gratie 12demis, quantum more adicis. Cum roganti suffundatur rubor, qui 13hoc remittit, multiplicat munus suum. Optimum est enim antecedere 14desiderium cuiusque, proximum sequi. Non tulit gratis qui, cum 15rogaret, accepit; nulla enim res carius constat quam que precibus 16empta est. Nam molestum uerbum et honorosum et dimisso uultu 17dicendum: ‘rogo’. Victurum autem est beneficium quod obuiam 18uenit. Gratius est quod de facili quam quod de plena manu su-19mitur, quia actori detrahit quisquis post illum rogandus est. Nichil 20eque amarum quam diu pendere; equiore animo quidam ferunt 21prescindi spem suam quam trahi. 22Tercio caue ne beneficium obsit his quibus uidetur benigne 23dari uel aliis. Qui dant cuipiam quod obsit illi, non benefici neque 24liberales, sed pernitiosi assentatores iudicandi sunt. Sunt autem 25multi cupidi glorie, qui eripiunt aliis quod aliis largiantur. Jd | |
[pagina 15]
| |
aant. 1autem tam abest ab officio, ut nil magis sit officio contrarium. 2Jlle ambitioni dedit, non mihi. Ea igitur utamur liberalitate que 3prosit amicis, noceat nemini. 4Quarto caue ne beneficium maius sit sacultate tua. Jnest enim 5in tali liberalitate cupiditas rapiendi, ut ad largiendum suppetant 6copie. 7Quinto caue exprobrationem. Lex enim beneficii 〈est〉 inter 8duos quod alter statim debet obliuisci dati, alter memor esse ac-9cepti. Numquam data uir bonus cogitat, nisi ammonitus a reddente. 10Multum obligauit qui accipere se putauit, cum daret; dedit tam-11quam recepturus, recepit tamquam non dedisset. Graues autem 12exprobratores et leues, quos paulo post sui muneris penitet, gratiam 13omnem corrumpunt. Quibus dicitur: ‘O superbia, nichil a te acci-14pere libet; quicquid das corrumpis.’ 15Sexto caue maliciosam astuciam inficiandi. Dixit Antigonus 16cinico petenti talentum plus esse quam cinicus debeat petere; 17petenti uero nummum respondit minus esse quam regem opporteat 18dare. Ecce maliciose negabat; nam posset dare talentum quia ipse 19rex erat, uel nummum quia ille cinicus. Melius Alexander qui, 20cum daret ciuitatem cuidam dicenti (25 v) non conuenire ciuitatem 21humili fortune sue, respondit: ‘Non quero quid te opporteat accipere 22sed quid me dare’. 23Septimo caue de ingrato querelam facere. Meliorem facies 24ingratum ferendo, peiorem conquerendo. Dubiam uerecundiam uox 25conuitiantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam uidetur, timet; 26deprehensus pudor emittitur. Non est ille qualem sperauimus: 27simus quales fuimus, ei dissimiles. Ingratus est aduersus unum | |
[pagina 16]
| |
aant. 1beneficium: aduersus alterum non erit; duorum oblitus est: tercium 2in eorum que exciderant memoriam reducet. Que ratio est exacer-3bare eum in quem magna contuleris, ut ex amico fiat inimicus? 4Sis munificus in dando, non acerbus in exigendo. Nam cum altius 5iniurie quam merita descendant, quid expectat qui offendit, dum 6obligat?
7Officium itaque liberalitatis est omni petenti dare, deos imitari. 8Si deos imitaris, da etiam ingratis; nam et sceleratis sol oritur et 9piratis patent maria. Dii, rerum omnium optimi actores, ignoran-10tibus beneficia dare incipiunt, ingratis perseuerant. Non cessant 11dii beneficia congerere, unam sortiti intencionem, scilicet prodesse. 12Jmitemur illos: demus etiam si multa in irritum data sunt. Jngratus 13est: non mihi fecit iniuriam sed sibi. Nam gratum semper bene-14ficium delectat, ingratum semel. Non est magni animi beneficium 15dare et perdere, perdere autem et dare magni animi est. Hec est 16uirtus dare beneficia non utique reditura. Malim non recipere 17quam non dare. Qui non dat, uitium ingrati antecedit, et bene-18ficium accipere est libertatem uendere. Jdeo si promittis indigno, 19da non tamquam munus, sed dictum tuum redime. 20Quamuis autem omni petenti dare debeas, tamen in beneficio 21habendus est delectus dignitatis. Jn quo spectandi sunt mores eius 22cui datur et animus erga nos et cohabitacio et uite societas et ad 23nostras utilitates officia ante collata. Etiam si non uiuitur cum 24perfectis sed simulacra uirtutis habentibus, neminem puto negligen- | |
[pagina 17]
| |
aant. 1dum in quo aliqua significatio uirtutis appareat. Colendus est 2maxime quisque in quantum lenioribus uirtutibus, modestia scilicet 3et temperantia, ornatior erit. Nam fortis animus plerumque ser-4uentior est in non sapiente. 5Primum illud est in officio, ut a quo plurimum diligimur, ei 6plurimum tribuamus. Multa enim faciunt multi repentino impetu 7animi, quasi quodam uento incitati; que beneficia eque magna non 8sunt habenda atque ea que considerate delata sunt. Iterum alia 9causa est eius qui calamitate premitur, alia eius qui res meliores 10querit nullis suis rebus aduersis. Propensior enim benignitas de-11bebitur in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate. Jn his 12tamen, qui altiorem gradum ascendere uolunt, omnino restricti esse 13non debemus. Jterum melius apud bonos quam apud diuites puto 14collocari beneficium. Nam qui locupletes sunt obligari beneficio 15nolunt, sed cum acceperint beneficium quamuis magnum, beneficium 16(26 r) se dedisse arbitrantur, aut aliquod a se expectari suspicantur. 17Jtem si malo opulento benefacias, in illo uno aut forte in eius 18familia manet gratia; si autem inopi et bono, omnes inopes boni 19presidium sibi paratum uident. Et cum inopi bono benefacias, 20spectatum se, non suam fortunam putat. Jdeo si in contentionem 21ueniet res, sequere Temistoclem qui ait: ‘Malo uirum qui peccunia 22egeat, quam peccuniam que uiro’. 23Dabimus munera non superuacua: mulieri non dabis arma 24militaria. Dabimus munera non exprobratura cuique suum mor- | |
[pagina 18]
| |
aant. 1bum: ebrioso non dabis uina. Munera duratura queramus, quia 2numquam ammonere debemus; munera non tam pretiosa quam rara. 3Hactenus hec ad tribuentes.
4Ga naar margenoot+ Nullum officium referenda gratia magis necessarium. Nam si 5Hesiodus iubet reddere maiore mensura que acceperis utenda, quid 6debemus facere prouocati beneficio? Jmitari agros fertiles qui multo 7plus afferunt quam acceperunt. Quia si non dubitamus officia 8conferre his quos speramus nobis profuturos, quales debemus esse 9in eos qui iam profuerunt? Nam demus uel non demus, in nostra 10potestate est; non reddere uero bono uiro non licet, si absque 11iniuria id facere possit. 12Primo ergo caue ne obliuiscaris beneficii. Omnes enim imme-13morem beneficii oderunt eamque iniuriam sibi etiam fieri putant in 14liberalitate deterrenda. Nam ingratus est qui negat se accepisse 15beneficium, ingratus qui dissimulat, ingratus qui non reddit, ingra-16tissimus omnium qui oblitus est. Numquam gratus fieri potest cui 17totum beneficium elapsum est. Apparet illum non sepe de red-18dendo cogitasse cui obrepsit obliuio. Numquam uoluit esse gratus 19qui beneficium tam longe proiecit ut extra conspectum suum po-20neret. Memoria enim nil perdit, nisi ad quod non sepe respexit. 21Jdeo dico ne obliuiscaris preteriti benefitii. Ad preterita enim be-22neficia pauci animum retorquent. Nemo, quod fuit, in preterito, 23sed tamquam in perdito ponit. Si ad iudicem te uocat, incipit non | |
[pagina 19]
| |
aant. 1esse beneficium sed creditum. Et cum res honestissima sit referre 2gratiam, desinit esse honesta, si est necessaria. 3Secundo caue ne ad beneficium per iniuriam accedas. Sunt 4enim quidam nimis grati; hii aliquid incommodi precari solent his 5quibus obligati sunt, ut probent affectum beneficii memorem. 6Horum animus similis est prauo amore flagrantibus; illi enim amice 7sue optant exilium ut fugientem comitentur, optant inopiam ut 8magis desideranti donent, optant morbum ut assideant, et quicquid 9optaret inimicus amantes uouent. Fere idem exitus est odii et 10amoris insani. Sed nequitia est ut extrahas mergere, euertere ut 11suscites, includere ut emittas. Non enim beneficium iniurie finis, 12ne〈c〉 umquam id detraxisse meritum est, quod ipse qui detraxit 13intulerat. 14Tertio caue ne nimis festines ostendere te gratum. Qui an-15tecedit tempus retribuendi eque peccat quam qui non sequitur. 16Quod apud te non uis morari honus iudicas, non munus. Reiciendi 17signum est protinus aliud inuicem mittere et munus munere ex-18pungere. Penitet accepti beneficii quem nondum redditi piget. 19Quarto caue ne clam gratiam referas. Jngratus est qui remotis 20(26 v) arbitris gratias agit. Hoc autem obserua in primis ut be-21nigne accipias. Si benigne accipis, retulisti gratiam, non ut solu-22tum te putes, sed ut securior debeas. Voluntati enim uoluntate 23satisfecimus, rem rei debemus. | |
[pagina 20]
| |
1Ga naar margenoot+ Rursus beneficientia alia opere, alia pecunie. Facilior est ea 2que est peccunie, presertim locupleti; prima splendidior et uiro bono 3dignior. De illa scriptum est: Nulli preclusa est uirtus, omnibus 4patet; non querit domum, non censum: nudo homine contempta 5est. Et quamuis utraque gratum faci〈a〉t, tamen altera ex archa, 6altera ex uirtute depromitur. Jtem ea que est peccunie materiam 7suam exhaurit. Jtaque benignitate tollitur benignitas; hac quo in 8plures usus sis, eo minus in multos uti possis. Altera uero con-9suetudine benefaciendi paraciores et exercitaciores facit. Dum 10macedonum fauorem peccunie largicione captaret Alexander, scrip-11sit ad eum pater hec uerba: ‘Quis error in istam spem te induxit 12ut eos tibi fideles putares quos peccunia corrupisses. An tu id 13agis ut macedones non te regem sed ministrum et prebitorem 14putent?’ Fit enim deterior qui accipit atque ad idem semper ex-15pectandum paracior. 16Non tamen hoc genus benignitatis omnino refutandum est. 17Nam sepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertien-18dum est, sed diligenter et moderate. Multi enim patrimonia effu-19derunt inconsulte largiendo. Nichil autem stultius est quam curare ut 20id diutius facere non possis quod libenter facias. Secuntur etiam 21largicionem rapine. Cum enim dando egere ceperint, alienis bonis 22manus inferre coguntur, et maiora odia eorum assecuntur quibus 23ademerunt, quam fauores eorum quibus dederunt. 24Duo sunt genera largorum, quorum alteri dissipatores, alteri 25liberales. Dissipatores, qui epulis et muneribus histrionum et le- | |
[pagina 21]
| |
aant. 1nonum peccunias profundunt, quarum memoriam aut breuem aut 2nullam omnino sunt relicturi. Liberales, qui suis facultatibus aut 3captos a predonibus redimunt aut amicos in filiarum collocatione 4iuuant uel in alia re querenda uel augenda.
5Beneficientia opere exercetur iuuando consilio, defendendo in 6causis eloquio. Sed ammonendi sunt, cum iuuare alios uelint, ne 7alios offendant. Sepe enim aut eos ledunt quos non debent, aut 8eos quos non expedit. Si inprudentes, negligentie est; si scientes, 9temeritatis. Vtendum est excusatione aduersus eos quos inuitus 10offendas, quare aliter facere non potueris, ceterisque offitiis id 11quod uiolatum est, recompensandum erit. Sed cum ex acusatione 12et defensione constet causa, laudabilior est defensio; sed tamen 13accusatio persepe probata, quam tamen semel et non sepe suscipere 14debemus. Duri enim hominis, uel potius uix hominis, uidetur esse 15periculum capitis inferre multis. Sordidum etiam est ad famam 16committere, ut accusator nomineris. Diligenter quoque tenendum 17est, ne innocentem iudicio capitis arcessas quod absque scelere 18nequit fieri. Nam quid tam in- (27 r) humanum quam eloquentiam 19ad salutem hominum datam ad bonorum perniciem conuertere. 20Judicis est semper uerum sequi, patroni non numquam ueri 21simile, etiam si minus sit uerum, defendere. Omnes autem, qui de 22rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia 23uacuos esse decet. Haut facile animus uerum prouidet, ubi illa 24officiunt. Nam iudices 25[regelnummer]
sepe propter inuidiam adimunt diuiti
et propter misericordiam addunt pauperi.
| |
[pagina 22]
| |
1Deponit autem quisque personam amici, cum induit personam 2iudicis. 3Curandum est etiam ne, tamquam in suam possessionem uenerit 4sermo, excludant alios, sed cum reliquis in rebus, tum in sermone 5communi uicissitudinem non iniquam putent. Videant etiam ne 6sermo uitium indicet inesse moribus; quod solet euenire, cum 7studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut 8maledice aliquid dicitur. 9Curandum est etiam ut eos, cum quibus sermonem conferamus, 10et uereri et diligere uideamur. Obiurgationes non numquam inci-11dunt necessarie, in quibus utendum est et uocis contencione et 12uerborum grauitate acriore. Jd agendum est etiam ut ea facere 13non uideamur irati, sed ut ad urendum et secandum sic ad hoc 14genus castigandi raro et inuiti ueniemus. Sed tamen ira procul 15absit, cum qua nil recte, nil considerate fieri potest. Jllud etiam 16acerbitatis quod habet obiurgatio significandum est causa illius, qui 17obiurgetur, esse susceptum. Jn illis etiam contencionibus que cum 18inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna audiamus, rectum est 19grauitatem retinere, iracundiam pellere. Que enim cum aliqua 20perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt, nec ab his, qui 21adsunt, probari. Deforme etiam de se ipso predicare, presertim 22falsa, et cum irrisione audientium imitari militem gloriosum. 23Jn his omnibus mores hominum, non fortunam, sequi oportebit. 24Sed quis est qui cause inopis et boni non anteponat gratiam for-25tunati et potentis? A quo enim expeditior remuneratio uidetur, in 26eum est uoluntas nostra propensior. | |
[pagina 23]
| |
1Rursus alia benignitatis particio. Quecumque enim uirtutesGa naar margenoot+ 2bonis reddunt debitum eius sunt partes. Reddit enim deo ius suum 3religio, pietas parentibus, innocentia minoribus, amicitia equalibus, 4reuerentia maioribus, concordia conciuibus, misericordia egenis.
5Religio est uirtus diuinitatis curam cerimoniamque afferens.Ga naar margenoot+ 6Huius officium primum est perpetrati sceleris penitere. Scelerum si bene penitet,
eradenda praui cupidinis
sunt elementa, et tenere nimis
10[regelnummer]
mentes asperioribus
formande studiis.
12Jdeoque religionis officium secundum est temporalium mutabi-13litatem paruipendere. Namque truditur dies die
15[regelnummer]
noueque pergunt interire lune.
Jnmortalia ne speres, monet annus et almum
que rapit hora diem.
Dampna tamen celeres reparant celestia lune:
nos, ubi decidimus,
20[regelnummer]
quo pius Eneas, quo Tullus diues et Ancus,
puluis et umbra sumus.
Debemur morti nos nostraque.
23Jdeo tercium sit huius uirtutis officium uitam nostram ex toto 24deo committere, iuxta illud poete: | |
[pagina 24]
| |
Si consilium uis,
permittes ipsis expendere numinibus quid
conueniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro iocundis ap- (27 v) tissima queque dabunt dii.
5[regelnummer]
Carior est illis homo quam sibi.
Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.
7Non tamen uotis auxilia deorum parantur, sed uigilando, 8agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Vbi socordie 9atque ignauie te tradideris, nequicquam deos implores: sunt enim 10irati et infesti. Tunc scito te omnibus cupiditatibus solutum, cum 11eo perueneris ut nichil deum roges, nisi quod rogare possis palam. 12Quanta dementia est hominum! Turpissima uota diis insusurrant, 13et si quis admouerit aurem, conticescent; et quod scire hominem 14nolunt, a deo petunt. Tu uero sic uiue cum hominibus, tamquam 15deus uideat, sic loquere cum deo, tanquam homines audiant. 16Quartum religionis officium ueritatem seruare. Nam liberi et 17serui personam ueritas separat, mendacium iungit. Jdeo hanc uir-18tutem putant ‘fidem’ appellatam, eo quod per eam ‘fiat’ dictum. 19Non tamen promissa seruanda sunt ea que sint his quibus promi-20seris inutilia; nec, si tibi plus noceant quam illi prosint, contra 21officium est dampnum maius anteponi minori. Vt si institueris 22cuipiam te aduocatum in causam illius uenturum atque interim 23grauiter egrotare filius ceperit, non est contra officium non facere 24quod dixeris. Sed nec deposita semper reddenda. Si enim gladium 25quis apud te sana mente deposuerit et repetat insaniens, reddere 26peccatum est, officium non reddere. Si is qui apud te peccuniam 27deposuerit, bellum inferat patrie, non reddas depositum; faceres | |
[pagina 25]
| |
aant. 1enim contra rempublicam que tibi debet esse carissima. Sic multa 2que honesta uidentur natura, temporibus fiunt inhonesta.
3Pietas est per quam sanguine iunctis et patrie beniuolis officiumGa naar margenoot+ 4et diligens tribuitur cultus. In officia huius ipsa natura ducit. 5Quemadmodum nemo in amorem sui coartandus est, sic nec lex 6iubet amare parentes, indulgere liberis. Superuacuum est enim in 7quod imus nos impelli. Quocirca plus cauendum est ne aliquam 8nostris moliamur iniuriam. Quem enim alienum tibi fidum inueneris, 9si tuis hostis fueris? Qui fallere audebit patrem, qualis erit in 10ceteros?
11Jnnocentia est puritas animi omnem iniurie illationem abhorrens.Ga naar margenoot+ 12Hac uirtute dii placantur: Jnmunis aram si tetigit manus,
non sumptuosa blandior hostia
15[regelnummer]
mollibit aduersos penates.
16Hanc seruare qui uolet, omnia scelera sua, licet minima, estimet magna. Nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est
qui minimis urgetur.
20[regelnummer]
Nemo satis credit tantum delinquere, quantum
permittas: adeo indulgent sibi latius omnes.
22Huius officium multos allicere nullius lesione. Nam multisGa naar margenoot+ 23minatur qui uni facit iniuriam. Aliud officium ultionem non querere. | |
[pagina 26]
| |
aant. 1Ridiculum est enim odio nocentis innocentiam perdere. Neque 2umquam scelus scelere uindicandum est. Multos pessumdedit quod 3iniurias suas acerbius ulcisci uoluerunt.
4Amicitia est uoluntas bona erga aliquem causa illius. Huius 5officium idem uelle et idem nolle; alterum secreto amonere, palam 6laudare. 7Hec quidem lex est in amicitia ut neque rogemus res turpes, 8nec faciamus rogati. Alia lex est ut cum amico cuncta deliberes, 9sed prius de ipso. Tercia ne studeas nosse quod ille uult latere. 10Dissimulare enim magis humanum est, quam dare operam id scire 11quo (28 r) nos amicus oderit. Quarta ne asperitas amicitiam diri-12mat, iuxta illud poete: Aduersis non deesse decet sed leta secutos.
Nulla fides umquam miseros elegit amicos.
15Si autem uis amari, ama.
16Ga naar margenoot+ Reuerentia est uirtus personis grauibus uel aliqua prelatione 17sublimatis debite honorificationis cultum exhibens. Huius officium 18est imitari maiores. Optimum est enim maiorum uestigia sequi, 19si recta precedunt. Eligendus est autem nobis uir bonus et semper 20ante occulos habendus, ut sic tamquam illo spectante uiuamus et | |
[pagina 27]
| |
aant. 1omnia tamquam illo uidente faciamus. Magna enim peccatorum 2pars tollitur, si peccatis testis assistat. Jdeo nullum locum putaueris 3esse sine teste.
4Concordia est uirtus conciues et compatriotas in eodem iureGa naar margenoot+ 5et cohabitacione spontanee uinciens. Huius hec sunt officia, ut 6preclare a Platone scriptum est: Non nobis solum nati sumus ortus-7que nostri partem patria uendicat, partem amici; atque, ut placet 8stoicis, omnia ad usum hominum creari, homines autem hominum 9causa generatos esse, uerum est, ut ipsi inter se aliis alii prodessent. 10Jdcirco in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates 11in medium afferre, deuincire hominum inter homines societatem 12mutacione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, 13tum facultatibus, tum facile multa multis de iure suo cedendo. 14Est enim non modo liberale sed interdum etiam fructuosum paulum 15de suo iure decedere. Nam concordia parue res crescunt, discordia 16maxime dilabuntur.
17Misericordia est uirtus per quam animus super calamitateGa naar margenoot+ 18afflictorum mouetur. 19Hec uirtus nichil humani a se alienum putat: aliorum com-20moda uel dampna sua existimat. Qui autem in calamitoso mi-21sericors est sui meminit. 22Est tamen difficilis cura rerum alienarum. | |
[pagina 28]
| |
1Ga naar margenoot+ Duobus prefatis iusticie generibus totidem contraposita inius-2ticie genera summopere cauere oportet, scilicet truculentiam et 3negligentiam. Et est truculentia iniusticia inferens iniuriam, negli-4gentia uero non propulsare iniuriam, cum possit et debeat. Est 5autem negligentia seueritati contraria; contraponuntur enim defen-6dere et defensionem contempnere. Similiter truculentia liberalitati 7repugnat; repugnant enim beneficium dare et iniuriam irrogare.
8Ga naar margenoot+ Truculentie cause 〈sunt〉 metus, auaricia, ambitio. Metus, cum 9his, qui nocere alteri cogitat, timet ne, nisi id fecerit, ipse afficiatur 10incommodo. Auaritia autem, cum iniuriam aggrediuntur, ut adi-11piscantur ea que cupiunt. Ambitio quoque, id est amor prela-12tionum, multos mortales falsos fieri coegit, aliud clausum in pectore, 13aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex 14re sed ex comodo estimare magisque uultum quam ingenium 15bonum habere. 16Est autem in hoc genere hoc molestum quod in magnanimis 17et munificis sepius incidit potencie cupiditas. Magnanimitas autem 18promptiores facit ad impugnandum, munificentia uero plura dat 19illis auxilia; unde ex eorum ambitione maius prouenit flagitium. 20Preterea (28 v) uerum est illud quod legitur: Nulla fides regni sociis omnisque potestas
inpatiens consortis erit.
Proh cecus et amens
ambitione furor;
| |
[pagina 29]
| |
Nulla fides pietasque ulris, qui castra secuntur,
venalesque manus: ibi fas ubi maxima merces.
3Diuiditur truculentia in uim et fraudem. Fraus quasi uulpe-4cule,Ga naar margenoot+ uis leonis uidetur. Vtrumque ab homine alienissimum, sed 5fraus odio digna maiore. Totius enim iniusticie nulla capitalior 6quam eorum qui tum, maxime cum fallunt, id agunt ut uiri boni 7uideantur. Jdcirco numquam te fallant animi sub uulpe latentes.
Hispida membra quidem et dure per brachia sete
10[regelnummer]
promittunt atrocem animum.
Frontis nulla fides; quis enim non uicus habundat
tristibus obscenis?
13Pretermittende autem defensionis, id est negligentie, he suntGa naar margenoot+ 14cause: aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt, 15aut suis occupationibus sic detinentur aut odio ita elongantur, quod 16eos quos tueri debent desertos esse patiuntur. Tucius autem bonum 17quam malum negligere: bonus tantummodo segnior fit ubi negligas, 18malus improbior. Tutius quoque locupletem quam calamitosum: 19omnes enim, quibus res minus secunde sunt, nescio quomodo 20suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt; magis propter suam 21impotenciam se semper credunt negligi. 22Jn omni autem iniusticia permultum interest, utrum pertur-23bacione animi an consulto fiat iniuria. Perturbatio enim plerumque 24breuis et ad tempus. Jdeo leuiora sunt que repentino motu acci-25dunt, quam ea que premeditata inferuntur. | |
[pagina 30]
| |
1Ga naar margenoot+ Fortitudo est uirtus retundens impetus aduersitatis. Huius 2autem partes sunt quecumque hoc efficiunt; he autem sunt magna-3nimitas, fiducia, securitas, magnificentia, constancia, paciencia. 4Magnanimitas 〈est〉 difficilium spontanea et rationabilis aggressio. 5Fiducia est certa spes animi perducendi ad finem rem incoatam. 6Securitas est incomoditates imminentes et rei incoate affines non 7formidare. Magnificentia est difficilium et praecla〈ro〉rum consum-8matio. Constancia est stabilitas animi firma et in proposito per-9seuerans. Paciencia est uirtus contumeliarum et omnis aduersitatis 10impetus equanimiter portans.
11Ga naar margenoot+ Ad magnanimitatis officium persuadet poeta dum dicit: Componite mentes
ad magnum uirtutis opus summosque labores.
14Et alius poeta dicit: 15[regelnummer]
Virtus, recludens immeritis mori
celum, negata temptat ire uia
cetusque uulgares et udam
spernit humum fugiente penna.
19Hec enim uirtus, cum ad aspera ineunda pronum faciat, potius 20communem utilitatem quam sua commoda attendit. Sicut enim 21sciencia remota a iusticia calliditas potius quam sapiencia appellanda 22est, sic animus ad periculum paratus, si sua cupiditate, non com-23muni utilitate impellitur, temeritatis potius nomen habet quam 24fortitudinis. 25Hec uirtus torporem sic excitat: Tolle moras! (29 r) semper nocuit differre paratis.
| |
[pagina 31]
| |
Jncipe! uiuendi recte qui prorogat horam,
rusticus expectat dum defluat amnis; at ille
labitur et labetur in omne uolubilis euum.
Cras hoc fiet idem. Cras fiet? Qui〈d〉, quasi magnum
5[regelnummer]
nempe diem, donas! Sed cum lux altera uenit,
iam cras hesternum consumpsimus: ecce aliud cras
egerit hos annos et semper paulum erit ultra.
8Huius officium sic monstrat philosophus: Magnanimi sunt 9habendi non qui faciunt sed qui propulsant iniuriam. 10Prima sit in hac uirtute cautela auaricie. Non est enim con-11sentaneum qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate, nec qui 12inuictum se a labore prestiterit, eum uinci a uoluptate. 13Secunda est cautela ambitionis. Per difficultates enim queritur 14claritudo. Quod enim difficilius, hoc preclarius. 〈Vix〉 enim 15inuenitur qui laboribus susceptis non quasi mercedem desideret 16gloriam. Virtutis enim fructum sapiens in conscientia, stultus autem 17in gloria ponit. Per gloriam autem ad prelationes arbitrantur se 18ascensuros. Vera autem magnitudo principem se esse mauult quam 19uideri. Qui autem errore imperite multitudinis pendet in magnis 20uiris non est habendus. Jdcirco per gloriam non sunt honores 21querendi; uerum est enim illud poete: Virtus, repulse nescia sordide,
intaminatis fulget honoribus,
nec sumit aut ponit secures
25[regelnummer]
arbitrio popularis aure.
| |
[pagina 32]
| |
1Tercia est temeritatis cautela. Temere namque in acie uersari 2et manu cum hoste confligere inmane quiddam est et belluarum 3simile. Si tamen necessitas postulat, decertandum erit et mors 4turpitudini anteponenda. Numquam periculi fuga committendum 5est, ut inbelles et timidi uideamur. Verum est enim illud poete: Jgnauum scelus est tantum fuga.
7Sed fugiendum illud etiam est ne offeramus nos periculis 8absque causa, quo nichil potest esse stultius. Quare in adeundis 9periculis imitemur medicorum consuetudinem. Jlli enim leuiter 10egrotantes leuiter curant, grauioribus autem morbis ancipites cura-11ciones adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem aduersam 12optare dementis est, subuenire autem tempestati quauis ratione 13sapientis est, eoque magis si plus adhipiscare re explicata boni 14quam formidata mali. Verum est enim quod in poeta legitur: 15[regelnummer]
Vis consilii expers mole ruit sua,
uim temperatam dii quoque prouehunt
in maius; idem odere uires
omne nefas animo mouentes.
19Ga naar margenoot+ Fiducie officium est ad consummationem rei festinare, iuxta illud: 20[regelnummer]
Nil credens actum, cum quid superesset agendum.
21Ga naar margenoot+ Securitatis officium est contra aspera fortune solatium dare, 22iuxta illud: Sperat infestis, metuit secundis
alteram sortem bene preparatum
25[regelnummer]
pectus. Jnformes hiemes reducit
Jupiter, idem
| |
[pagina 33]
| |
4Contra hanc uirtutem sic confligit timor: ‘Morieris’. Securitas: 5‘Jsta est hominis natura, non pena. Hac conditione intraui, ut 6exirem. Gentium lex est quod acceperis reddere. Peregrinatio est 7uita; cum multum ambulaueris, redeundum est. Stultum est timere 8quod non possis (29 v) uitare. Mors ultima pena,
10[regelnummer]
non metuenda uiris.
11Mortem non effugit etiam qui distulit. Moriar nec primus, nec 12ultimus. Omnes me antecesserunt, omnes sequentur. Hac condi-13cione cuncta gignuntur: quod cepit et desinet’. 14Timor: ‘Sed decollaberis’. Securitas: 〈‘Quid interest, cesim 15moriar an punctim?’ 16Timor: ‘Sed sepe ferieris et multi in te gladii conuenient’. 17Securitas: 〈‘Quid refert quam multa sint uulnera? Non potest 18amplius quam unum mortiferum esse.’ 19〈Timor: ‘Sed peregre morieris.’ Securitas: ‘Non est grauior 20foris quam domi somnus.’〉 21Timor: ‘Sed iuuenis morieris.’ Securitas: ‘Optimum est ante 22mori quam optes. Hec data pena diu uiuentibus, ut renouata
semper clade domus, multis in luctibus inque
25[regelnummer]
perpetuo merore et nigra ueste senesca〈n〉t.
26Jdeo optimum est mori, cum iuuat uiuere. Nam | |
[pagina 34]
| |
Nisi sum〈m〉a dies pariter cum fine bonorum
affuit et celeri preuertit tristia leto,
dedecori est fortuna prior. Quisquamne secundis
tradere se fatis audet, nisi morte parata?’
5‘Juuenis moriar’. ‘Fortasse alicui me malo fortuna subducit, 6ut nulli alii, certe uel senectuti. Non prematuri cineres, non funus acerbum
luxurie, sed morte magis metuenda senectus.
9Non refert quot annos habeam, sed quot acceperim. Si plus 10uiuere non possum, hec est mea senectus. Quicumque ad extremum 11fati sui uenit, senex moritur’. 12Timor: ‘Jnsepultus eris.’ Securitas: ‘Facilis iactura sepulcri.
Tabesne cadauera soluat
15[regelnummer]
an rogus, haut refert; placido natura receptat
cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
Libera fortuna mors est; capit omnia tellus
que genuit. Celo tegitur qui non habet urnam.
19Si nichil sentio, non pertinet ad me corporis insepulti 〈iniuria〉; 20si sentio, omnis sepultura tormentum. Non defunctorum causa sed 21uiuorum inuenta est sepultura. Alios terra obruit, alios ignis con-22sumit, in quo parcitur occulis nostris.’ 23〈T.〉: ‘Sed egrotabis.’ 〈S.〉: ‘Aut relinquam febrem, aut ipsa 24me. Cum a morbo mihi res est, aut uincetur, aut uincet.’ 25T.: ‘Male de te homines locuntur’. S.: ‘Malis diplicere est 26laudari. Nullam auctoritatem habet sentencia, ubi qui dampnandus | |
[pagina 35]
| |
aant. 1est dampnat. Male de me locuntur qui bene nesciunt loqui 2Faciunt non quod mereor sed quod solent. Equo animo audienda 3sunt imperitorum conuitia et ad honesta uadenti contempnendus 4est ipse contemptus.’ 5T.: ‘Dolor imminet.’ S.: ‘Si exiguus est, feramus, quia leuis 6est pacientia; si grauis, feramus, quia non leuis est gloria.’ 7Sed dicit homo: ‘Dura res est dolor’. 〈S.〉: ‘Jmo tu mollis.’. 8〈Homo〉: ‘Pauci dolorem ferre possunt.’ 〈S.〉: ‘Simus ex illis!’ 9Homo: ‘Fugiamus dolorem.’ S.: ‘Quid, quod ille sequitur fu-10gientem?’ 11Homo: ‘Paupertas michi grauis est.’ S.: ‘Jmo tu paupertati. 12Non est in paupertate uitium sed in paupere. Pauper es quia tibi 13pauper uideris.’ 14Homo: ‘Non sum potens.’ S.: ‘Gaude, impotens non eris.’ 15Homo: ‘Jniuriam potero accipere.’ S.: ‘Gaude, facere non 16poteris.’ 17Homo: ‘Magnam peccuniam habet ille.’ S.: ‘Hominem illum 18iudicas: archa est. Quis plenis inuidet loculis?’ 19Homo: ‘Multum habet ille.’ S.: ‘Si auarus, non habet; si 20prodigus, non habebit.’ 21Homo: ‘Multi illum secuntur.’ S.: ‘Mel musce secuntur, ca-22dauera lupi, frumenta formice. Predam, non hominem, sequitur 23ista turba.’ 24Homo: ‘Peccuniam perdidi.’ S.: ‘Fortasse te illa perderet.’ 25H.: ‘Peccuniam perdidi.’ S.: ‘Et illa quam multos.’ 26H.: ‘Peccuniam perdidi’. S.: ‘O te felicem, si cum illa auari-27ciam perdidisti.’ 28H.: ‘Peccuniam perdidi.’ S.: ‘Quam ut tu haberes, alius ante 29〈te〉 perdiderat’ (30 r). 30H.: ‘Occulos 〈perdidi〉.’ S.: ‘〈Sed〉 habet 〈et〉 nox uolupta-31tes suas.’ | |
[pagina 36]
| |
1H.: ‘Occulos perdidi.’ S.: ‘Quam multis cupiditatibus uia in-2cisa est.’ 3H.: ‘Amisi liberos.’ S.: ‘Stultus est qui mortem mortalium 4deflet. Perierunt perituri. Recepit eos deus, non abstulit.’ 5Jn hunc modum numquam fidele consilium daturus timor, cum 6uirtute init bellum. Sed uerum est quod in poeta legitur: Justum et tenacem propositi uirum
non ardor ciuium praua iubentium,
non uultus instantis tyranni
10[regelnummer]
mente quatit solida.
11Sed contra: Multos in summa pericula misit
uenturi timor ipse mali; fortissimus ille est
qui promptus metuenda pati.
15Fortis enim et constantis animi est non perturbari in rebus 16aduersis, nec tumultuantem de gradu dehici, sed presente consilio 17uti, nec a ratione discedere. Plura enim sunt que nos terrent quam 18que premunt et sepius opinione quam re laboramus. Jdeo ne sis 19miser ante tempus, cum illa que uelut imminentia expauisti for-20tasse numquam uentura sint.
21Ga naar margenoot+ Magnificentie officia partim paccata, partim bellica. 22Jn paccatis duo precepta Platonis tenenda sunt prelatis: unum 23ut utilitatem ciuium sic tueantur, ut quecumque agunt ad eam 24referant, obliti commodorum suorum; alterum ut totum corpus 25ciuitatis curent, ne dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. 26Qui enin parti consulunt, partem deserunt, pernitiosissimam sedi-27tionem in ciuitatem inducunt. Caueant etiam contentionem. Dicit | |
[pagina 37]
| |
aant. 1enim Plato similiter facere eos qui inter se contenderent uter potius 2ciuitatem amministraret, ut si naute certarent quis eorum potissimum 3gubernaret. 4Jn bellicis autem officiis illud primum 〈est〉 ea intentione suscipere 5bella, ut sine iniuria in pace uiuatur. 6Secundum priusquam aggrediare adhibere diligentem prepara-7tionem. Longa enim belli preparatio celerem affert uictoriam. 8Hic autem apparatus in quatuor rebus cernitur, scilicet in clientelis, 9municipiis, sumptu et armis. Omnia autem prius experiri quam 10armis decertare sapientem decet; et melius est tibi prospicere quam 11aduersarium ulcisci accepta iniuria. 12Tercium officium est ne temere desperes propter ignauiam aut 13nimis confidas propter cupiditatem. Jn pericula enim ducit amor 14habendi inmoderatus iuxta illud: 15[regelnummer]
Aurum per medios ire satellites
et perrumpere amat saxa potencius
hictu fulmineo.
Munera
seuos illaqueant duces.
20Quartum officium est plus turpitudinem quam mortem horrere, 21plus ad honestatem quam ad salutem uel alia commoda spectare, 22non tamen rumores saluti preponere. 23Quintum officium est copias suas crebris laboribus exercere. 24Verum est enim quod in poeta legitur: 25[regelnummer]
Variam semper dant otia mentem.
| |
[pagina 38]
| |
1Sextum officium est, postquam ad bellandum uentum est, 2hortando bonam indolem erigere, modo laudibus animos afficere, 3〈modo〉 ammonitionibus desidiam discutere. 4Septimum officium est in concursu ad primos impetus adcur-5rere, inclinatis opem ferre, labentes fulcire. 6Octauum officium 〈est〉 parta uictoria conseruare eos qui non 7crudeles, non immanes fuerunt. 8Nonum uero sedera et promissa hostibus seruare. Non enim 9his adquiescendum est qui dicunt: 10[regelnummer]
Dolus an uirtus, quis in hoste requirat?
11Jndicat hoc Regulus qui captus a penis, cum de captiuis com-12mutandis Romam missus esset, iurauit se rediturum, primum ut uenit 13captiuos reddendos non censuit, deinde cum retineretur (30 v) ab 14amicis, ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere.
15Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse quam 16urbanas, minuenda est hec opinio. Multi enim bella quesiuerunt 17propter glorie cupiditatem. Vere autem si uolumus iudicare, parua 18sunt arma foris, si non est consilium domi. De talibus audi poetam 19dicentem: ‘Omnes homines, qui se〈se〉 student prestare ceteris anima-20libus, summa ope niti decet ne uitam silentio transeant ueluti pec-21cora.’ Sed nostra omnis uis in animo et corpore sita est. Animi 22imperio, corporis seruitio magis utimur. Rectius uidetur ingenii 23quam uirium opibus gloriam querere. Omnino enim illud honestum, 24quod animo excelso querimus, animi efficitur, non corporis uiribus. 25Exercendum tamen est corpus, ut obedire consilio et rationi possit. | |
[pagina 39]
| |
1Constancie uero officium est in utraque fortuna grauitatemGa naar margenoot+ 2retinere. Preclara est enim in omni uita eadem frons et idem 3uultus. Nam argumentum bene composite mentis est posse con-4sistere et secum morari, unde precipit poeta dicens: 5[regelnummer]
Equam memento rebus in arduis
seruare mentem, non secus in bonis
ab insolenti temperatam
leticia.
9Jdem: 10[regelnummer]
Rebus angustis animosus atque
fortis appare sapienter idem.
Contrahes uento nimium secundo
turgida uela.
14Hec quidem est lex constancie ut nec in malis persistamus, 15nec in bonis simus uagi. Est enim etiam in malis constancia, sed 16que uirtus non est. Audi poetam: Pars hominum uitiis gaudet constanter et urget
propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
interdum prauis obnoxia.
20Et alius poeta dicit: Mobilis et uaria est ferme natura malorum.
Cum scelus admittunt, superest constancia: quid fas
atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
criminibus. Tamen ad mores natura recurrit
25[regelnummer]
dampnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis
peccandi finem posuit sibi? quando recepit
eiectum semel attrita de fronte ruborem?
Quis hominum est quem tu contemptum uideris uno
flagicio?
| |
[pagina 40]
| |
1Huic uirtuti contraponitur inconstancia, que est motus animi 2circa uarias occupationes. Jn quo uitio adeo absque intermissione 3laborant quidam ut hec dicatur eorum constancia, scilicet esse 4instabiles. Sunt enim qui in rebus contrariis parum sibi constent, 5uoluptatem seuerissime contempnant, in dolore sint molliores, gloriam 6negligant, frangantur infamia. Hoc uitium tangit poeta, dum dicit: Mea pugnat sententia secum,
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit.
9Jtem: 10[regelnummer]
Diruit, edificat, mutat quadrata rotundis.
11Alibi: Rome Tibur amo, uentosus Tibure Romam.
Jn culpa est animus qui se non effugit umquam.
Celum, non animum, mutant qui trans mare currunt.
15Alibi: Quo teneam nodo mutantem Prothea uultus?
17Ex hoc uitio oritur quod nemo sua sorte contentus uiuat, sed laudet diuersa sequentes.
19Vnde idem poeta: 20[regelnummer]
Optat ephipia bos piger, optat arare caballus.
Quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.
22Ga naar margenoot+ Pacientie officium monstrabat qui dicebat: Gaudet paciencia duris.
Letius est, quotiens magno sibi constat, honestum.
| |
[pagina 41]
| |
1Hec uirtus iniuriarum remedium est, nam leuius (31 r) fit patientia
quicquid corrigere est nefas.
4Sicut econtra inpatientia sortem exacerbabis quam mutare non 5possis. Vnde poeta: Quod sors fert feramus equo animo.
7Jnscitia est enim aduersus stimulum ut calces, quia asperum 8medicum intemperans facit. Neque ulla res tam facilis, quin diffi-9cilis sit, quam inuitus facias.
10Temperantia est dominium rationis in libidinem et alios motusGa naar margenoot+ 11inportunos. Hec quidem uirtus totius uite ornatus omniumque 12perturbationum sedatio. Hanc uirtutem persuadet poeta dicens: Sincerum 〈est〉 nisi uas, quodcumque infundis acescit.
Sperne uoluptates! Nocet empta dolore uoluptas.
15[regelnummer]
Semper auarus eget; certum uoto pete finem!
Jnuidus alterius rebus macrescit opimis.
Qui non moderabitur ire,
infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens.
Jra furor breuis est. Animum rege! Qui nisi paret,
20[regelnummer]
imperat; hunc frenis, hunc tu compesce cathena.
21Huius uirtutis partes sunt que in fedis motibus dominantur. 22He autem sunt modestia, uerecundia, abstinentia, honestas, mode-23rantia, parcitas, sobrietas, pudicitia. | |
[pagina 42]
| |
1Ga naar margenoot+ Modestia est cultum et motum et omnem nostram occupationem 2ultra defectum et citra excessum sistere. De hac dicit poeta: Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum.
5Jn cultu obseruandum est quod a forma remoueatur omnis 6uiro non dignus ornatus. Malus enim ornatus exterior male com-7posite mentis nuntius est. Adhibenda est autem mundicia non 8odiosa neque exquisita nimis tantumque fugiat aggrestem et inhu-9manam negligentiam.
10Motus autem alius corporis, alius animi. Jn corporeo cauen-11dum est ne in tardationibus adeo molli gressu utamur, ut pompa-12rum ferculis similes esse uideamur, aut in festinationibus non susci-13piamus nimias celeritates. Que cum fiunt, anelitus mouentur, uultus 14mutantur, ora torquentur; ex quibus magna significatio fit non 15adesse constanciam. 16Motus autem animorum duplices sunt: cogitacio rationis et 17appetitus uoluntatis. Cogitacio in exquirendo uero exercetur, appe-18titus impellit ad agendum. Curandum igitur est ut ratio presit, 19appetitus obtemperet. Si enim non pareant appetitus rationi, cui 20sunt subiecti lege nature, non modo animi perturbantur sed etiam 21corpora. Licet ora ipsa cernere iratorum aut eorum qui aut metu 22commoti sunt, aut nimia uoluptate gestiunt; quorum omnium uultus, 23uoces, motus, status mutantur. Nam ire stimulis accessum cor pal-24pitat, corpus tremit, lingua se prepedit, facies ignescit, exasperantur 25occuli et nequaquam recognoscuntur noti. Verum est enim illud 26poete: | |
[pagina 43]
| |
Deprendas animi tormenta latentis in egro
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
inde habitum facies.
4Ex quibus intelligitur appetitus omnes (31 v) contrahendos et 5sedandos.
6Occupationes autem pro diuersitate morum, etatum, negotiorum 7uarie sunt. Quemadmodum enim in corporibus magne sunt dissimi-8litudines, cum alios uideas uelocitate ad cursum, alios uiribus ad 9luctandum ualere, sic in animis maiores sunt morum uarietates. 10Quibusdam enim inest lepos, id est fandi urbanitas, his hilaritas, 11illis seueritas; alios autem uides callidos ad celandum, dissimulan-12dum; sunt alii simplices et aperti, qui nichil ex occulto, nichil 13insidiis agendum putant, ueritatis cultores, fraudis inimici. Quid 14enumerem per singula? 15[regelnummer]
Mille hominum species et rerum decolor usus,
uelle suum cuique est, nec uoto uiuitur uno.
Quot homines, tot sentencie, suus cuique mos.
18Ad quas igitur res erimus apti, in his potissimum occupati 19simus. Et quamuis sint grauiora alia atque meliora, tamen nos 20studia nostre regule metiamur. Verbi gratia: si debilis est corpore, 21ingeniosus et uiuacis memorie, non miliciam sed studium litterarum 22sectetur; si autem ualidus et hebes, militiam non studium litterarum. 23Neque enim attinet nature repugnare, nec quicquam sequi quod 24assequi nequeas. Si uero necessitas nos detruserit ad ea que nostri 25ingenii non erunt, omnis cura adhibenda est ut ea, si non decore, | |
[pagina 44]
| |
1saltem parum indecore faciamus; nec tam enitendum est ut bona, 2que nobis data non sunt, sequamur, quam ut uitia fugiamus.
3Etatum propria compendiose pandit poeta his uerbis: Reddere qui uoces iam scit puer et pede certo
5[regelnummer]
signat humum, gestit pari〈bus〉 colludere et iram
colligit et ponit temere et mutatur in horas.
Jnberbis iuuenis, tandem custode remoto,
gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,
cereus in uitium flecti, monitoribus asper,
10[regelnummer]
utilium tardus prouisor, prodigus eris,
sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Conuersis studiis etas animusque uirilis
querit opes et amicitias inseruit honori,
commisisse cauet quod mox mutare laboret.
15[regelnummer]
Multa senem circumueniunt incommoda, uel quod
querit et inuentis miser abstinet et timet uti,
uel quod res omnes timide gelideque ministrat,
dilator, spe longus, inhers auidusque futuri,
difficilis, querulus, laudator temporis acti
20[regelnummer]
se puero, castigator censorque minorum.
21Jdeo autem laudat preteritos, presentes despicit annos,
23quia in nostra uita est continuum detrimentum. Quod alibi mon-24strat idem poeta dicens: 25[regelnummer]
Dampnosa quid non imminuit dies?
Etas parentum, peior auis, tulit
nos nequiores, mox daturos
progeniem uiciosiorem.
| |
[pagina 45]
| |
1His ita se habentibus, adholescentis sit officium maiores natu 2uereri atque ex his deligere probatissimos, quorum consilio nitatur. 3Jneuntis enim etatis inscitia senum regenda est prudentia. Dum 4enim animus in dubio est, paruo momento huc et illuc impellitur. 5Jneunte enim adole〈sce〉ntia maxima est inbecillitas consilii, tum 6id sibi quisque genus uite degende constituit quod maxime ada-7mauit. Jtaque ante implicatur aliquo certo cursu uiuendi quam 8potuit, quod optimum esset, iudicare. (32 r) Jdeo iuuenis sit officium 9tamquam in speculo uitas omnium inspicere atque ex aliis sibi 10exemplum sumere. Bonum est enim in alieno malo fugienda 11intueri. Maxime autem hec etas a libidinibus arcenda est, iuxta 12illud: Breue sit quod turpiter audes;
quedam cum prima resecentur crimina barba.
15Exercenda est etiam in labore animi et corporis, ut eorum et 16in bellicis et in ciuilibus officiis ualeat industria; unde poeta: Angustam, amice, pauperiem pati
robustus acri militia puer
condiscat.
20Et alibi: Nunc te melioribus offer!
Quo semel est inbuta recens seruabit odorem
testa diu.
24Et alius poeta dicit: 25[regelnummer]
Vdum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri
fingendus sine fine rota.
| |
[pagina 46]
| |
1Atque etiam cum relaxare animos et dare uoluptati uolent, 2caueant intemperantiam, meminerint uerecundie; quod erit facilius, 3si ludo suo maiores natu uelint interesse. Ludo enim et ioco uti 4licet, sed sicut sompno et quietibus ceteris, tum scilicet, cum seriis 5rebus satis fecerimus. Neque enim facti sumus a natura ad ludum 6sed ad seueritatem. Nimirum sapere est abiectis utile nugis
et tempestiuum pueris concedere ludum.
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
10[regelnummer]
ira truces inimicitias et funebre bellum.
11Duplex est omnino iocandi genus: unum illiberale, petulans, 12flagitiosum, obscenum; alterum elegans, urbanum, ingeniosum, 13facetum. 14Viri uero officia ea sunt que superius poeta numerauit, in 15quibus nil est aliqua lege corrigendum. 16Senibus autem labores corporis minuendi, exercitaciones uero 17animi augende uidentur. Numquam enim quisquam ita bene sub-18ducta ratione fuit, quin res, etas, usus semper aliquid adportet 19noui: ut illa que credas te scire nescias, et que tibi putaris prima 20in experiendo repudies. Danda est etiam opera ut amicos et 21iuuentutem consilio iuuent. Nichil autem magis cauendum est 22senectuti quam ne desidie se dedat. Alioquin dicetur illi: Jnuidiam placare paras uirtute relicta?
| |
[pagina 47]
| |
1Luxuria uero cum omni etati turpis, tum senectuti fedissima 2est. Si enim libidinum accessit intemperantia, duplex malum est. 3Jpsa enim senectus dedecus concipit et intemperantia〈m〉 iuuenum 4inpudentiorem reddit. Verum est enim quod scriptum est: 5[regelnummer]
Velocius et citius nos
corrumpunt exempla domestica.
Dociles imitandis
turpibus et prauis omnes sumus.
9Negotiorum quoque diuersa sunt offitia. Prelati quidem officium 10est estimare se gerere personam ciuitatis, retinere decus, seruare 11leges, meminisse eas esse commissas fidei sue. Priuati autem offi-12cium est pari iure uiuere cum ciuibus, non nimis summissum nec 13nimis se efferentem, uelle in re puplica tranquilla et honesta. 14Caueat autem ne in eum cadat illud poete: ‘Semper in ciuitate 15quibus opes nulle sunt bonis inuident, malos extollunt, uetera odere, 16noua exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student.’ Peregrini 17officium est nil preter suum negotium agere, (32 v) nichil de alio in-18quirere. Sordidum est eorum officium qui emunt a mercatoribus quod 19statim uendant. Nichil enim proficiunt, nisi admodum mentiantur, 20nec uero est quicquam turpius uanitate. Jdcirco res familiaris queri 21debet questibus a quibus abest turpitudo, conseruari autem parsi-22monia. Nullus enim tantus questus est quam quod habeas arcere. | |
[pagina 48]
| |
aant. 1Sic tamen queri debet ut imitemur eum de quo legitur: ‘Demetrius 2noster sic uiuit, non tamquam omnia contempserit, sed tamquam 3habenda aliis permiserit.’ Medicina, architectura honeste sunt his 4quorum ordini conueniunt. Mercatura, si tenuis est, sordida pu-5tanda est; sin magna et copiosa, multa undique apportans, multis 6sine uanitate impartiens, non est admodum uituperanda. Agricul-7tura nichil melius, nichil uberius, nichil homine libero dignius. 8Hanc laudat poeta his uerbis: Beatus ille qui procul negotiis,
10[regelnummer]
ut prisca gens mortalium,
paterna rura bobus exercet suis,
solutus omni fenore.
13Ga naar margenoot+ Verecundia est in gestu et uerbo honestatem seruare. Jn com-14positione namque corporis nostri magnam rationem uidetur habuisse 15natura. Figuram enim nostram, in qua est honesta species, in 16aperto posuit, partes autem ad necessitatem nature datas ideo ab-17didit, quia deformem aspectum habiture erant. Hanc diligentem 18fabricam nature imitata est hominum uerecundia. Que enim natura 19occultauit, ea remouent ab occulis omnes sanam mentem habentes; 20dant etiam operam ut quam occultissime pareant necessitati. 21Jn uerbis quoque seruanda est uerecundia. Quarum enim 22partium usus sunt necessarii, eas neque partes neque earum usus 23suis nominibus apellant. Viciosum est etiam in re seuera delicatum 24inferre sermonem. Cum college in pretura Pericles et Sophocles 25de communi officio conuenissent et casu formosus puer transiret, 26dixit Sophocles: ‘O Pericle, pulcrum puerum!’ Respondit Pericles: 27‘Pretorem, Sophocle, decet habere non solum manus sed etiam | |
[pagina 49]
| |
aant. 1occulos continentes’. Si Sophocles in conuiuio idem dixisset, iusta 2caruisset reprehensione. 3De hac uerborum uerecundia docet poeta dicens: Tristia mestum
5[regelnummer]
uerba decent uultum, iratum plena minarum,
ludentem lasciua, seuerum seria dictu.
Format enim natura prius nos intus ad omnem
fortunarum habitum; iuuat aut impellit ad iram
aut ad humum merore graui deducit et angit.
10[regelnummer]
Post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona uerba,
romani tollent equites peditesque cachinnum.
Jntererit multum, Dauusne loquatur an heros,
maturusue senex an adhuc florente iu-(33 r)uenta
15[regelnummer]
feruidus, an matrona potens an sedula nutrix,
mercatorne uagus cultorne uirentis agelli.
17Quartum uero officium tradit ubi dicit: Archanum neque tu scrutaberis ullius umquam.
19Quintum uero statim cum subdit: 20[regelnummer]
Commissumque teges, et uino tortus et ira.
Quid de quoque uiro 〈et〉 cui dicas sepe uideto!
Percunctatorem fugito, nam garrulus idem 〈est〉,
nec retinent patule commissa fideliter aures
et uolat, emissum semel, inreuocabile uerbum.
25Jdcirco garrulo archanum minime aperies; non enim potes ab 26alio exigere silentium, si tibi non prestiteris. Si enim garrulum 27accuses, respondet: ‘Plenus sum rimarum, hac et illac perfluo’. 28Jdcirco in hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris. | |
[pagina 50]
| |
aant. 1Summopere autem fuge iurgia; nam contra parem contendere an-2ceps est, cum superiore furiosum, cum inferiore sordidum. Maxime 3autem sordidum est contra fatuum 〈uel ebrium〉 contentionem inire. 4Namque absentem ledit qui cum ebrio litigat.
5Ga naar margenoot+ Abstinencia uero et honestas, moderantia et parcitas edulii 6irritamenta cohibent. Horum autem primum est statutum pran-7dendi tempus preuenire; secundum lautiores cibos querere. Primum 8arguit poeta ubi dicit: Exul ab octaua Marius bibit et fruitur 〈diis
10[regelnummer]
iratis〉.
11Secundum autem ibi: Noscenda est mensura sui spectandaque rebus
in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
nec cupias mulum, cum sit tibi gobio tantum
15[regelnummer]
in loculis.
16Tercium est uitium in accurato apparato operam dare, quod 17tangit idem poeta dicens: Non minimo sane discrimine refert,
quo gestu lepores et quo gallina secetur.
20Alius poeta dicit: O prodiga rerum
luxuries, numquam paruo contempta paratu
et quesitorum terra pelagoque ciborum
ambiciosa fames et laute gloria mense,
25[regelnummer]
discite quam paruo liceat producere uitam
et quantum natura petat:
satis est populis fluuiusque ceresque.
| |
[pagina 51]
| |
1Quartum est nimio appetitu inhiare. Quintum mensuram 2refectionis excedere, quod intelligitur ubi dicitur: Male uerum examinat omnis
corruptus iudex.
5[regelnummer]
Nempe inamarescunt epule sine fine petite.
6Abstinentia ergo est statutum prandendi terminum non preue-7nireGa naar margenoot+. Hec quidem uoluptatem esus gratiorem reddit. Nichil enim 8iocundum, nisi quod reficit uarietas, atque uoluptates commendat rarior usus.
10[regelnummer]
Jeiunus raro stomachus uulgaria tempnit.
11Honestas est nec lauciores cibos querere, nec in apparatuGa naar margenoot+ 12operam dare. Hec uirtus commendatur, ubi dicitur: Plerumque grate diuitibus uices
mundeque paruo sub lare pauperum
15[regelnummer]
cene sine auleis et ostro
sollicitam explicuere frontem.
17Moderantia est nimium ciborum appe-(33 v)titum rationis im-18perioGa naar margenoot+ reuocare.
19Parcitas est mensura〈m〉 refectionis non excedere.Ga naar margenoot+
20Sobrietas est excessum in potu cohibere. Huius officium estGa naar margenoot+ 21arcere mala ebrietatis, que his uersibus pandit poeta: Quid non ebrietas designat? Operta recludit,
spes iubet esse ratas, ad prelia trudit inhermem,
sollicitis animis honus eximit, addocet artes.
25[regelnummer]
Fecundi calices quem non fecere disertum?
| |
[pagina 52]
| |
1Ga naar margenoot+ Pudicicia est moderamine rationis petulantiam domare. Nam 2si libido animum possidet, ea dominatur, animus nichil ualet. Nemo 3enim umquam libidini simul et usui paruit. Voluptas enim fragilis 4est, breuis, fastidio obiecta, quo auidius acta est, citius in con-5trarium recedens, cuius subinde necesse est aut peniteat aut pudeat 6quemquam. Jn qua nichil magnificum aut quod naturam hominis 7diis proximi deceat; res humilis, membrorum turpium ministerio 8ueniens, exitu feda. Jllud quidem abhominabile est propter feti-9dum scortum et ignominiosam corporis partem, anime libertatem 10in seruiles delicias inclinare et laborem suum alienas delitias facere. 11Jdeo semper in promptu habeat uir fortis quantum natura 12hominis bestiis antecedat. Jlle nichil sentiunt nisi uoluptatem ad 13eamque feruntur omni impetu; hominis autem mens alitur discendo, 14meditando. Quocirca si quis est ad uoluptates paulo propensior, 15modo ne sit ex pecudum genere. Ex hoc quidem intelligitur 16uoluptatem non satis dignam esse hominis prestantia, quia latebras 17querit. Si quis enim paulo erectior, quamuis uoluptate capiatur, 18occultat appetitum uoluptatis propter uerecundiam. Jdcirco fugia-19mus blandissimum uoluptatum dominium. Nam uoluptates, blan-20dissime domine, maximas partes a uirtute detorquent.
21Ga naar margenoot+ Restat secundam questionem, eam scilicet que est de compa-22ratione honestorum, pertractare. 23Cum ad cognitionem prudentia, relique uero tres ad actionem 24pertineant, cognitioni anteponenda est actio. Hoc autem sic probari | |
[pagina 53]
| |
aant. 1potest. Sit enim aliquis uehementer cupidus in cognoscenda rerum 2natura. Huic, dum contemplabitur res cognitione dignissimas, su-3bito nuntiet aliquis discrimen patrie cui opitulari ipse possit: nonne 4omne studium suum abitiet, etiam si estimet 〈se〉 posse numerare 5stellas et mundi magnitudinem metiri? Prudentia ergo posterior 6est tribus reliquis. 7Jn tribus autem preferenda est temperancia reliquis duabus. 8Temperancia enim regit homo se ipsum, fortitudine et iusticia fami-9liam et ciuitatem. Sed melius est homini dominium sui quam 10externum, secundum illud poete: Latius regnes auidum domando
spiritum, quam si Libiam remotis
Gadibus iungas et uterque Penus
seruiat tibi.
15Si uis omnia tibi subicere, te subice rationi. Multos enim 16regis, si ratio te rexerit. Nichil enim homini bonum sine se bono. 17Numquam amore aliarum uirtutum contra temperantiam agendum 18est. Sunt enim quedam ita feda, ut nec causa conseruande patrie 19facturus sit ea sapiens, (34 r) que etiam dictu obscena uidentur. 20Jnter duas autem melior est iusticia fortitudine. Magnitudo 21enim animi, si a communitate humana sit remota, feritas quedam 22erit et inmanitas. Jn ipsa autem iusticia sunt gradus officiorum: 23prima enim diis inmortalibus debentur, secunda patrie, tercia paren-24tibus, reliqua deinceps gradatim. | |
[pagina 54]
| |
1Ga naar margenoot+ Hactenus pars honestatis confecta est. Hoc autem quod nunc 2agimus, id ipsum est quod utile dicitur. 3Vtile est quod propter fructum est expetendum. Hoc autem 4in bona animi et bona corporis et commoda fortune quidam distri-5buunt.
6Ga naar margenoot+ Animi uero bona in scientias et uirtutes disperguntur, de qui-7bus, agentes de honesto, diseruimus.
8Ga naar margenoot+ Corporis bona sunt ut pulcritudo, nobilitas, uelocitas, robur, 9magnitudo, ualetudo. Que sepe plus incommodi quam fructus 10afferunt, dum bonos mores iuxta illud poete inuertunt: Rara est concordia forme
atque pudicitie.
13Nobilitas quoque plus ignominie quam laudis degenerantibus 14solet afferre. Quanto enim uita maiorum preclarior, tanto poste-15riorum socordia flagitiosior. Et profecto ita res se habet: maiorum 16gloria posteris quasi lumen est; neque bona neque mala eorum in 17occulto patitur. Qui autem demissi in obscuro uitam agunt, si 18quid deliquere, pauci sciunt: fama atque fortuna eorum par est. 19Sic e contrario: 20[regelnummer]
Omne animi uitium tanto conspectius in se
crimen habet, quanto qui peccat maior habetur.
22Quod si ueram requiris nobilitatem, audi poetam: Nobilitas sola est atque unica uirtus.
Prima mihi debes animi bona.
| |
[pagina 55]
| |
Quis enim generosum dixerit hunc qui
indignus genere est, preclaro nomine tantum
insignis?
Miserum est aliorum incumbere fame.
5[regelnummer]
Malo pater tibi sit Tersites, dum modo tu sis
Eacide similis uulcaniaque arma capessas,
quam te Tersite similem producat Achilles.
8Quodsi in hac nobilitate aliquis fructus est, profecto is est 9quem monstrat philosophus his uerbis: ‘Optima hereditas a patribus 10traditur liberis, omni patrimonio prestantior, gloria uirtutis et rerum 11gestarum, cui dedecori esse nefas iudicandum est.’ 12Jn aliis autem corporis commodis quis fructus est homini? 13quem in eisdem bestie preeunt. Non enim elefantes mole, tauros 14robore, tigres uelocitate prehibitis. 15[regelnummer]
Mors sola fatetur
quantula sint hominum corpuscula.
17Fortune autem bona sunt ista: opulentia, prelatio, gloria.Ga naar margenoot+
18Ad opulentiam referuntur predia, clientele, peculium, thesaurus,Ga naar margenoot+ 19ornatus.
20Jn prediis edificia et agri numerantur. Cauendum est autem,Ga naar margenoot+ 21si ipse edifices, ne extra modum sumptus prodeas. Obseruanda 22autem in edificando mediocritas. Auream quisquis mediocritatem
diligit, tutus caret obsoleti
25[regelnummer]
sordibus tecti, caret inuidenda
sobrius aula.
| |
[pagina 56]
| |
1Ornanda est enim dignitas domo, non ex domo tota querenda; 2nec domo dominus sed domus domino debet honestari. Nulla 3quidem domus parua que multos recipit amicos; ampla autem 4domus, (34 v) si in ea est solitudo, dedecori est domino, maxime si 5alio domino solita est frequentari. Odiosum est enim, cum a 6pretereuntibus dicitur: ‘O domus antiqua, quam dispari
dominaris domino!’
9Audi poetam: 10[regelnummer]
Quem res plus nimio delectauere secunde,
mutate quatient. Si quid mirabere, pones
inuitus. Fuge magna, licet sub paupere tecto
reges et regum uita precurrere amicos.
14Et alius poeta dicit: 15[regelnummer]
O uite tuta facultas
pauperis angustique lares! O munera nondum
intellecta deum!
18Jdeo sequamur in edificio temperantiam illius de quo legitur: Huic epule uicisse famem, magnique penates
20[regelnummer]
submouisse hiemem tecto.
21Laudabilis est enim multa suppellex in paruo lare, namque exilis domus est, ubi non et multa 〈super〉sunt
et dominum fallunt et prosunt furibus.
24Magnitudo enim domus sollicitudines non expellit. 25[regelnummer]
Jntactis opulentior
thesauris arabum et diuitis Jndie
cementis licet occupes
tirrenum omne tuis;
| |
[pagina 57]
| |
si figat adamantinos
summis uerticibus seua necessitas
clauos, non animum metu,
non mortis laqueis expedies capud.
5[regelnummer]
Diuesne prisco natus ab Jnacho
nil interest, an pauper et infima
de gente sub diuo morieris:
uictima nil miserantis Orci.
Omnes eodem cogimur, omnium
10[regelnummer]
uersatur urna serius ocius
sors exitura.
Non domus et fundus, non eris aceruus et auri
egroto domini deduxit corpore febres.
Qui cupit aut metuit iuuat illum sic domus et res
15[regelnummer]
ut lippum picte tabule, fomenta podagram.
Pallida mors equo pulsat pede pauperum tabernas
regumque turres.
18Jn clientelis officium sit domini primum necessaria prebere,Ga naar margenoot+ 19secundum opera exigere. Errat dominus, si estimat seruitutem in 20totum hominem descendere: pars melior eius excepta est. Corpora 21obnoxia sunt dominis, mens sui iuris est, adeo libera et uaga, ut 22nec ab hoc carcere, cui inclusa 〈est〉, teneri possit, quo minus im-23petu suo utatur et ingentia agat et in infinitum comes celestibus 24exeat. Jdeo sic cum inferiore uiuas, quemadmodum superiorem 25tecum uelis uiuere. Quotiens in mentem uenerit quantum tibi in 26seruum 〈liceat〉, ueniat in mentem tantundem in te domino tuo 27licere. | |
[pagina 58]
| |
1Familiaris domini officium est primum ad mores domini suos 2reducere, quem his uerbis format poeta: Dulcis inexpertis cultura potentis amici,
expertus metuet. Tu, dum tua nauis in alto est,
5[regelnummer]
hoc caue ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
sedatum celeres, agilem gnauumque remissi;
potores bibuli media de nocte falerni
oderunt porrecta negantem pocula.
10[regelnummer]
Deme supercilio nubem; plerumque modestus
occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
14Secundum officium est dignos domino commendare, indignos 15cauere. Vnde poeta: Qualem commendes etiam atque etiam aspice, ne mox
incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur et quon-(35 r)dam non dignum tradimus: ergo
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
20[regelnummer]
ut penitus notum, si temptent crimina, serues
tuterisque tuo fidentem presidio.
22Nam iam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
et neglecta solent incendia sumere uires.
25Tercium est cohibere auaritiam et libidinem, unde idem poeta: Non te semper inobs agitet uexetque cupido.
Non ancilla tuum iecur ulceret ulla.
| |
[pagina 59]
| |
1Quartum est abicere elationem, iuxta illud: Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes.
Tu cede potentis amici
lenibus imperiis.
5Quintum est a querimoniis supersedere, unde idem poeta: Coram rege suo de paupertate tacentes
plus poscente ferent; distat, sumasne pudenter
aut rapias.
Nam tacitus pasci si posset coruus, haberet
10[regelnummer]
plus dabis et rixe multo minus inuidieque.
11Quare autem tam studiose hec sint seruanda, docet dum dicit: Principibus placuisse uiris non ultima laus est.
13Serui officium est quicquid ab eo exigitur complere, nec aliqua 14grauari penuria. Verum 〈est〉 illud poete: 15[regelnummer]
Non sibi sed domino grauis est, que seruit, egestas.
16Summopere autem caueat garrulitatem. Nam lingua mali pars pessima serui.
18Talem autem, si fas est, dominum eligat cui seruire non sit 19indecorum. Dignitate enim dominantium honestantur obsequia 20seruorum.
21De peculio uero, thesauro, ornatu, que communi nomine diuitieGa naar margenoot+ 22dicuntur, est illud philosophi satis eleganter dictum: ‘Nichil,’ inquit, 23‘est tam angusti animi tamque parui quam amare diuitias.’ Jdeo | |
[pagina 60]
| |
aant. 1magnus est qui sic utitur auro ut fictilibus, nec minor ille qui sic 2fictilibus ut auro. Nichil honestius magnificentiusque quam peccu-3niam contempnere, si non habeas, si habeas, ad liberalitatem con-4ferre. Nimis enim illiberalis uidetur fuisse qui dixit: 5[regelnummer]
Ego spem pretio non emo.
6A cuius re〈i〉 nimio desiderio his causis reuocari debemus. 7Prima est quia breuis est uita. Vite sum〈m〉a breuis spem nos uetat inchoare longam.
Qui〈s〉 scit an adiciant hodierne crastina uite
10[regelnummer]
tempora dii superi?
11Jdcirco 12quid sit futurum cras fuge querere! Prudens futuri temporis exitum
caliginosa nocte premit deus
15[regelnummer]
ridetque, si mortalis ultra
fas trepidat. Quod adest memento
componere equus!
Jlle potens
letusque degit cui licet in diem
20[regelnummer]
dixisse ‘uixi’; cras uel atra
nube polum pater occupato
uel sole puro.
Letus in presens animus quod ultra est
oderit curare et amara lento
25[regelnummer]
temperet risu: nichil est ab omni
parte beatum.
| |
[pagina 61]
| |
1Jn hoc quidem omnes fallimur quod mortem non prospicimus: 2magna pars eius iam preteriit. Quicquid etatis retro est, mors 3(35 v) tenet. Jdeo fige in animo te sine intermissione cotidie mori. 4Secunda causa: quia amor habendi uirtutes inuertit, iuxta illud: 5[regelnummer]
Perdidit arma, locum uirtutis deseruit qui
semper in augenda festinat et obruitur re.
Nam neque diuitibus contingunt gaudia solis,
nec uixit male qui natus moriensque fefellit.
9Sed dicit auarus: 10[regelnummer]
Vnde habeas querit nemo, sed oportet habere.
Et genus et uirtus, nisi cum re, uilior alga est.
Nil satis est, inquit, quia tanti quantum habeas sis.
Quantum quisque sua nummorum seruat in archa,
tantum habet et fidei.
15[regelnummer]
Nil habet infelix paupertas durius in se
quam quod ridiculos homines facit.
Magnum pauperies obprobrium iubet
quiduis et facere et pati.
Sed genus et formam regina Pecunia donat.
20[regelnummer]
Virtus, fama, decus, diuina humanaque pulcris
parent diuitiis; quas qui contraxerit, ille
clarus erit, fortis, iustus, sapiens, etiam rex.
23Sed tamen hoc in contrarium cedit illi. Pro uirtutibus enim 24affert peccunia uicium et infamiam, que est tercia causa contemp-25nendi ea〈m〉. Audi poetam: | |
[pagina 62]
| |
Prima peregrinos obscena peccunia mores
intulit et turpi fregerunt secula luxu
diuitie molles.
Fecunda culpe secula nuptias
5[regelnummer]
primum inquinauere et genus et domos.
6Quod nobilitas nulla 〈sit〉 ex peccunia monstrat qui dicit: Licet superbus ambules peccunia,
fortuna non mutat genus.
9Quarta causa: quia amorem habendi nullus satiat questus, nam 10[regelnummer]
improbe
crescunt diuitie, tamen
curte nescio quid semper abest rei.
Crescentem sequitur cura peccuniam
maiorumque fames.
15[regelnummer]
Quanto quisque sibi plura negauerit,
a diis plura feret.
Multa petentibus
desunt multa. Bene est cui deus obtulit
parca, quod satis est, manu.
20[regelnummer]
Pauper enim non est cui rerum suppetit usus.
Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
diuitie poterunt regales addere maius.
Crescit amor nummi, quantum 〈ipsa〉 peccunia crescit,
et minus hanc optat qui non habet.
25[regelnummer]
Diues qui fieri uult
et cito uult fieri.
| |
[pagina 63]
| |
1Quinta causa timor quem inuehit peccunia. Pauca licet portes argenti uascula puri,
nocte iter ingressus comptum gladiumque timebis.
Cantabit uacuus coram latrone uiator.
5Sexta causa est quia uult seruitutem querentis. Sed certe misera est magni custodia census.
Imperat aut seruit collecta peccunia cuique,
tortum digna sequi potius quam ducere funem.
9Jdcirco assentior dicenti: 10[regelnummer]
Et mihi res, non me rebus submittere conor.
11Cum hec ita sint, non possidentem multa uocaueris
recte beatum; rectius occupat
nomen beati qui deorum
15[regelnummer]
muneribus sapienter uti
duramque callet pauperiem pati
peiusque leto flagitium timet.
18Honesta enim res est leta paupertas. Illa uero non est pauper-19tas, si leta est. Cui cum paupertate bene conuenit, diues est. 20Pauper est non qui parum habet sed qui plus cupit. Si uis diues 21fieri, non peccunie est adiciendum sed cupiditati detrahendum. 22Breuissima uia ad diuitias (36 r) est contemptus diuitiarum. Con-23tempnere enim omnia aliquis potest, habere omnia non potest. 24Jdeo locupletior erat uacuus Diogenes omnia possidente Alexandro. | |
[pagina 64]
| |
aant. 1Plus enim erat quod hic nollet accipere quam quod ille posset dare. 2Quid refert quantum illi in archa, quantum in horreis iaceat, si 3alieno im〈m〉inet, si non ques〈i〉ta sed querenda computat. Qui〈s〉 4sit diuitiarum modus queris: primus habere quod necesse est, 5proximus quod sat est. Parabile autem et appositum est quod 6natura desiderat; ad superuacua sudatur, ad manum est quod 7sat est.
8Ga naar margenoot+ Prelationum quoque temperandus est appetitus. Grauior est 9enim casus altitudinis. Verum quidem 〈de〉 eis legitur: 10[regelnummer]
Quosdam precipitat subiecta potencia magne
inuidie; mergit longa atque insignis honorum
pagina.
Jnuida fatorum series summis〈que〉 negatum
stare diu nimioque graues sub pondere lapsus.
15[regelnummer]
Jn se magna ruunt; letis hunc numina rebus
crescendi posuere modum.
O faciles dare summa deos eademque tueri
difficiles!
Fortunam enim citius reperias quam retineas.
20[regelnummer]
Sepius uentis agitatur ingens
pinus et celse grauiore casu
decidunt turres feriuntque summos
fulgura montes.
| |
[pagina 65]
| |
Fortuna seuo leta negotio,
ludum insolentem ludere pertinax,
transmutat incertos honores,
nunc mihi, nunc alii benigna.
5[regelnummer]
Laudo manentem; si celeres quatit
pennas, resigno que dedit et mea
uirtute me inuoluo probamque
pauperiem sine dote quero.
9O fortuna ut numquam es perpetuo bona!
10Secunda uero causa est quia simulationem aperit. Jllis enim 11difficile est in potestatibus temperare qui per ambitionem sese 12probos simulauere. Sunt enim multi non ex animo sed ex fortuna 13modo humiles, modo elati, iuxta illud: Profecto sic est: omnibus 14nobis ut res se dant, ita magni atque humiles sumus. 15Prelati itaque sit officium studia multitudinis ad suas utilitates 16allicere. Omnium enim rerum nec aptius quicquam ad prelationes 17tenendas quam diligi, nec alienius quam timeri. Tutius est enim 18uolentibus quam coactis imperare. Subiecti enim quem metuunt oderunt; quem quisque odit perisse expetit.
20Malus enim custos diuturnitatis metus; unde est illud: Ad generum cereris sine cede et sanguine pauci
descendunt reges et sicca morte tiranni.
23Econtra beniuolentia fidelis custos est etiam ad perpetuitatem; 24preconio enim laudis defunctum perhennem facit. Qui se metui 25uolent, a quibus timentur, eosdem metuant ipsi necesse est. Vnde | |
[pagina 66]
| |
aant. 1philosophus: Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos 2terret ipse plus metuit? Dionisius, cultros metuens tonsorios, can-3dente carbone sibi adurebat capillos. Alexander Phereus ex epulis 4in cubiculum ueniens ad uxorem, premittebat stipatores suos qui 5scrutarentur archas muliebres, ne quod in uestibus telum abscon-6deretur. 7Meminerit (36 v) prelatus se priuatum fuisse. Nam sepe 〈spes〉 8improbissimas amplectuntur insperata assecuti; omnesque deteriores 9sumus licentia. Prelatos torquent 10[regelnummer]
miseri tumultus
mentis et cure laqueata circum
tecta uolantes.
Et, qua non grauior mortalibus addita cura,
Spes ubi longa uenit.
15Ga naar margenoot+ Gloria est alicuius magnifici uel bone artis late patens preco-16nium. Ad hanc ob hoc 〈spectat〉 humana intencio, quia absque ea 17nostra uirtus non multis ignotescit, iuxta illud: Paulum sepulte distat inertie
celata uirtus.
20Preterea: ut perhibent qui de magnis maiora locuntur,
22secundam uitam dat gloria. Ait poeta: Dignum laude uirum musa uetat mori.
24Quam rem, ut monstr〈ar〉et serio se non dixisse, alibi posuit: | |
[pagina 67]
| |
Cum bene notum
porticus Agrippe, uia te conspexerit Apii,
ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus.
Mors spernit altam gloriam,
5[regelnummer]
inuoluit pariter humile et celsum capud
equatque summis infima.
7Gloriam adeo inmoderato affectu querimus, quod boni magis 8uideri quam esse, mali autem magis esse quam uideri uolumus. 9Verum est enim illud in poeta: 10[regelnummer]
Falsus honor iuuat et mendax infamia terret.
11Glorie autem fructus persepe fuit superbia. Vnde grecus 12tragicus exclamat: Gloria, gloria, in milibus mortalium nichil aliud 13facta quam aurium inflatio magna. Jn qua nil fructus esse, si aliis 14bonis destituta sit, monstrat qui dicit: 15[regelnummer]
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
16Si quis tamen ad gloriam assequendam laborat, talem se efficiat 17qualis uult haberi. Quod si osten〈ta〉tione inani et ficto sermone 18uel uultu stabilem se gloriam consequi posse oppinatur, uehementer 19errat. Vera enim gloria radices agit, ficta autem omnia celeriter 20tamquam flosculi decidunt, nec simulatum quicquam postest esse 21diuturnum.
22Quarta questio, que est de comparatione utilium, hoc modoGa naar margenoot+ 23tractatur. Nam commoda corporis cum externis conferuntur hoc | |
[pagina 68]
| |
aant. 1modo, ualere ut malis quam diues esse. Rursus externa sic pre-2feruntur bonis corporeis: malis diues esse quam maximis corporis 3uiribus uti. Ea quoque que sunt corporis sibi inuicem 〈comparan-4tur; nam bona ualitudo melior est magnitudine, uires celeritate. 5Externa quoque sibi inuicem〉: melior est enim gloria diuitiis, uec-6tigalia urbana rusticis.
7Ga naar margenoot+ Quintam capiendi consilii inuestigationem prediximus esse 8questionem de pugna utilitatis et honestatis. Si enim est utile ad 9se trahere, honestum uero aliis erogare, persepe in deliberando 10animus noster habet ancipitem cogitandi curam, utrum scilicet 11spreta utilitate honesto adhereat uel contra. Horum duorum oppo-12sitionem Phtolomeo regi persuadere nitebatur qui sic perorabat: Jus et fas multos faciunt, Phtolomee, nocentes,
dat penas laudata fides, cum sustinet illos
15[regelnummer]
quos fortuna premit. Fatis accede deisque (37 r).
et cole felices, miseros fuge. Sidera terra
ut distant et flamma mari, sic utile recto.
Sceptrorum uis tota perit, si pendere iusta
incipit, euertitque arces respectus honesti.
20[regelnummer]
Libertas scelerum est que regna inuisa tuetur.
Sublatusque modus gladiis.
Hac exeat aula
qui uolet esse pius; uirtus et summa potestas
non coeunt: semper metuet quem seua pudebunt.
| |
[pagina 69]
| |
1Summa uero auctoritate philosophi tria hec, scilicet bonum, 2honestum, utile sic permiscent, ut quicquid bonum est, id etiam 3utile censeant, et quicquid honestum 〈est〉, idem bonum esse astru-4ant. Vnde sequitur omne honestum utile esse. 5Firmissime itaque tene et nullatenus dubites ita omne honestum 6utile esse, quod nichil est utile nisi sit honestum, nec duo ista 7numero differre sed sola proprietate. Verbi gratia: hic homo et 8hoc animal numero non discrepant, quia et hic homo est hoc 9animal, et nichil est hoc animal nisi hic homo. Tamen quia ad 10hoc, quod sit hoc animal, non exigitur nisi substantia cum anima-11tione et sensibilitate, ad hoc autem, ut hic homo sit, oportet esse 12rationabilitatem cum mortalitate, proprietate dicuntur hec discrepare. 13Similis ratio est utilis et honesti. Cum enim idem sint numero, ad 14hoc quod aliquid sit utile, exigit〈ur〉 quod fructum habeat; ad hoc 15uero ut honestum sit, requirit〈ur〉 ut sua dignitate nos alliciat. Cum 16ergo unum et idem sint, sequitur nullius rei utilem esse usum qui 17a uirtutibus discrepet. Jdcirco nulla omnino est utilis et honesti 18oppositio. Quia uero uulgus quemcumque temporalium usum utilem 19credit, illicitus autem honesto obuiat, ideo de controuersia utilis et 20honesti proposita est questio.
21Sed uidetur utile hominem incommodo alterius commodum 22suum augere et alterum alteri aliquid detrahere. Hoc autem magis 23est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor. Nam 24principio conuictum hominum tollit. Si enim hec affectio nobis 25insit ut quisque propter suum emolumentum spoliet aut uiolet al-26terum, necesse est dirumpi societatem humani generis que est se-27cundum naturam. Vt si unum quodque membrum putaret se plus | |
[pagina 70]
| |
aant. 1ualere, si proximi membri ualitudinem ad se traduxisset, debilitari 2et interire totum corpus necesse esset: ita est et in humana socie-3tate. Nam sicut concessum est ut quisque malit sibi adquirere 4quod ad usum uite pertineat quam alteri, et hoc natura non re-5pugnante, ita non patitur natura ut aliorum spoliis nostras facultates 6augeamus. Sed sicut contra naturam magis est detrahere alteri 7causa sui commodi quam mors, quam dolor, ita magis est secun-8dum naturam pro omnibus, si fieri possit, labores et molestias 9suscipere quam uiuere sine molestiis in maximis uoluptatibus. Pre-10terea qui alterum uiolat, ut ipse aliquid commodi assequatur, aut 11nil estimat se facere contra naturam, aut censet magis fugiendam 12pau-(37 v)pertatem quam facere cuique iniuriam. Si nichil estimat 13se contra naturam facere, inhumanus est; si censet facere iniuriam 14malum esse, sed deterius paupertatem uel mortem, errat. Grauius 15est enim uitium animi, quod est iniusticia, quam corporis, quam 16fortune: mors et paupertas.
17Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si fame ipse 18conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili. 19Minime, inquam. Non enim est mihi uita utilior quam talis affectio 20animi, scilicet ut neminem uiolem causa mei commodi. Dum enim 21uita perditur, corruptio corporis, scilicet mors, incurritur; si uero 22hanc affectionem abiciam, uicium animi incurram. Et sicut grauius 23est animi quam corporis uitium, sic melius est animi quam corporis 24bonum, uirtus scilicet quam uita. Preterea cadit in bonum uirum 25mentiri, criminari, preripere, fallere causa sui emolumenti? Nil 26profecto minus. Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam | |
[pagina 71]
| |
aant. 1expetendum, ut uiri boni nomen amittas? Quid est quod afferre 2tantum ista, que dicitur utilitas, possit, quantum aufert, si nomen 3boni uiri eripuerit, fidem iusticiamque detraxerit? Quare ergo 4homines emolumenta rerum uident, penam uero non tantum legum 5sed turpitudinis, que acerbissima est, non uident? 6Quamobrem hec deliberatio pellatur e medio. Deliberant 7utrum id sequantur quod honestum esse uideant, an se scientes 8scelere contaminent. Jn ipsa quidem dubitacione facinus inest, 9etiam si ad id non peruenerint. Ergo deliberanda omnino non 10sunt in quibus turpis est ipsa deliberatio. Atque etiam ex omni 11deliberatione celandi spes remouenda est. Satis enim nobis per-12suasum debet esse, etiam si deos omnes celare possimus, nichil 13tamen auare, nichil libidinose, nichil inconuenienter esse faciendum. 14Non enim utile potest esse factum tot uitiis inquinatum. Et si uir 15sapiens anulum habeat huius efficacie, quod eum inuisibilem reddat, 16non tamen sibi plus licere putet peccare, quam si non haberet. 17Honesta enim bonis uiris, non occulta queruntur. Nec quicquam 18audebit uir bonus uelle quod non audeat predicare. Quod si a 19flagitio ideo te reuocas quod hoc homines non lateret, non boni-20tatem diligis, sed penam metuis. Atque in hoc ferarum imitaris 21naturam: Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque
suspensos laqueos et opertum miluis amum.
Oderunt peccare mali formidine pene,
25[regelnummer]
Oderunt peccare boni uirtutis amore.
| |
[pagina 72]
| |
1Cum ex predictis pateat solum honestum utile esse, si aliqua 2tibi obiecta sit utilitatis species, cui, animum dum attenderis, uideas 3turpitudinem adiunctam, non dico quod tunc utilitas sit relinquenda, 4sed intelligendum esse, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse non 5posse. Vere (38 r) autem si uolumus iudicare, quotiens utilitatis 6speciem prefert turpitudo, euentu ipsius rei solet redargui. Videmus 7enim, quando id quod honestum est inutile uidetur, ad hunc tamen 8finem reduci ut ex eo insperatum ueniat commodum. Vt ecce: 9Dammonem et Phinthiam ferunt hoc animo inter se fuisse, ut cum 10alteri eorum Dionisius tirannus diem necis destinasset, is qui morti 11addictus erat causa disponendi 〈de〉 suis rebus paucos dies postu-12lauit. Jnterim uas factus est alter illius sistendi hac conditione, ut 13si ille non rediret, isti moriendum esset. Cum autem ad diem ille 14se recepisset, ammiratus eorum fidem tirannus petiuit ab eis ut se 15in amicitia〈m〉 tercium reciperent. Vide quomodo utile fuit et hunc 16pro amico remansisse et illum pro amico rediisse, licet utrumque 17primo periculosum crederetur. Sic semper iuxta numinum dispen-18sationem utilem et insperatum exitum habet honestas, turpitudo 19autem tam pernitiosum quam inhonestum. 20Jdcirco semper dum id quod utile uidetur cum eo quod ho-21nestum est comparatur, utilitatis species iaceat, honestas ualeat.
22Ga naar margenoot+ Hec prescripta seruantem licet in tranquillo honestatis uiuere 23et ad normam rationis uitam reducere. Vt enim in fidibus aut 24tibiis quamuis paulum discrepent, tamen id ab artifice animaduerti | |
[pagina 73]
| |
aant. 1solet, sic nobis ducenda est uita, ne forte quid discrepet, uel etiam 2multo magis in quantum melior est actionum quam sonorum con-3centus. Jtaque ut in fidibus musicorum aures uel minima sentiunt, 4sic nos, si uolumus esse acres uitiorum animaduersores, magna sepe 5intelligemus ex paruis: ex occulorum obtutu, ex remissis aut con-6tractis superciliis, ex mesticia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, 7ex contentione uocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile 8iudicabimus, quid eorum apte fiat quidue ab officio discrepet. Quo 9in genere non est incommodum, quale quidque eorum sit, ex aliis 10iudicare; ut si quid in aliis dedeceat, uitemus et ipsi. Fit enim, 11nescio quomodo, ut magis in aliis cernamus, si quid delinquitur, 12quam in nobis ipsis. Vnde poeta: Cum tua peruideas occulis mala lippus inunctis,
cur in amicorum uitiis tam cernis acutum?
15His ergo prescriptis uir amator honestatis crebrum et assiduum 16adhibeat usum. Fere enim omnia moralium doctorum elegantiora 17uerba hec angusta particula comprehendit. Vnde hic facilius in-18tueri ea poteris, quam si per multorum uolumina uagando dispersa 19colligeres. Multorum enim actorum lectio et omnis generis uolumi-20num aliquid uagum et instabile habet. Verum est namque quia 21nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione agentibus 22hoc euenit ut multa habeant hospitia, paucas amicitias. Jdem 23accidat necesse est his qui nullis 〈ingeniis〉 familiariter se applicant, 24sed omnia cursim et properanter transcurrunt. Non prodest cibus, 25nec corpori accedit qui statim sumptus emittitur. Nichil eque 26sani-(38 v)tatem impedit quam remediorum crebra mutacio; nec 27uenit uulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non 28conualescit planta que sepe transfertur nichilque tam utile est ut 29in transitu prosit. Distrait librorum multitudo. Jtaque cum legere | |
[pagina 74]
| |
aant. 1non possis quantum habeas, satis est habere quantum legas. Fasti-2dientis enim stomachi est multa degustare, quia ubi uaria sunt 〈et 3diuersa〉, inquinant, non alunt. Probatos itaque semper lege; et si 4quando ad alios diuerti libuerit, ad priores redi; et cum multa 5percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Jllud enim 6bonum curandum est quod uetustate fit melius. 7Preter hec etiam ea que de moribus precepta uidebis re ipsa 8et actu complere incessanter satage. Vt enim medici uel oratores, 9quamuis precepta perceperint, quicquam dignum laude sine usu 10consequi nequeunt, sic offitii conseruandi precepta traduntur illa 11quidem ut faciamus; sed rei magnitudo usum quoque exercitationem-12que desiderat. |
|