Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 76r]
| |
[32. Marcus Velserus, Brief aan Johannes Vivianus, 8 juli 1598.]Salve Vir Clarissime. Scitè nescio quis olim dixit, Amantum oscula et amplexus non augere amorem, sed exercere: idem rectè mihi ad amicorum litteras transferre videor. Facio itaque lubens, ut ne hoc officii genus deseram, saltem per intervalla temporum, leves etiam quascumque scribendi occasiones arripiam. Eiusmodi est ea quae nunc accidit: Accepi Româ à Fulvio Ursino inscriptiones duas veteres, haud ita dudum repertas, quarum utraque cum observationem alia atque alia de causa mereatur, tecum mihi communes esse volui: Annotavit autem Ursinus, priorem omninò antiquitissimam esse, vetustiorem scilicet nobili illa C.Duilii basi quae in Capitolio spectatur, characterum figuras ferè eis esse. similes, quae in Graecis illius temporis nummis visuntur, ut [-in]credibile sit ex Magna Graecia Romam LperLvenisse; quamquam in exemplo quod misit praeter unam L reliquarum litterarum formae usitatis nostris similes prorsus erant. Memini te in postremis ad me literis, spem fecisse excutiendi diligentius libros Rerum Augustanarum nostros, et monendi amicè sicubi dissentires, quod cum hactenus distuleris, per fidem tuam te, et per amicitiam nostram rogo, aliquando, quod tamen commodo tuo fiat, praestare velis tandem, neque enim profecto est quo me alio beneficio nunc arctius devincire possis. Vale vir praestantissime. Augustae Vind. Ga naar voetnoot1 XI K. Ian. Anno MDXCIV
Tuus Marcus Velserus.
Clarissimo Viro D. Joanni Viviano, amico meo observando. Aquisgranum. | |
[Folio 76v]
| |
[blanco] |
|