Elegia, In Eximium De re Navali veterum & hodiernâ commentarium,
D. Nicolai Witsii,
J.V.D. & Senatoris Amstelodamensis praetantissimi.
BElga, per immensum qui curris classibus aequor,
Curris ad Eoas Hesperiásque domos,
Cûi petitur regio septem subjecta Trioni,
Quaeque Austri tellus vasta sub axe jacet:
Nunc poteris fluvias securius ire per undas,
Nunc poteris salsâ tutius ire viâ,
Et quae mollis Arabs, quae Seres, quaeque Moluccae,
Quasque dat haud parvas Africa divitias,
Tutius ad portus poteris perferre Batavos,
Et multâ puppim cingere fronde tuam
Dum te magna docet nostri Solertia WitsI,
Quo ponenda tibi firma carina modo;
Quî prora & puppis, laterum quî moenia surgant,
Qui fiat malus pinea, transtra, fori;
Seu te magna juvat, quae montis praebeat instar,
Cui risû Boreae est Oceanique furor;
Seu tibi parva placet, quae ludat in aequore navis,
Cum tumidi fluctus se posuêre maris.
Ergo Witsiadem meritâ jam cinge coronâ,
Jam veniente die, jam fugiente cane;
Et dic, quod quondam, Grajis Heroibus, Argi,
Id mihi nunc WitsI praestitit ingenium,
I, à quo tantum molîtor vincitur Argûs,
Quantum à Battavicâ Thessala nave ratis.
Cecinit cultûs & amicitiae ergô
Matthaeus Sladus, M.D.
|
|