Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 62r]
| |
[20. Johannes Vivianus, Gedicht op de dood van zijn zoontje.aant.]IOANNES VIVIANUS in obitum filioliquinquennis[Links:] O Alme Deus, ó numinis
Potentiâ haud effabili,
5[regelnummer]
Non satior unquam te prece,
Gemitúque grates plurimo
Fundens, anhelans te alloqui.
Nam seu benignam dexteram
Quam sentio saepissimè;
10[regelnummer]
Extendis: hâc sive in sinum
Velut reductâ corripis,
Quod saepiusque sentio;
Agnosco providentiâ
Condîtum amorem. utrunque mî
15[regelnummer]
Immensum: et haud effabilem.
Sic mî benignè hunc flosculum
Dederasque prolis, sed frui
Languente tantum ut flosculo
Mî providusque hoc gaudii
20[regelnummer]
Moerore multo temperans,
Alia volens spectarier,
Aeterna, vera, quae prior
[Rechts:] 1[regelnummer]
Animula dulcis possides,
Animula pars nostri tenes.
Quantula voluptas, quae hîc capi
Quantulave rebus gloria
5[regelnummer]
Surgit caducis! omnia
Volvas, revolvas, quid nisi
Orientia, occidentia
Ambigua laeta tristium?
Mens ubi quiescis? hîc nihil
10[regelnummer]
Genî tui, vel indolis.
Sed praeter hoc unum, chori
Pars esse delecti Deo,
Chori qui imago est illius
Qui vivit aeternum Deo,
15[regelnummer]
Cui qui omnia est, est omnia,
Ast hîc rudimentum, imbui
Amore, amore assurgere,
Moveri ab alto spiritu,
Haurire ab imo spiritu
20[regelnummer]
Alloquia vitae, unà dapem
Fruique, vitam quae novam
Vitam ad perennem coelitum
Magis magisque permovet.
| |
[Folio 62v]
| |
[blanco] |
|