Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 58r]
| |
[15. Johannes Vivianus, Gedicht op de intocht van Christus in Jerusalem.]De introitu Christi
Ga naar voetnoot1 in Hierusalem.
Elate sapiens te quibus oculis putem
Aspicere Christum, dum subit
Asinae insidens Solymis superba moenia,
5[regelnummer]
Et turba circum incondita
Aetatis omnis accinit Regi, Deum
Laudatque coelitum Patrem?
Elate sapiens, haec scio, ludum facis,
Sed serium quàm sit Deo
10[regelnummer]
Attende praedixisse vates, queis sua
Decreta iam olim credidit.
Tibique anime, sit serium haec expendere
Regnumque Christi discere,
Vitam esse quae commune cum mortalium
15[regelnummer]
Rebus caducis nil habet,
Inde inchoandam, lumina ut hinc avoces
Soloque figas in Deo.
Sic non erit nimis humilis Christus tibi
Rex nunc et aeternum tuus.
|
|