Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 124r]
| |
[76. Geoffroi de Vinsauf, Poetria Nova, de verzen 1079-1096.]In coperculo pergamendo libri cuiusdam hos versus
reperi.
Nequa feras igitur peregrina vel abdica
Ga naar voetnoot1 verba.
Quid possis ex hoc ostendis, iusque loquendi
Non attendis; ab hac macula se subtrahat error
Oris, et obscuris oppone repagula verbis.
Utere consilio: licet omnia noveris unus,
Maior in hoc aliis, in verbis sis tamen unus
Ex aliis. nec sis elati, sed socialis
Eloquii; veterum clamat doctrina: loquaris
Ut plures, sapias ut pauci. Nec tamen ex hoc
Vilescis, sermone potes simul esse facetus
Et facilis. Proprias ergo ne respice vires,
Immo suas, cum quo loqueris; da pondera verbis
Aequa suis humeris, nec pro re verba loquaris.
Cum doceas artes, sit sermo domesticus artis;
Quaelibet ars gaudet propriis, si sint sua verba
Limitibus contenta suis; cum veneris extra
In commune forum, placeat communibus uti.
In re communi communis, in appropriatis
Caetera desunt
Boven een duer in
Steffen Wolfs huis
Wat lyet daeraen wat du bis of wer dich wan
Aen die goetdaetten kent men den edelman.
| |
[Folio 124v]
| |
[blanco] |
|