Poematia(1617)–Johanna Othonia– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Carmen gratvlatorivm inscriptvm Ioannae Othoniae Viduae Gvilielmi Mayart à Clarissimo Viro Iacobo Yetzertio Poëta Laureato Gandaui. ERgo etiam tandem positis immitibus iris Te reducem patrio fata dedere solo? Et tecum Charites, tecum rediere Camoenae? Et tecum Ausonij deliciae eloquij? Grata ades, in patria, lectissima foemina, sede, Grata ades ô magno filia digna patre. Cernis vt effusi cursent per compita coetus, Cernis & in vultu lumina fixa tuos? Cernis & erectae corda exultantia Gandae, Quosq́ue tibi plausus qualia vota ferat? [pagina 19] [p. 19] Quarta Charis, Musisq́ue nouem decima addita Musa es, Alteraq́ue à totâ diceris vrbe Venus. Iure Charis, niueos cui condit Gratia mores: Iure venus, venerem mellea lingua facit. Iure etiam Aônides adscriberis una puellis, Quae molles numeros, aptaq́ue metra canis. Magna quidem sunt ista, & in hoc rarissima sexu; Cuncta tamen meritis inferiora tuis. Fama tuas igitur dum personat inclyta laudes, Me quoque correptum iam noua vota trahunt. Te laudo, venerorque & docto in pectore veram Protinus agnosco, confiteorq́ue Deam; Naturamq́ue in te certantem miror, & artem, AEmula cui largas vtraq́ue fudit opes. Ista quidem didicisse aliorum dulce relatu est, Crescit & auditis laudibus ipse fauor. Si tamen & poteris, ne dedignare rogantem, Maior erit tecum gratia posse loqui. Posse loqui, & tibi nostra dare, & tua verba referre, Et cupido doctos colligere ore sonos. Dulce erit aethereas voces haurire stupenti, Oraq́ue ab eloquio pendula habere tuo. Dulce erit has tetigisse manus, hos cernere vultus Oraq́ue purpureis floridiora rosis. Viuacesq́ue oculos, & amoenae frontis honorem, Quaeq́ue micat toto corpore sparsa venus. Deniq́ue dulcis erit tanti mihi fructus honoris, Si molles aditus, si bona verba dabis. [pagina 20] [p. 20] […]or vt facias, ô sanctis grata Camoenis Semiáea, ô sexus flosque, decusque tui. Sic tibi contingat dignus te coniuge coniunx, Qui rumpat vidui taedia longa thori. Vorige Volgende