[28. Anoniem, Voorspelling van de Tiburtijnse Sybille, in brief van
Baselius, november 1589.]
Vaticinium Sibyllae
Anno Domini M.DXX.die mensis Martii III repertum est in Helvetia, in
Tauri montis hiatu, qui tum magnis imbribus acciderat, monimentum hoc modo
insculptum.
PROPHETIA.T.SIBYLLAE.OL.LVII.MVNNE.
Orietur sydus in Europa supra Iberos, ad magnam Septentrionis domum,
cuius radii orbem terrarum ex improviso illustrabunt. Hoc verò erit
tempore desideratissimo, quo mortaleis positis armis pacem unanimes
complectentur. Certabitur quidem variis per diuturni interregni occasionem
studiis, cui imperii habenae tradantur. Sed vincet tandem aucti sanguinis
propago, quae eousque armorum vi progredietur, donec fata contraria fatis
obstiterint. Nam eodem ferè tempore hoc demerso sydere coaevum quoddam
eius lumen longe ardentioribus Mavortis ignibus exardescet. Verum hocce iubar
ante diem ingenti mortalium desyderio se dirum nubibus condet. Quo extracto,
post duos et sanguinolentos cometas ignivomasque coeli facies, nihil amplius
tutum, salutareve erit. Usque animantibus coeli firmamentum, pugnantibusque
planetis, et contrariis cursibus labefactabitur: concurrent Urbibus Urbeis,
fixae cursu antevertent erraticas, aequabunt aequora montes. Haec omnia denique
erunt nox, interitus, ruina, damnatio ac aeternae tenebrae.