Poematia(1617)–Johanna Othonia– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Clarissimis doctissimisqve, viris Mvsarvm mecoenatibvs, in Vrbe Antuerpiensi. ANnue virtutem cumulans praeconia Pallas, Et tu tela mihi fortia Musa refer. Quid vetat Heroüm celsas depingere mentes? Gestaque foeminea concelebrare cheli? Nam veluti reliquis membris oculus cauet, vt non Laedantur, bene sed sustineantur, agit: Sic quoque ab insidiis Heroës pessima quaeuis Auertunt, misero ne populo eueniant. Otia nulla domi maneant, sunt otia nulla Naturae, vt dixit magnus Aristoteles. Omnipotens auctor naturae est, nec sinit ipse Res facere in caelis, otia nulla facit. Qui docet ingenuas artes, dat signa scientis Maxima, se doctè posse docere satis. Nouimus vt caussas, tunc omnia scire putamus: Hocce tamen multos scire iuuat melius. [pagina 28] [p. 28] Res magna est vicisse alios: victoria maior Est animi motus composuisse sui. Quin Sampsonis opus, virtutem extendere factis Ante obitum: cecinit Pindarus ore senex. Testari simul & sese vixisse, nec omnem AEtatem ignauis moribus afficere. Turba frequens hominum praeclara est: sed tenuêre Heroës celsi praemia clara sibi. Fortes nascuntur sic fortibus; ipsa columbam Haud Aquila imbellem maxima progenerat. Post magnos tandem virtus quaesita labores, Cultorem aerumnis eximit innumeris. Hanc aetas sequitur fatis melioribus acta, Adducens semper florida terrigenis. Gratia eis remanet, virtutes propter amoenas, Quas naturali munere diues habet. Ter celebris, felix, celsa est Antverpia, doctus Bellerophontaeis fons ibi manat aquis. Celsos celsa canunt Diuini signa decoris; Haud vsquam gemino talis in orbe latet. Virtute augustâ foelices exigat annos, Viuat & aeternos Vrbs opulenta dies. Vorige Volgende