Poematia(1617)–Johanna Othonia– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Ioanna Othonia Suprascriptae Gratulationi respondet. TAnta equidem fateor non sum, Diuine Poëta, In versu quantum me tua Musa facit. Omnia qui numerat, numero Deus impare gaudet, Quarta nec est Charitum, nec decima Aönidum. Sed quandoque ab amore bonus peruertitur ordo, Sim tibi Calliope, tu mihi Phoebus eris. Metiri se quemq́ue suo modulo ac pede iustum est; Saepius auxesin res tamen aequa tulit. Vtq́ue tuas pleno laudes de pectore promam, Non opus auxesi, non opus arte mihi. Nam tua Castalidûm sapiunt sic carmina fontem, Vt mihi sis doctae filius Vraniae. Germanusq́ue Lini vatum quo non fuit alter Clarior, aut cultae maior in arte Lyrae. Sors tua mortalis, non est mortale quod audes, Mellifluo doctum carmen ab ore sonas. Sed miror, cum sis foecundi carminis auctor, Te in sterili noctes fallere posse thoro. [pagina 21] [p. 21] Sic tibi cùm à Diuis sint plurima dona beatis; Ex omni nemo parte beatus erit. Vorige Volgende