Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 120r]
| |
[72. Johan Radermacher Jr, Prozatekst, lof van de arbeid.]Quotusquisque Philosophorum arguta sua ratione ad liberalium artium studia iuventutem vehementius hortatur Apollonio Tyanaeo apud Philostratum de formicis cicadisque fabula: Ea enim nullis argumentis ad honestum laborem magis allici potest, quam exemplo formicarum, de quibus Horatius Satyra 1a libri primi sermonum sic scribit: Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris Ore trahit, quodcunque potest, atque addit acervo Quem struit, haud ignara, ac non incauta futuri Quae simul inversum contristat Aquarius annum Non usquam prorepit, et illis utitur antè Quaesitis patiens Ga naar voetnoot1 - Nec hoc mirum, quoniam hae olim homines, agrique cultores fuerunt, nunc verò in formicas mutatae, nihil nisi ipsam hominis formam amiserunt. Nam quosdam mores observant, veterem naturam retinent, certam Reipublicae rationem habent, nempe simulacra demarchiae id est popularis status, quemadmodum apes monarchiae. Nam illae per magistratus hae per regem rem administrant. Praeterea etiam proficiscuntur rus, arbores conscendunt frumenta colligunt antrisque recondunt, idque non sine magna prudentia, nam semina condunt arrosa, ne exeant fruges, imbreque madefacta proferunt et siccant, operantur et noctu plena Luna. Et quoniam ex diversis fructus convehunt altera alterius ignara certi dies nundinis dantur ad mutuam cognitionem, tunc diligens cum obviis concursatio et quaedam collocutio et percunctatio. Hae igitur ingruentis hiemis memores, tam diligenter laborant, ut earum itinere silices atteri semitasque fieri videamus, ne cui dubium sit, qualibet in re quid possit diligentia. Ad has igitur tanquam vitae magistras Rex Salomon pigrum ire, earumque mores contemplari iubet, ut sapientior fiat, quoniam eae quamvis nec principem nec ducem habeant, aestate tamen sibi grana componant, quibus hiberno tempore vescantur. At inertes cicadae omnino contrariam naturam ostendunt, quas Socrates apud Platonem ex hominibus natas esse dicit, nam adeo cantus voluptate moventur, ut canentes nec cibi nec potus curam habeant, ut hodie videmus eas tempore messis canere, hiemis verò egestate tabescere. Harum stulti imitatores sunt, qui iuvenes ignavia tempus suum ineptè consumunt, nullos in iuventa labores subire volentes ut ad eruditionem provehantur. Sapientes verò laudantur, qui formicas imitati ad doctrinam honesto quodam labore contendunt, ex qua magnam utilitatem in senectute arripiant, sibi ob oculos proponentes, ignaviae comitem esse paupertatem, ut voluptatis, dolorem, segnesque non modò ab hominibus, verum etiam a deo odio haberi, qui semper eos iuvat et aspicit, qui diligenter labori sedulo se dedunt. Hinc optimo demetrius [sic] dixit, nullum esse infoeliciorem eo, cui nihil unquam adversi evenit. Ut et Seneca in libro de providentia divina meminit. Hinc est quod Saturnius olim foliis stillantia mella decusserit, ignem removerit, et passim rivis currentia vina represserit, non torpere gravi passus sua regna veterno. Et Lycurgus iuvenes non in forum, sed in campos duci iussit, ut operentur, vel domi in bonis artibus se execerceant, ne iuvenilem aetatem in voluptatibus ac ocio more cicadarum, sed in honestis operibus bonisque artibus more formicarum degerent. Certè occupationes nomine horribiles esse videntur, sed Reipublicae bonos mores in felici statu retinent, contrà, desidia nomine blanda, multis vitiis periculisque eam polluit. Exemplo sit Roma, cuius magnum Imperium cura ac diligencia ad amplexionem omnium viventum excitavit, parvum verò otium perdidit. Hinc Appius Claudius saepè dicere solebat, negotium Populo Romano melius committi quam otium.
Joannes Rotaev*aerus* |
|