Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij[16. Johannes Vivianus, Gebed tot God in dichtvorm.]Precatio ad Deum.
Mihi cum tuis ingentibus
Beneficiis, et hoc Deus
Largire: quo benignius
Illa cumulas, hoc me ut geram
25[regelnummer]
Demissius. quid enim haec Bona
Aliud volunt, quàm te ut sequar
Adhaeream ti
Ga naar voetnoot1 Bono
Summo? Sed ô qui accedere
Ad te queam Deus, nisi
30[regelnummer]
Convictus esse me nihil!
Da me, Deus magè ac magè
Gustare, cognitio tui
Quàm suavior, quamque superet
| |
[Folio 58v]
| |
Omnia, quibus mortalium
Magna aestuant molimina,
Quin iam pererrans singula
Deprendo, nil excellere
5[regelnummer]
In tantum, ut eius denique
Non taedium, aut satias siet.
Et quicquid enitor magis
Omnes meas una excipit
Contentiones vanitas.
10[regelnummer]
Sed corde sedato ut aciem
Intendo supra inania
Rerum, et tuae ductum [-toties] sequor
Deus iteratae toties
Benignitatis, efferor
15[regelnummer]
Inde altius ipsam ad Boni
Scaturiginem conscendere.
Anhelo, anhelo, omnem supra
Mensurae et aevi terminum.
Sic lucis almae marginem
20[regelnummer]
Pertingo, vel pertingere
Ignesco, quâ es, Deus, Deus
Immensâ amictus undique.
O Gaudium, ô quo non potis
Fieri animus satur! rapis
25[regelnummer]
Quò me ardor ex alio aliud
Concipere! Sed me corporis
Me pigra moles corporis
Ad se deorsum retrahit.
Et gratias ago Deus
30[regelnummer]
Quod corripis, quod non manum
Procrastinas. quod patrius
(Agnosco) amor consistere
Non patitur animum Deus
Agnosco, et haud meritum procul
| |
[Folio 59r]
| |
Poenae esse quaerendum mihi.
Quà verto cumque me, ad manum
Sat multa noxiae seges.Ga naar voetnoot*
Exordior vitam novam
5[regelnummer]
Ab limine. Ast hunc quoties
Orsum ordiendum sentio!
|