Aantekeningen bij Herscheppinge
Blz. 386, r. 6 v.o. De tekst van Tollius luidt:
‘Est hoc Palaephatus, veteri Graeciâ dignus Scriptor, qui priscorum figmenta, non prout vulgo narrantur, sed ad historiae fidem accuratissimè resolvit. Quippe in quibusdam et argumentum ex ficto locatur, et per mendacia ipse relationis ordo pertexitur: at in aliis, quae ultra res gestas allegoriam habent augustiorem, argumentum quidem fundatur veri soliditate, sed haec ipsa veritas per quaedam composita et ficta profertur. Alia autem ad divina et naturalia cognoscenda nobis inserviunt; alia informant ad vitam rectè instituendam; etc.’
Blz. 387, r. 8 v.o. De tekst van Augustinus, door Tollius aangehaald, luidt:
‘Cum fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis. Alioquin omnia quae à sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso Domino, figuratè dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non subsistit veritas in talibus dictis’. De tekst is genomen uit Quaestion. Evang. Lib. II, q. LI (MIGNE P.L. 35, col. 1362, r. 10-vlg.).
L.C. MICHELS.