Poematia
(1617)–Johanna Othonia– Auteursrechtvrij
[pagina 5]
| |
Ode lyrica.
Magnae diuitiae, claraq́ue stemmata,
Et formae decus optimae,
Vires ingenuae, firmaq́ue corporis
Sani robora, dignitas
Excellens, gracilis forma, breui cadit
Momento, & perit; vt solent
Pulchra ex insipidâ mala putredine:
Vera haec esse tamen bona
Maior pars hominum credit. Et haud dari
Quicquam posse fibi à Deo.
Maius vel melius: sic stupidum bono
Vulgus iudicio caret,
Et rerum penitus candida veritas
Illi concidit omnium.
Infulsè vtilibus noxia praeferens.
Nam nasci eft aliquid bene;
Sed plus à teneris institui bene.
Claris esse atauis satum,
| |
[pagina 6]
| |
Lautà in re, columi viuere corpore,
Magnum est; sed (mihi credito)
Maius ingenuis artibus imbui,
Nec non moribus optimis.
Illustri patre qui nascitur inclytus,
Illustrem merito ferunt;
Distortus tamen hic nascitur ac miser
Correctoris egens sui,
Qui instaurans reparet, damnaq́ue sarciat,
Que natura dedit prius.
Robur corporis est vis temeraria
Nulli quam sibi noxia,
Doctor ni melius consilio bonum
Naturae faciat suo.
Argenti cumulus, gloria, dignitas
Multis exitio fuit.
Formae nil bonitas, grataq́ue sanitas,
Prodest; cognitio sui
Si desit: monitor doctus & integer
Dicto hanc morigeram dabit.
Quidue est Nobilitas si rudis, & fera
Quàm ventosa superbia?
Virtus corporis est dedecus, haud decus,
Disciplina grauis nisi
Illius vitium temperet, & domet
Constanti moderamine.
Naturae siquidem fit melius bonum
Curâ atq́ue arte coercitum.
| |
[pagina 7]
| |
Triste est ergo bonum, quod (pia ni regat
Disciplina) parit malum.
Cessans agricolae sedulitas, labor,
Cura, industria strenui:
Nil terrae bonitas sentibus vndiq́ue
Duris proderit obsita.
Curuas in teneris corrigit arbores
Ramis rusticus impiger.
Syluestrisq́ue nouus surculus arbori
Naturam alterat insitus.
Immanesq́ue vides sic quoq́ue belluas
Mites arte docentium.
Nasci nil superis profuerat parem
Ex matre AEacidem Dea:
Ni Chiron teneri moribus optimis
Praeceptor pueri rudem
AEtatem, & mutilae semina originis
Emendasset. Habet mala
Quaedam occulta sibi progenies bona,
Quae doctrina fugat pia.
Nam cultu indiga mens, sit licet optima
Firmo stare nequit loco.
Est natura tamen viribus integris
Summo à Numine condita
Omni ex parte nitens, integra, puraq́ue,
Vera in notitiâ Dei.
Sed lapsa est miserè, & saucia concidit
Foedo crimine perdita.
| |
[pagina 8]
| |
Vt nunc subiaceat casibus arduis
Omni ex parte miserrima.
Nostro progenies iudicio bona,
Diues, nobilis, inclyta
Diuinis solida perpetuò carens
Praeceptis sapientiae,
Deformata manet, perdita, & horrida,
Desperata malis suis.
Stultorum haec igitur vox hominum est leuis
Qui nati bene gaudeant.
Pro quo nunc poteris dicere verius,
Qui docti bene, gaudeant.
Edoctum esse piè, & consiliis regi
Coelestis sapientiae,
AEquales faciet Numinibus Duces,
Et patres patriae suae,
Edoctum esse piè, nobilitat viros
Obscuro genitos loco,
Edoctusq́ue piè muneribus Dei
Rectè vti didicit sui.
Ergo dum tener es, institui bene,
Nil est, crede, beatius.
| |
In Schola institutio potior quam Domi.
DOctiloquis si thura voles incendere Musis
Addictus Latijs, Argolicisq́ue sacris;
Si te Phoebus amat tibi si pia dogmata curae,
Artibus & verè es deditus ingenuis.
| |
[pagina 9]
| |
Te Schola delectet, cithara in quâ doctus Apollo
Aonidûm clarâ personat arte melos.
Illuc nam Charites, Astraeaq́ue virgo, Themisq́ue
Ab Ioue diuertunt, Castaliusq́ue chorus.
Vnda Caballino cadit isthic fonte redundans.
Numine doctiloquo barbara labra rigans;
Hîc puero sacra fundent sua dona Camoenae,
Ingenio Phoebus lumina vera feret.
Sed nil te moueat puerorum turba cohorsq́ue:
Innocua est, expers labis, & inuidiae.
Et veluti incultis hyacinthus crescit in hortis,
Et violas inter densa rubeta legunt:
Sic puerorum inter discentûm murmura saepe,
Serpere humi tacitè docta Camoena potest.
Conclusus patrio qui limine sacra Camoenis
Ex Ioue prognatis thura adolere parat;
Ausoniamq́ue domi, Graiamq́ue addiscere linguam,
Multa bonus studiis damna parata tulit.
Saepe rudis pater est, & blanda, & barbara mater,
In pueri vitio coecus vterque sui.
Excita perplexo strepitu domus, atque tumultu
Est vario, sua dum munia quisq́ue facit.
Multum parua animis teneris obstacla nocebunt,
Nec meritum studiis Turba dat vlla locum.
| |
[pagina 10]
| |
Ad Illaudatis moribus studiosos, de moris insolentia
QVi iuga Virginei scandunt Heliconis, amantq́ue
Et Phoebi, & Charitum, Castalidumque decus.
Virtutem quoq́ue ament, mores quo rite probati,
Artibus ingenuis conuenienter eant.
Non recipit molles studiorum praeses Apollo,
Ore canit castos docta Thalia modos.
Quid iuuat insuaui studio macerare iuuentam?
Graiaq́ue cum Latiis nectere verba sonis.
Interea sursum te agitat Venus, atq́ue deorsum,
Et decus aetatis carpit, & vrit Amor.
Quid iuuat Historias, iuuat aut legisse Poëtas?
Quid Plato, quid doctus tradat Aristoteles?
Dum mens impura est scelerum sentina, malisque
Nunquam se exonerans, nec sua damna videns.
Otia cum sequeris studies manifesta relictus,
Tum tener occultè corda Cupida subit.
Indigna improbitas sua habet compendia, praeceps
In vitium lapsus noxia damna tulit.
Nam facilè à recto diuertit tramite, stulta
In teneris aetas, otia blanda sequens.
Seq́ue ibi tollere humo famae & delere lituras,
Virgineisque iterum posse litare Deis.
Hoc opus, hic labor est: paucos sic docta beauit
Calliope, paucos sic pia Pallas amat.
| |
[pagina 11]
| |
Versato Historias, Latios versato Poëtas,
Versato quidquid lingua Pelasga dabit.
Casibus inuenies tragicis obnoxia semper,
Que Veneris dira filius arte ferit.
Euertit populos, & florentissima regna,
Graecum, & Romanum perdidit imperium.
Hinc puerum alatum, caecum, nudumque Poëtae
Fingunt, cuius habet picta pharethra latus.
Ex quâ saeua iacit, cum vult, duo tela; sed arte
Atque dolo, caecum se, puerumque negat.
Nescia mens in amore ruit, rationis habenas
Deserit, & vitae nescit habere modum.
Dic quaeso quid agam? Veneris si filius arcu
Me miserum inuadat? telaque saeua paret?
Vapulet, & nudas pueri contundito costas,
Rumpe arcum, & forti frangito tela manu.
Numina synceri totâ vi cordis amato,
Et rogita ne te deserüisse velint.
Nulla dies abeat, nox integra nulla recedat,
Que non sit precibus facta sonora tuis.
Sic saeui effugies scelerata Cupidinis arma,
Palladis & docto murmure tutus eris.
Et te consiliis sapiens melioribus offer,
In tali est virus, non medicina, libro.
| |
[pagina 12]
| |
Documentum De tempore.
DIgnius vt nihil est preciosi temporis hora,
Sic nihil vtilius temporis historiâ.
Tempore nil sapientius est; docet omnia tempus,
Et Sol deliquius abdita multa suis.
Temporibus parent immitia fata profanis,
Mutata & Regum saepius imperia.
Maxima pars hominum viuens in tempore nescit,
Quid vita, aut tempus sit, fuerit, vel erit.
Vita hominum est tempus, tempus quoq́ue vita putatur;
Hac melius nihil est: hoc quoq́ue nil prius est.
Sed perit ignauo preciosi temporis hora,
Qui dormit, viuens, & vigilans moritur.
Viue itaq́ue excusso pernoluito scripta veterno,
Discito quid iuuenem te, faciatq́ue senem.
Res precio maior tempus tibi quolibet esto,
Illius vt parcus sic quoq́ue diues eris.
Sic lege, quid tempus faciat, quod cuncta reuelat,
Sic precium vitae non perit omne tuae.
| |
Studium Virginitatis.
VIrginis ingenuae vitam, moresq́ue probamus,
Mystica laudamus Palladis arma sacrae.
Sed veluti Alcidem timidi, ignauiq́ue labores,
Romani eloquij Barbara turba Patrem:
| |
[pagina 13]
| |
Sic bona pars hominum simulatâ Virginitate,
Laruatae nomen Virginitatis habent.
Corpore quae virgo est, studeat mente esse quod audi
Et decus intactae Virginitatis amet.
Hanc diuina regit coelestis lectio Verbi,
Hanc fulcit purae Relligionis amor.
Virginitatis amor, studiumq́ue, decusq́ue refulsit,
Ante mare, & terras, Angelicosq́ue choros.
Virginitatis amor, studiumq́ue, bonumq́ue manebit,
Post mare, post terras, sidera celsa poli.
Haec nos alliciat, nec desunt praemia, carnis
Dum peccatrices noxia damna fugit.
Dum flos aetatis stat formosissimus almae,
Et viret in molli pulchra iuuenta cute:
Nostra Dei cum sint habitacula pectora, paucos
Fallamus verâ Virginitate dies.
Quidnam quaeso vetat carnem nos morte domare?
Quando animus vitâ pascitur aethereâ.
Nobilitas, & opes, praestans & gloria formae,
Doctrine & morum gratia rara simul;
Dona Dei sunt haec, vitae ornamenta probatae,
Nemo obstacla piis mentibus esse putet.
Nam quod virtutis cursum remoratur, in ipso
Est vitio, quod mens crimine pressa gerit.
Quid vetat in membris vitiorum abscondere mortem
Dum Christus vera est, vita, salusq́ue tibi?
Non bona quae docti dicunt externa, malorum
Sunt causa, aut animo noxia damna ferunt.
| |
[pagina 14]
| |
Nam quaecunque tenet tellus, coelumque, fretumque,
Non mala, sed valde sunt bona visa Deo.
Verba igitur mihi nil didicisse Latina nocebit,
Nec doctè Graecos euolüisse libros.
Nec tibi de Regum Diuino stemmate nasci,
Quando ad virtutem haec calcar habere queunt.
Nil praestabilius quidquam, aut optatius illâ est,
Dona pudicitiae dum pia corda ferunt.
Gratia synceri nobis donata pudoris,
Mundani ignarum pectus amoris agat.
| |
Laus Vetetum Poëtarum.
QVi studet ingenuos mores perdiscere celsâ
Virtute adiunctâ, & cum pietate decus.
Peruoluat veteres vates, doctosq́ue Poëtas
Insignes, quantus Pindarus ipse fuit.
Virgilius quantus, cuius tot laudibus artem
Effert Augustus carmine doctiloquo.
Quid Sophocles, Naso, quid Flaccus, quidquid Homerus
Dicat sic quidquid tradat Aristophanes.
Virtuti ingenuè studiosus repperit artem,
Hanc animus celsam Carminis egregij.
Vt laudet bona quae sunt prauaq́ue deprimat arte
Ingenio clarus Palladis arma colens.
Omnes namque homines naturâ scire libenter
Sunt desiderio, multaque scire volunt.
| |
[pagina 15]
| |
Non noua sic legito nimium, sed laudibus effer
Nunc veterum Musis dicta dicata sacris.
Fata canunt laudes veterum, nil clarius vsquam
Vatibus antiquis, nam meliora nouis,
| |
Super illud Pindari. ἅμεραι δ' ἐπίλοιποι μάρτυρες σοφώτατοι.
GRatia fert homini praeclaro dulcis honorem
Magnum, vt sublimi Pindarus ore refert.
Ast extrema dies testis fortissimus: omni
Tempore sic quidquam nil sapientius est.
| |
Laus Musarum Castalidum Choro.
QVid faciunt Musae? praebent illustria multa,
Rebus in aduersis magnanimosque colunt;
Pernoctant, simul ac alias comitantur ad oras,
Vna & nobiscum rura paterna colunt.
Exornant iuuenum mentes, tristemque senectam
Exhilarant, ornant sic quoque diuitias.
Delectantque domi, semper comitantur vbique,
Nec magno nostris sunt humeris oneri.
Anne putas quemquam, qui non sit deditus illis,
Artibus, egregium sic simul esse virum?
Capti quando essent multi in custodiâ iniquâ
Hostium, & in duro quis fuit exilio:
| |
[pagina 16]
| |
Tristia fata sacris Musis, studijsq́ue benignis
Sustinuerunt, & munere Castalidûm.
Sic Cicero affirmat pro Archiâ rite Poëtâ,
Atq́ue Diogene hoc dicitur ingenio.
Quid magis eximium, tamque exspectatum, & amoenum
Hanc quam virtutem iam modo repperias?
In tenebris quae non, sed in auribus omnium amoenis,
Atq́ue oculis hominum est condita perpetuò.
Vt vulgus videat quales Respublica firmas
Ipsa columnas sic nutriat atque colat.
Tristia at erudiunt mentes, cautasq́ue reponunt,
Nemo potest aequâ commoda mente pati.
| |
Laus Persarum Regum.
TAntum Persarum Rex eminet ommibus, vt vix
Hunc praeter possis Principem habere bonum
Quem tantum ex ipso dicant, natumq́ue priorem
Regis qui regno proximus esse potest.
Regius admonitor duo lustra, & quattuor annos
Suscipit hunc natum, & sic simul instituit
Quatuor ast hi sunt, ex tota Persiâ amoenâ
Electi insignes magnanimiq́ue viri
Qui sapit eximiè primus, iustissimus vnà
Et fortissimus, & temperat ingenuè.
Alter Regia cuncta docet praecepta Deorum &
Cultum, virtutem diligat, atq́ue colat,
| |
[pagina 17]
| |
Corporis vt nullis prauis affectibus vnquam
Victus succumbat, tertius illa docet.
Intrepidum quartus reddit, firmatq́ue pauentem,
Ne timidus factus seruiat insipidè.
Haecce Plato recitat, cùm de naturâ hominis sic
Terreni tales reddidit ore sonos:
Cura fuit talis Persarum, qui bene natos
Institui curant, hi bene, plusq́ue valent.
Iulius at Caesar primus praeclarus, & ingens,
Ipse Monarcha fuit doctus in imperio.
Cùm dictaturam Romae deponeret ipse
Sylla, ait, & Musas Sylla nec ipse potest.
Nil nobis proprium prorsus, sed sunt aliena
Omnia, tantùm nunc tempora nostra manent.
| |
Pacis commoda.
PAx quid quaeso facit? pueros Musasque in honore
Seruat, virtutes addocet ingenuas.
Blanda quies claues bellorum comprimit atra,
Vt populus sanctum pectore sustineat.
At quid quaeso facit bellum quid quaeso reponit?
Quod minime est bellum, furta, rapina colit.
Dulce quidem bellum multis commune remansit,
Expertis vnquam saepe malum officium.
Exitio multis fera bella fuêre serenis
Regibus, exemplar Nobile Principibus.
| |
[pagina 18]
| |
Macte age fac bellum, vincas uirtute sacratâ
Ingenio placido pessimum, & insipidum.
Est opus at bellum Satanae, nam cum duo fratres
Primi essent, Fratri pessimus arma tulit.
Qui bona iussa Dei seruabat pectore puro,
Exercet mala sic, nilq́ue boni remanet.
Pacem diuinam, virtutem deniq́ue celsam
Exerce ingenuè, & vince bono vitium.
|
|