Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– Auteursrechtvrij
[pagina 186]
| |
Cap. XXX.Summa. Vsu potius & multa exercitatione loquendi, legendi, transferendi, bonos Authores imitandi linguas quasvis addisci, quam prolixis praeceptis Grammatica. SVadet animus, ut Corollarij loco, quae Caput istud continet: apponam. Etsi forte non nemo futurus est, cui non tam corollarium videbitur, quam pars ipsa, & justum philologiae istius membrum. Animus est inquirere, quae potissimum praestet ratio, ut linguae & quam facillimo & minimo addiscantur negotio, & quam utilissime. Id quod non ita alienum est, ubi de linguis instituitur disputatio. Et quia supra ostensum est, tradi linguas communicarique per usum & frequentem consuetudinem, non adeo ab instituto erit remotum, inspicere illud paulo propius, videreque, num ex eo elici aliquid possit, quod ad facilitatem commoditatemque linguarum addiscendarum faciat. Rem hanc puto disquisitu dignissam, imò pernecessariam; num forte ita reperiri aliquid possit, quo semel error vitetur circa disciplinam linguarum, non minus noxius, quam gravis & jam diu inveteratus. Quod quocunque sit loco, suo semper sit loco, ἀπροσδιόνυσον nusquam est. Agam de eo praeter opinionem vulgi, & praeter obfirmatum mo[r]em usumque omnium, eorum etiam, qui fortassis opinionem suam non sejungunt a nostra. Temerarium forsan videbitur & ἀυθάδες: neque enim sum nescius, semper id in omni vita memoria tenendum esse cuivis, quod sapienter pronuper monitum est a viro quodam celebri nostri aevi: Frugi nos decere esse oeconomos, & parcos ejus, quod nos putamus posse aut scire; nec litigiose sese ubique | |
[pagina 187]
| |
opponere ijs, quae minus recte a nobis putantur fieri: quandoquidem incivilis ea sit importunitas, collidere cum eo omni, quod non est ad nostrum palatum. Nec ignotum mihi est, non licere mihi esse Romae, nedum ubique gentium, Censori. Nec ignoro, immodestiae esse; Si quid Socrates & Aristippus contra morem & consuetudinem fecerunt, idem quivis ut sibi arbitretur licere: magnis enim illi & divinis bonis hanc licentiam assequebantur. Culpam autem levabit spero, & personam compensabit pondus rationum. Consuetudine itaque, inquam, non prolixis infinitisque praeceptis Grammaticae, optime communicantur addiscunturque linguae. Ejus instar mille mihi est rationum: quod sic omnes populi, totae gentes linguas addiscunt vernaculas; viri, foeminae, rusticani, opifices, pueruli; exacte, congrue, expedite, & quidem sesquianni aut biennij spatio, idque in illa ingenij, judicij, memoriaeque imbecillitate, quae vix egressa est infantiam. Nam trimulos saepe (ne dicam bimulos) quadrimulosque audies omnia perfectissime loquentes in vitam quotidianam quae incurrunt. Advenae nunquid brevissimo saepe tempore, si modo eniti volunt, linguas addiscunt alienas peregrinasque, mero usu & consuetudine? Quanquam a natura nulli ulla lingua est peregrina: quod in ijs peregrinum est, id per dissuetudinem est: consuetudinem, ut maternae, habeat lingua omnis, erit propria, erit ut materna. Memorabile est exemplum ad hanc rem Michaelis Montaignei eruditissimi illius Galli. Eum cum cordi haberet pater modo quam exquisitissimo institui, audivit a doctis quibusdam Italis, id sibi consilij datum, ne diu eum detineret in addiscendis linguarum praeceptis, sed mox ab infantia continuo earum eum usui committeret: idque suadebant suo exemplo, quibus non infe- | |
[pagina 188]
| |
liciter cesserat. Factum ita fuit: Paedagogo Germano traditus fuit infans Montaigneus linguae Gallicae plane ignaro, Latinae peritissimo. Severe fuit imperatum toti familiae, atque aliquibus condiscipulis, ne praesente puero loquerentur quicquam, si non possent Latine. Nihil audit puer aliud quam Latinum. Antequam sexennis esset, ita erat in hac lingua congruus, expeditus, absolutus, ut Georgius Buchananus, Antonius Muretus, alijque viri doctissimi postea saepe illi fassi sint, quod ad id ejus aetatis cum eo metuerent in sermonem Latinum congredi: omne hoc sine ullis praeceptis Grammaticae: Imò eo usu fiebat, ut pater ejus, mater, reliquique domestici ad servulos usque & famulas, animi sua sensa Latine non incommode possent proferre. Quin ita usus istius vis dimanavit longius, ut rustici atque opifices pagi, cujus pater atque ipse fuerunt domini, multum Latini reciperent, multaque nomenclatura a Latina variarum rerum diu adhuc postmodum penes eos remaneret. Ipse horum testis est Montaigneus. IdemGa naar margenoot+ fere factum dicit de lingua Graeca. Author est idem factitari suo exemplo ab omnibus. Spondet talis culturae felicem proventum. Sic igitur puerum meum velim institui, ut simul ac aptus sit ad discendum, in medium collocetur, loquendi, exponendi, transferendi ex lingua una in aliam, usum. Acri disciplina contineri, ne aliud loquatur aut sonet, quam aut Latinum, Graecum, aut illam linguam, cui discendae operatus fuerit. Talis exercitatio sat ipsi erit praeceptorum. Consuetudo ut optimus est liber ad mores bene formandos, sic & ad linguas: ut visus aspectusque bonorum morum est optima Ethica, sic auditus frequens & exercitatio sermonis est optima Grammatica. Magnus mihi in hac | |
[pagina 189]
| |
causa testis Cicero, qui ait, usum frequentum superare omniaGa naar margenoot+ magistrorum praecepta. Contraria huic in scholis passim insistitur via. In manus traduntur pueris longissima atque extensissima volumina praeceptorum regularumque: onerantur plenis plaustris Grammaticalium; usus exercitationisque exigua cura. Cui accedit & illud mali: quòd si contingat scholas aliquando mutari, simul etiam mutantur Grammaticae: atque ita, quasi peregre, in insuetum aliquem regularum puerilia ingenia mittuntur mundum. Rem non improbandam modo, sed &, ut detestabilem, omittendam! Nihil enim fieri potest inutilius. Vere, qui operosa & varia Grammaticae tradit praecepta, יֶעֲמוֹל לֶרוּחַ laborat, pro adagio Hebraeorum, vento. Largitas & multitudo grata est in divitijs; utilis in rebus verè salutem conferentibus: sed in institutione praeceptorum praestat brevitas. Ridebat Heracleon Megariensis Grammaticos, quod magno supercilio frontem corrugabant, dum multis inrer sese litigabant, an verbum βάλλω in futuro deberet habere duplex λ: aut dum inquirunt derivationem comparativorum χρεῖον & βέλτιον. Tam operosum & multum in istis reculis esse, cui bonae frugi? Est dimittere sese, ut de simili negotio inquit magister quidam Hebraeus, in profundum aquarum validarum, & manu testam educere. Est magno conatu parum facere, imò est molestiam suscipere, alijsque inferre, ad damnum. Et sane multipliciter est noxia tanta praeceptorum Grammaticalium moles. Onerat ingenia, praesertim tenella illa, imò tormento eis est: quod ei tribuitur, perit, cui tot praecepta statuuntur: magis utilia impediuntur, scientia scilicet & cognitio rerum. Nam quid illud est, quem vitae brevitas monet festinare ad necessaria, eum morari ac retinere projectis non | |
[pagina 190]
| |
necessarijs? Linguas, quae adminuculo debent esse scientiae, ejus impedimentum facere? & viam inviam? Quam restinguunt tot praecepta, hebetantque in pueris, imo exstinguunt amorem ad studia, dum sentiunt adobrui sese his duris quasi saxis, & memoriae suae imponi, quod supra viris ejus est onus? Taedio sunt pulveres illi grammatici mentibus, praesertim quibusdam altioribus, flammeis, splendidisque: ac licet judicio ea respuant nondum maturo, tamen ab ijs abhorrent, quasi innato quodam instinctu, praesentientes illorum inutilitatem: hinc odium Musarum, etsi virginum omnium pulcherrimarum: hinc nausea eruditionis. Dixerim fere, si minus esset ubique Grammaticarum, plus forte esset doctrinae. Certe ita suasores illi patris MontaigneiGa naar margenoot+ judicarunt, quod longi illi labores, qui insumuntur discendis linguis, quae nullo labore constiterunt Graecis Latinisque, causa est, quod non perveniamus ad eam magnitudinem animae, & cognitionem eam rerum, ad quam pervenerunt illi. At tam longorum horum laborum causa praecipua tam longae Grammaticae. Metuam hîc fere Grammaticorum ferulas. An itaque judicio nostro omnia Grammaticae praecepta e scholis sint eliminanda, & manibus puerorum excutienda? Non hoc volo. Existimo praecepta debere dari brevia, declinandi praesertim, & conjugandi, cum generalissimis regulis cognoscendorum generum & syntaxis: idque quam planissime & nudissime exemplis paucissimis & clarissimis: vitarique multiplices illas ubique exceptiones, quae usu facile observantur. Dum illa discuntur, simul indies bonum aliquem numerum vocabulorum pueros discere memoriter velim, donec pleraque, quae in quotidiano usu occurrunt, nominare sciant: & ut sic materiem | |
[pagina 191]
| |
habeant, quam possint in aptam constructionem formare paulatim per usum. Tametsi enim mulieres & vulgus, adeoque omnes discant recte linguas vernaculas, sine omnino ulla Grammatica: tamen aliqua brevia rudimenta concessero: sed hoc volo, ut ars ita adhibeatur, ne impediat, sed juvet discentes. Continua autem lectio, expositio, translatio, imitatioque optimorum Authorum, optima erunt praecepta: hanc mihi viam eat redeatque saepius: hoc dolium, cum Diogene, diu multumque verset: quod in cytharaedo ridiculum, hic utile erit, eâdem hac chordâ oberrare. Quae tum fidelia unica duos simul parietes dealbabit: eritque illa exercitatio instar lapidis, qui duos ictus dabit. Sic & lingua formabitur, & eâdem operâ scientia subnascetur. Nam de die in diem non cogitantibus aliquid reliquum fiet bonarum earum rerum, quas frequenter audiunt. Si qui tamen sint, qui voluptate ea trahantur, genioque aliquo Prisciani, Donati, aut Vallae ducantur, ut illis allubescat, potius quam majora tractare, Grammaticae minutissima quaeque scrutari ac disceptare, tum ad linguarum ornamentum & perfectionem, tum ad rationes de omni locutione reddendas, eorum operam a me reprehensam nolim: dummodo non oneretur ijs juventus. At, inquit, magis congrue & proprie docebit accurata Grammaticae cognitio, & loqui & scribere. Sed an non vulgus satis congrue loquitur sine Grammatica, solo usu? An putamus Gracchorum matrem, de qua hoc fertur, quod filij Gracchi, oratores celebrati, ab ea sermonis hauserint elegantiam puritatemque, eam dicendi dexteritatem accepisse in operoso studio Grammaticae? An Grammatica in causa erit, quod Debora, quod Anna mater Samuelis tam diserta & sermonis tam | |
[pagina 192]
| |
ad stuporem absoluti fecerint cantica? An loquaculae illae, tam oripotentes & linguae tam locupletes mulierculae Graecae Romanaeque multum sudarint in Grammatica? An non Montaigneus locutus sit cogrue & proprie, etsi non didicit Grammaticam, quando linguam ejus admirati sunt Muretus & Buchananus? Gustent igitur pueri Grammaticam: nec ea enutriantur, ne nutricatus cacochymia perdantur. Liberius haec protuli, quod sciam alios esse, quam plurimos, qui idem sentiant: Montaigneum modo indicavi, qui etiam monstravit ejus sententiae illos, de institutione sui, consultores patris: tum & Mareschallum Brisaccium, virum egregium, qui idem approbabat. Atque pridem factum est, ut vir quidam doctissimus, & magnae authoritatis eandem hanc querelam, cum dolore atque indignatione, de cacoethe hoc scholarum, quod ille perniciosum dicebat, mihi faciebat. Corrigi tollique levi negotio posset, si Verbi Ministri, inspectoresque scholarum apud summum suum Magistratum hoc agerent, ut authoritate sua per omnes ditionis suae imperijque scholas, & eandem ubique Grammaticam, & quam brevissimam, simplicissimamque curaret usurpari: ac sedulam continuae multaeque exercitationis talis, qualem fere commonstravimus, curam haberi.
Ita jam hoc quidem pensum absolvi. Prolixior fui quam initio putabam: & revera non mihi amphora dum est coepta, rota current, urceus exivit, sed cum urceum destinaram, facta pene est amphora. Multo tamen fuisse adhuc longiorem oportuisset si omnia illa, quae huc spectant, passimque adhuc reperiuntur, voluissem convehere. Tibi lector optime, si tamen quid nostra tenuitas dare potest ad tuum palatum, ut & carae | |
[pagina 193]
| |
tum, ut & carae patriae a me libentissimo est opera haec praebita. Quod si Ga naar margenoot*Κώθων δ' οὐπαραλειπτος ἀσύμβολος ἀλλὰ διωκτὸς, tu quaeso Ga naar margenoot*Ασύμβολον κώθωνα μὴ παράλιμπανε. Aut si recusas, fac sine stomacho & indignatione. Si nihil aliud utilitatis hinc forte ad te venit, saltem, hoc venit, quod in memoriam tibi revocant antiquitatem communitatemque linguarum multarum: eaque te occasione commoneant ut in antiquitate perpendas indubitatam ac potentem divinam providentiam, in tanta stabilitate conservantem rem omnium maxime fluxam, ut est sermo hominum: in communitate consideres, quam tibi debeant esse chari, qui tam propinqui, ut non solum ejusdem sanguinis, sed & linguae tecum participent. Quorum quidem munerum tuorum prius si impleas, sapientiam prodes: posterius si negligas, coeli iram accerses. Quod si qui sint, quibus videtur quod Ga naar margenoot*Ταύτης μὲν πόσιος καὶ ἐδήτυος ἔξ ἔρον ἕντο, (cui ego fini haec consecrata ex parte volui) illi mihi pro opera mea praestita benevolentiam suam & beata vota largiantur. FINIS. |
|