Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [17. Johannes Vivianus, Religieus gedicht.] A DEO ESSE OMNEM DIGNITATEM. Auctoritas est unius Auctore quo sunt omnia, 10[regelnummer] Immensi et aeterni Dei. Et hîc quibus suam vicem Demandat aliquam, caeteros Supereminentis hoc sui Insignit almo luminis 15[regelnummer] Radio. aliunde dignitas Non comparanda. haud artibus Claris, nec opibus amabili Insaniâ mortalium. Hunc suspicit similem sui 20[regelnummer] Pavore amore promiscuus, Pendentque ab uno plurimi. Ast ubi Deo visum hanc sui Revocare scintillam, labat Quantumque clara dignitas, 25[regelnummer] Exuta mox reverentia In ordinemque redigitur. [Folio 59v] [fol. 59v] Jo. Viviani poemata quaedam met brief Sam. Radermacher van de 13 Aprilis 1603. Vorige Volgende