[30. Brief aan
Adolf Occo, vermoedelijk van
Vivianus]
Viro clarissimo Adolpho Occoni Med. D.
Onuphrius Panvinius de praecipuis urbis Romae basilicis, de basilica
S.Petri inter alia haec habet. Cuius atrium sive impluvium quod Paradisus
dicitur, Domnus Papa marmo-reis quadris constravit. In cuius medio Symmachus
Papa cantharum (id est fontem) fecit, columnis octo porphyreticis ornatum,
cuius operculum aeneum, pavonibus ex mole Hadriani erutis et delphinis
inauratis aquam fundentibus decoravit. In cuius medio pineam aeneam locavit,
qua per subterraneos siphones et plumbeas fistulas aqua ex forma Sabbatina
publicae commoditati corrivabatur. Videndum an nux pinea quae est in vestibulo
Aquisgranensis templi similem usum praebuerit, nec enim incredibile est Carolum
Magnum multa in eo ad exemplar Romanarum basilicarum constituisse. Et adiuvant
hanc coniecturam versuum fragmenta, in quibus laticum Euphratis et Tigridis
vestigia supersunt, quae ad comparationem refero.