Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 75r]
| |
[31. Marcus Velserus, Brief aan Vivianus]Salve Vir Clarissime
Bonum factum, quod amicitiam nostram litteris interdum ferruminandam existimas. Etsi profectò valida utri[-m]que fibula, Occo noster. De inscriptione vestrate, amo te, et coniecturam de Edenis fluentis plenè probo, nihil mihi eius in mentem venerat. Nunc vide quid de nummo isto censendum existimes, quem ab Ortelio habeo. Amicus meus, cui nescio quid lucubrationis de cruce sub manu, post Lipsium, inquies? sic sanè, et quantum subolet, de cruce et furca quaedam contra Lipsium, is ergo arbitratur notam Ga naar voetnoot1 hieroglyphicam esse isto loco, quam aemulati postea fuerint Imperatores Christiani, cum Christi nomen tam apte innueret. Sed ariolari opinor de omnibus omnia possumus, certis testimoniis confirmare non item. Audio plures alibi nummos hoc typo esse. Quaeso si quid saltem [-aliquid] verisimile in animo, ne nos celaveris. Ad nepotem tuum scribas velim, si illi opera mea aliquâ usui esse possit, moneat libere. Vale. Augustae Vind. Ga naar voetnoot2 VIII. K. Jul. An. MDIIC. Lipsium secundam Admirandorum editionem parare audio.
Tuus Marcus Velserus
Epigrapha | |
[Folio 75v]
| |
Epistolae 2, M. Welseri Antiquaria, Caroli Clusii de Naturae conversionum miraculis ad Jo Vivianum An MDIIC |