Historia insectorum generalis, ofte algemeene verhandeling van de bloedeloose dierkens(1669)–Jan Swammerdam– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio **3v] [fol. **3v] Elegia in honorem D. Johannis Swammerdami. M. D. Naturae Insectorum Indagatoris indefessi, incomparabilis. Allocutio ad Harveum τ̎ πάνυ. FLos & honos Anglae gentis, quo judice Phoebo, Nil quicquam eximius terra Brittanna tulit; Artis delicium nostrae, quo sospite quondam Sidera tangebat vertice celsa suo; Desine jam gemitus, tua jam suspiria cessent Quod multa abstulerit ter scelerata manus, Quêis miranda tibi levium spectacula rerum Scripta, atque in varios corpora versa modos: [Folio **4r] [fol. **4r] Quêis tibi Nympharum atque auratae Chrysallidos ortus Depicti, & Gryllus papilioque fuit: Ecce alium, data damna tibi, qui sarciet, olim, Inventisque addet non tibi visa tuis. Non hunc parva latet magni Formica laboris, Angusto quamvis tramite carpat iter; Hic quis amor,quis Hymen illis, quaeque oscula novit, Quâ soveant natos sedulitate suos: Non fugit hunc misera & male nata Diaria, quamvis Vix detur medium vivere posse diem; Quae postquam teneris volitavit in aëre pennis, Saevis praeda avibus; piscibus esca cadit. Nec Scarabęus aquę, seu pervolat ille paludem, Seu celer, ad fundum, mox rediturus, abit; Sed bullâ, mirum visu! rediturus inani, Quam villosa intus claudula clusa tegit. Nec tu, dire Culex, mediis seu degis in undis, Aëra seu pinna liberiore petis. Novit Apum sexus, ortus, connubia, novit Quam telam in cera sedula fingat apis. [Folio **4v] [fol. **4v] Et negat ulla novas Insecta assumere formas, At vermi inclusas delituiβe docet. Quam stupui, quando narrantis ab ore pependi, Cum mihi monstraret plurima quam stupui! Gaude, Vegta, tuis illum quod vexeris undis, Et quod capta tuo flumine praeda fuit. Non Aldrovandos, jam clara Bononia iactet, Nec mihi Moufetos Anglus ad astra ferat: Gesneros etiam sileat Germania tellus, Nescio quid majus Terra Batava dabit. Cecini amico amicus. MATTHAEUS SLADUS M. D. Vorige Volgende