Poematia
(1617)–Johanna Othonia– Auteursrechtvrij
[pagina 22]
| |
Nobili, clar. viro Carolo Vtenhovio Poëtae Laureato, de nominis sui etymo Allusio.
Carolvs à Caris manat sermone Latino,
Ab Charitum Graiis Carolvs amne fluit,
Hoc primum Franci nomen finxisse leguntur,
Kerle vocat fortem Francica lingua virum.
Vnde hoc Caesaribus dignati imponere nomen,
Quinq́ue etenim celebres nominis huius habent.
Linguarum quae prima fuit כאר pascua, laetaGa naar margenoot+
Dux gregis, aut Princeps primus in arte sonat.
Hoc tibi non casu, sed fato est Carole nomen,
Et fieri frustra nil pia fata sinunt.
Quod rarum est carum est, quod carum Carole rarum est,
Carum te doctis gratia rara facit.
Sic tua mellisluo tinxerunt ora liquore
Pegasidos riui numina casta nouem:
Carminis vt virtus tibi mascula suppetat, vt res
Verba habeant numeris aequiparata suis.
Cognomen gentile tuum, te ducit ab Aula,
Iudicis ad munus teq́ue sedere vetat.
Vtenhove: ex Aula Flandrorum idiomate, ab horto
Eq́ue foro: haec tria vox vna eademq́ue sonat.
| |
[pagina 23]
| |
Sis licet ingenio Flandrorum idiomate, ab horto
Fluxerit ex Aula nobile stemma tibi.
Proq́ue tribunali Flandris tibi sederit olim
Praeses auus, summi consilijq́ue decus:
Te tamen ex Aula ratio cognominis ipsa
Euocat, & socium te vetat esse fori.
Ne tua iuridicis perdatur gratia curis,
Adferat vt studiis te pia Musa sacris.
| |
De Augusto Caesare.
AVgustus magnus terrae, & ponti moderator
Ad se cum Thracum Rex redijsset, ait.
Proditor arte placet, multum sed displicet ipse
Proditor, haec inter fercula sic retulit.
Non redolet priscos Romanos, quae modo, dicta est
Haec sententia, nec plurima puncta refert.
Rectior Augusto & melior Romana potestas
Tunc, cum clausa esset finibus eximiis.
Marcus Furius est visus, contemtus ab ipso
Proditor ipse fuit, suppliciumq́ue tulit.
Finiuit bellum permagnum contra Faliscos
Acceptos rursus sub ditione sua:
Fortiter adiuncta potius succumbere censens
Virtute Augustâ sanctius & melius.
Quam quod proditor hanc turpis victoriam amoenam
Suggessisset ei, dedecus insipidum.
| |
[pagina 24]
| |
Talis erat quondam virtus praeclara virorum
Magnorum robur maximum & egregium.
De Marco id nobis memorandum nempe Camillo
Quem laudat fortem Plinius esse virum.
|