[29. Carolus Clusius, Brief aan Johannes Vivianus, 12 juli
1598.]
Carolus Clusius Ioanni Viviano Salutem Plurimam
Dicit
Quam ad me XXV May dedisti, mi Viviane, ea mihi III Iunii reddita
à Daniele vander Meulen nostro, ad quam hactenus respondere non licuitob
alias occupationes. Quiquelbergii tamen commentatiunculam Doct. Paludano misi,
quam se accepisse, triduo ante quam profectionem in Germaniamsusciperet,
scripsit, atque in itinere Quiquelbergum salutaturum, et quacunque in re
possit, eius theatrum se ampliaturum affirmavit. Salutem adscripseram tuo
nomine, plurimam tibi ipsius nomine redderem voluit. De fungo marmoreo quid
dicam non habeo, nisi me pleraque huiusmodi Naturae miracula vidisse ex intimis
terrae visceribus eruta, et etiam in summa superficie inventa conspexisse.
Superior Austria non procul Lintzio erinacei Marini tertii generis formam
exprimentes lapides suppeditat quos e veris erinaceis concretos affirmare
possis; vicinis Bruxellae collibus varii generis conchilia saxea ipse aliquando
erui; memini etcancros saxeos ex Italia accipere, adeo veris similes, ut in
lapideam duritiem conversos facile quispiam credere potuisset. Cum Viennae
agerem, ipse in Ungaria silices erui e quercus ramis concretos, quorum nonnulli
externam ligni superficiem friabilem et quodam- modo cariosam retinebant, cor
autem plane saxeae duritiei erat. In superiore quidem Ungaria Daciae vicina
aqua est quae ferrum in aes convertit (cuiusmodi aliquando fragmenta habui,
atque etiam campanulam) non eodem momento, sed alicuius temporis intervallo.
Quin et ipsa aqua istic in lapidem vertitur assiduo decursu, et in Stiriae
Alpibus saxeas laminas digitalis crassitudinis è fontibus non semel
detraxi. Sed de Naturae miraculis iam satis superque. Domini Lipsii Admiranda
Imperii Romani evolvi obiter, exemplar enim ad me misit. Unum te rogo, ut hunc
fasciculum ad Janum Jacobum Boissardum Metas curare ne pigeat, significavit
enim mihi Dominus Franciscus Junius commodam apud vos singulis septimanis dari
occasionem eò litteras ablegandi, atque suas ista via perpetuo curare.
Boissardi autem epistolam alia via accepi, nempe Francofortensi, per nostros
Bibliopolas, inde, superioribus nundinis, reduces.
Foeliciter vale
amicissime Viviane, Lugduno in Batavis XII
Julii M D IIC
Virtute et Doctrinâ praestanti viro
Domino Ioanni Viviano, amico
veteri
Aquisgranum