Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– Auteursrechtvrij
[pagina 194]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Abrahami Vander-Milii additamenta quaedam ad librum suum De Lingva Belgica.POstquam liber hic meus justam suam formam accepisset, interea dum impressio ejus parabatur, succurrerunt occurreruntque nobis quaedam, omnino ad argumentum ejus pertinentia: Addenda ea esse, prorsus conveniens duxi. Partim enim ad confirmandum eum, impendio faciunt; partim non parum ornamenti ei adferent. Tum imprimis non displicitura ea lectori nostrî, (cui gratificari pro tenuitate nostra studemus quam maxime) existimo. Praeter enim oblectationem, quam ex lectione horum additamentorum hausturum eum sum certus; utilitatem quoque nonnullam fortassis putabit se consequuturum. Qui vindemiam faciunt, si post primariam uvarum collectionem forte in racemos aliquos non poenitendos inciderint; eos quoque in torcular injiciunt. Eoque non modo fidem solvunt dominis debitam, sed & rem gratam ijsdem faciunt. Eodem modo rem sese habere statuo de ijs, quae libro huic nostro superadditum ibo. Priva addam privis suis capitibus, ad quae pertinent, eo ordine, quo per librum nostrum ea sunt posita. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 195]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. I.QVum de diversitate linguarum hoc capite agatur, initio non id fraudandum est ista observatiuncula, quam annotat Conradus Gesnerus:Ga naar margenoot+ Quod Euphorus & alij multi Historicorum gentes & linguas septuaginta quinque esse dicunt; inde nimirum impulsi, quod Moses scripsit: Animae ex Iacob in universum erant septuaginta quinque, quae in Aegyptum descenderant. Argumento (ut sine invidia hoc dixerim) hiulco prorsus & obtuso; imò nullo. Nam septuaginta quinque illae animae an alîus linguae fuêre, quam unius Hebraeae? quî igitur illae tot linguas effecerint, quot numero fuêre ipsae? quî illud historiae gentes linguasque fuisse septuaginta quinque mihi evincet? Addit idem in commentis repeririGa naar margenoot+ sane nostrorum, dialectos revera (linguas potius) communes esse septuaginta duas. At quî hoc cohaereat cumGa naar margenoot+ eo, quod idem paulo post refert, non video: nempe, Dioscuriadem urbem Colchorum, nunc desertam, quondam adeo claram fuisse, ut Timosthenes in eam trecentas nationes, quae dissimilibus linguis uterentur, descendisse prodiderit: postea a Romanis centum triginta interpretibus negotia ibi gesta? Sane velle numerum aliquem certum linguis statuere, incertissimum judico. Augentur illae mutanturque cum aevis, & suppullulatione populorum. Plures vero quam LXXII, aut LXXV, & forsan quam CCC quoque crediderim: praesertim, si diversas dialectos pro diversis linguis censeas. Porro, uti primariam illam & coelestem utilitatem, quam Theologi linguarum diversitati attribuunt, primo hoc capite libri mei (de utilitatibus diversitatis hujus | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 196]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
cum ago) omiseram de industria, ita eam hîc nunc judicio appono; Nempe diversitatem hanc linguarum esse quandam causam & organon, per quod homines, uti per eam Deus quasi aversatus est eos, & inter sese alienavit, sic ad se revocat, sibique eos & ipsos inter sese jungit. Nisi enim aut illi, quibus Euangelium & doctrina salutis praedicatur, aut ij, qui eam praedicant, diversas alienasque linguas callerent, quomodo aberrantes in viam salutis possent deduci? nam non in omnibus linguis, quae eò pertinent, primò a magistro salutaris illius doctrinae sunt prodita. Quo loco non possum quin annotem hoc miri observatum a Gesnero. Per tres illasGa naar margenoot+ linguas, quibus in cruce titulus Domini est inscriptus, praecipue Euangelij doctrinaeque salutis per diversas gentes & nationes esse propagationem praedicationemque factam: Per Asiam enim Africamque beneficio linguae partim Latinae olim, & hodie Hebraicae sive Arabicae, germinis Hebraicae: per Europam & nunc & olim beneficio Graecae & Latinae, nec non ex parte Hebraeae. Quare etiam quasi linguas quasdam sacras, Gesnerus tres has linguas innuit, & velut in cruce Salvatoris consecratas. Cujus consecrationis quoddam effectum sit, Domini illius nostri cognitionis, per has potissimum linguas, promulgatio. Et quia per has linguas praesertim Christus esset praedicandus, a providentia divina hoc honore eas esse affectas ut in cruce Domini consecrarentur.Et fieri fortassis potest, ut per easdem linguas praedicatio Christi etiam Indis utrisque fiet, atque ita per eas Euangelium pacis per totum orbem beneficio earundem linguarum sit deferendum. Quod quidem encomium alicujus rarae excellentiae in tribus istis linguis omnibus meliore fundamento nititur, | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 197]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
quam ut inde concludatur (ut factum aliquando non sine risu audivi) Latinam solam dignam esse, ut eâ fiat omnis in Ecclesia divinus cultus, quia in cruce Domini sit consecrata: nam ita eo dignae quoque erunt & Hebraea & Graeca. Nos autem Europaei impense moneri decet; ut quia singulari usu & larga cognitione harum trium linguarum fruimur omnium, quarum singulis singulae nationes uniuntur tum Deo, tum sibi invicem, tanto propius in pace cum Deo, & nobis mutuo arctiusque coalescamus. Quorum tamen (vah! taedet dicere) hoc est ante alias nationes dedecus, tam in ijs quae pacem cum Deo constituunt, quam in conjunctione publica quam maxime disiungi. Ex eo quod eodem hoc capite annotavi, Romam conamine insigni voluisse populos unitate linguae suae jungere, quos Babylon divisione linguae suae disiunxit, in mentem venit similitudo dissimilis, quae intercedit inter Babylonem illam primam veterem Assyricam, & secundam novam Italicam. Similitudo est inter urbes has illa, ut multis discretae sint dissimilibus: eaque dissimilitudo, ut conjungantur multis similibus. Hoc imprimis est inter utramque dissimiliter simile; quod Babel causa fuerit fissae linguae unius in multas, δὶς Διὰ πασῶν dispares: Roma esse causa voluit, ut linguae diversissimae, totoque genere dissonae, in una redderentur consonae. Similes porro urbes hae in eo fuerunt; quod utraque nomen sortita fuerit Babylonis: sed dissimiles in eo; quod Assyrica illa proprie, & primaria impositione; Italica haec (Roma) non nisi improprie & figurate, impositione quadam secundaria: idque adeo ut nomine hoc Romam notatam fateantur tam ij, qui eam ob religionem probant, quam qui improbant. Similes item | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 198]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
in eo fuerunt quod utraque mater & caput fuit Monarchiae cujusdam ex Monarchijs illis Mundi universalibus quatuor, quas consilium divinum futuras decrevisse praedixerunt sanctae prophetiae: sed dissimiles in eo quod Babylon primae; Roma quartae & ultimae. Item in eo, quod antiqua Babel caussam dederit linguis discerpendis, quum assurgeret & primae Monarchiae caput esse inciperet: at recens ista, cum jam concideret, & caput Monarchiae ultimae esse non amplius inciperet. Babylon item Assyrica caussam praebuit linguis disiungendis, cum nondum esset finita annorum mundi chilias secunda: ista Italica, cum nondum esset finita altera secunda chilias, id est, chilias quarta: Babylon circa annum a condito orbe millesimum nongentesimum. Babylon occasionem dedit, ut per divisionem, sicut populi sermone disiungerentur, ita & affectu, amore, religione, nescia: at Roma nescia occasionem dedit, ut per unionem linguarum; populi, sicut sermone, ita rursus quoque jungerentur religione, affectu, amore. Video hîc coeleste quoddam fatum, aut potius, divinam providentiam, vim quandam suam mysticam exeruisse, impendisse, atque exercuisse mirabiliter, circa utramque hanc orbis terrarum vere Metropolim: sed qua de caussa, aut in quem finem, quis de re in tam profunda caligine, aut potius tam immenso in lumine, abscondita divinare ausit? Cujus quicquid sit; id quod palam cerni potest, hîc silendum non putavi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 199]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. II.QVod hoc capite dico de linguis primogenijs seu matricularibus (ut sic eas appellare mihi liceat) eas esse quatuor; id intelligi volo per orbem hunc terrarum, nobis hactenus cognitum, Europae, Asiae, Africaeque, non etiam de linguis orbis occidui nupere inventi. Est quidem quinta aliqua quasi universalis lingua Illyrica, cujus propagines hodie se longe lateque per Septentrionales & Boreales regiones distendunt: Lappi, Vinni, Moscovitae, Tartari, similesque populi etiam habent peculiare linguae genus: sed omnes illae linguae barbariores sunt, & recentiores, ac neutiquam ita celebres, ut nostrae illae quatuor. Quo loco non omittendam putavi suavem illam, de linguis, Varronis contemplationem, uti eam adscribam ex Bibliandro, commentatiuncula ejus ornatam: Advertamus (inquit) obsecro animum ad Varronis supputationemGa naar margenoot+ & calculum, & offeret se res tum utilissima cognitu, tum admirabilis, quae vim sermonis & rationis humanae ostendit non minus propemodum, quam quod voces universae ad paucissima elementa literarum sunt redactae. Varro docet pertinere ad etymologum origines linguae tenere. Quae paucae quidem sunt, caeterum ex illis progenies immensa oritur. Postulat autem, ut Mathematici & Dialectici facere solent in demonstrationibus, esse mille origines: & ex his fieri quinquagies centena millia dictionum, vel, ut nos solemus loqui, quinquies millena millia, demonstrabitur ex ratione declinandi, nimirum ex derivatione, inclinatione, compositione. Quis non desperet cognitionem linguae Latinae, quum audit sibi discenda esse quinque millia millium verborum? Nam si concedatur vita sexaginta annorum, & dimidium vitae spatium | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 200]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
linguae discendae impendatur, nimirum anni triginta, a septimo aetatis anno usque ad XXXXVII. perdiscetur lingua demum ab eo, qui singulis annis centena sexaginta sex didicerit, & singulis quidem diebus CCCCLV. Rursum qui audit mille dumtaxat origines verborum Latinorum esse, & tam facilem rationem derivandi, inclinandi & componendi voces, quis non speret se intra pauculos menses devoraturum esse totam linguam? Qui enim decem dictiunculas principales & themata singuli diebus discat & aliquid tribuat regulis derivandi, flectendi & componendi, utque ordinem & constructionis leges cognoscat, centesimo die per otium linguam perdidicit. Esse autem milli origines Latinae linguae, non petam, ut Varro, sed demonstrabo calculo. Si quis enim ad calculum vocet origines, quarum prima est litera a, ut ab, adeos, aedes & reliquas, colliget centum origines circiter. Porro conferens origines literae a cum alijs, deprehendet esse decimam partem, aut amplius etiam. Ita quidem ad summum erunt mille themata Latinae linguae, pleraque originis Graecae. Quae licet una pagina complecti, & intra pauculos dies mandare memoriae, ac, quum libet, una hora, vel dimidia hora, memoriae confirmandae gratia repetere. Quarum soboles universa volumen efficiet, quod etiam justum onus burdonum exhibeat. Porro ut ratio constat Latinae linguae originum, ita etiam caeterarum linguarum constat ratio. Namque Germanicus sermo ad mille origines habet, ex quibus octingentae circiter vel ad Graecam, vel ad Ebraeam, vel ad Latinam linguam non obscure pertinent. Ebraicus sermo hodieque retinet themata reliqua bis mille, & amplius. Et sunt qui eum, ut inopem & mendicum, prae alijs linguis, judicent. Hactenus Bibliander. Observa hîc, commonstrare velle Bibliandrum esse dumtaxat in lingua Latina mille originalia themata. In quo an bene calculum subduxerit, mihi fit dubium, eo quod putem | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 201]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
nomenclaturam solorum nominum substantivorum excedere hunc numerum, quippe cum putem plures esse res subsistentes, quas lingua Latina nominat. Observa hîc etiam quod de copia linguae Hebraeae annotat, ad tuendam ejus dignitatem contra inscitos ejus contemptores. Ante omnia observa, quid hoc sit miraculi, ab uno homine posse addisci & retineri ex una lingua quinquies centena millia dictionum. Quodque sint aliqui, qui decem linguas diversas tenent; & illi, qui viginti duas, ut Mithridates. Illi igitur centies centena millia vocum una anima comprehendunt. O immensum memoriae humanae oceanum! O plus quam mortalem capacitatem! O vim sublimiorem, quamquam quae sit peritura! Eant nunc qui animae suam immortalitatem adhuc denegant. Animae illi, quae, praeter infinitas alias res, artes, scientias, quas in se recondit, tot complectitur, dijudicat, discernit voces: non eò discretu comprehensuque faciliores, quod multae ab eadem origine sint sibi invicem similes, sed eo ipso distinctu complexuque difficiliores, quod singulari acuminis vigore per illam immensam similitudinem penetrans cavere mens potest, ne ipsa convolvens conturbansque omnia, ipsa etiam conturbetur. Profecto fieri nisi ita videremus, quod eam potens sit humanus animus, ut tam infinitas diversarum linguarum dictiones addiscat, ante experimentum fieri posse negaremus, & summa suboriretur desperatio vel unius linguae addiscendae. At hoc nos rursus animare potest ad diligentiam multarum linguarum addiscendarum, adhibendam, quod non admodum multae sint in lingua unaquaque voces primogeniae, quarum tam multiplex variatio exiguo usu, quasi sponte, subnascitur. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 202]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
De diffusione linguae Hebraeae, per varias dialectos, hoc hîc addo. Quod testimonium exhibeat luculentum Gesnerus ejus, quod dico ei affinem esse Arabicam. Sic enim inquit: Arabica vel Punica lingua est, qua omnesGa naar margenoot+ Muhamedicae religionis cultores in Grammaticis utuntur, affinis Hebraicae. Tantum autem Muhamedis religio patet, ut vix tertia pars orbis terrarum reliqua sit, Guilielmo Postello teste. Idem de Armenica ita testatur: Habet Armenica lingua voces multas Ebraicas, ut eam originem & parentem satis referat: cujusmodi sunt,
Dicit quoque habere linguam Armenicam multa communia cum linguis alijs, praesertim cum Graeca. Denique Aethiopicam linguam in multis congruere cum Hebraica, idem Gesnerus testatur. Eamque, ex Sebastiano Munstero, eandem esse probat cum Indiana interiori, sive ejus regionis, quam olim Troglodytae habitarunt, hodie autem Abisseni, sive Abasini, viventes sub potentissimo Rege, quem vulgo Presbyterum Ioannem vocant. Recitat etiam linguae ejus quaedam vocabula collata vocabulis Chaldaicis, (quae soboles est linguae Hebraeae) quo affinitas cum ea pateat. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 203]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Cum itaque lingua Abissenorum Indorum nota sit; cum situs regionis eorum, gentis habitus, forma, mores, leges, religio a fide dignis quam plurimis prodantur ac commemorentur historicis; non satis mirari possum, eos esse, qui negent omnino ullum populum Abissenum esse, censeantque regionem illorum prorsus Vtopicam. De Graecae linguae diffusione ita testatur Bibliander: Caeterum sermo Graecus non tantum in genera quinqueGa naar margenoot+ distributus fuit, in communem dialectum, in Atticam, Aeolicam, Doricam, Ionicam. Nam Herodotus linguae Ionicae differentes quatuor sermones enumerat. Habuerunt etiam Rhodij, Cyprij, Cretenses, Chalcidenses aliquid peculiare. Omnes tamen illae dialecti ad unam norman & amussim exigi possunt ac debent. Idemque sentio de omnibus idiomatis gentium, ad quas sermo Graecus propagatus olim fuit. Non enim in Hellade celebratus fuit, sed etiam in Epiro, Peloponeso, Macedonia, Thracia, in Asia minore, in Syria, in qua fuerunt eloquentissimi viri lingua Graeca, Philo, Iosephus & alij quam plurimi. Praecipue quidem in Cilicia, in oppido Tharso, patria D. Pauli, Graecae literae floruerunt. Itemque Alexandriae in Aegypto. Et rursus in Europa sermo Graecus non modo in ea parte Italiae quae Magna Graecia dicitur, vulgaris fuit, sed etiam in Gallia. Nam Massiliae studia Graeca & literae maxime floruerunt. Et Gallorum sacerdotes nomine Graeco dicti sunt Druidae, quasi dicas Quercuarios, utentes Graeco sermone praecipue in re divina. Quod a bonis authoribus traditum acce- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 204]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
pimus. Helvetios quoque olim usos fuisse literis Graecis, vel commentarij Caesaris testantur. Asserit quoque sermonem eorum qui eam Britanniae partem quae Wallia aut Cornubia vocatur tenent, valde congruere cum sermone Graeco. Istud autem non evertit, quod in libro nostro de lingua Celti-Belgica asserimus, eam longe latius patuisse quam Graecam. Nam ecce quid de ea Henricus Glareanus ex bonis authoribus testatur, locutam ea olim majorem Occidentis partem. Ac revera probatum est nobis antea, omnem illum immensum tractum, qui est a Borea usque ad ultimum Occidentem, & ipsam Thulen, a linguae Celticae populis quamplurimis maximisque fuisse aliquando habitatam. Cui si conferatur omne id, quod modo ex Bibliandro recitavimus a Graeci sermonis hominibus fuisse habitatum, vix tertiam partem efficiet: quamvis etiam integrae eae religiones urbesque inhabitatae ab ijs essent, cum dumtaxat plurimae earum fuerint exigua ex parte. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. IV.PLanissime in ea est sententia Guichardus,Ga naar margenoot+ asseritque diserte, linguas omnes quosdam esse surculos linguae Hebraeae: eique commonstrando contexuit prolixum volumen, quo, ingenti sylva vocabulorum id conatur ostendere. Cui sane nos idem fere sentimus; dum arbitramur, quae in alijs linguis affinia sunt Hebraeae, eorum pleraque esse ab originatione Hebraica. Quia autem parciores fuimus in recensendis vocabulis linguarum aliarum Hebraicis affinibus; mixtim hîc paulo plura, quae affinitatis sunt evidentissimae, superaddam; obser- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 205]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
vata partim Guichardo, Helvigioque pariter & mihi,Ga naar margenoot+ partim mihi soli.
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 206]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 207]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 208]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 209]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 210]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Liceat mihi hoc loco de Guichardo judicare istud: Prodere eum illa sua Harmonia linguarum, tum in rebus omnibus aere studium, reconditissimam eruditionem, multiplicemque scientiam, tum verò dilucidum nitidumque judicium: sed tamen uti eum in multis libertate ea, in deducendis aliarum linguarum vocabulis ab Hebraea, qua ego nec utendum puto, nec uti audeam. Non enim tanta commutatione, ablatione, additione literarum, variatione significationis uti licere existimo, ut voces ad eandem originem reducantur, uti ab eo fit. Pauca talium proponam in exemplum. A chanag Hebr. strangulo significante, deducit non modo ἄγχω ancho Graec. sed etiam ab utroque hencker Aleman. cum manifesto hencker oriatur ab hange, pendo, suspendo, & pendeo. A chanac, quod significat imbuere, erudire, dedicare, deducit non modo καινός Kainos Graec. novus (quod | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 211]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
forte toleretur) sed & knecht Aleman. id est, servus, famulus; quasi, inquit, puer eruditus ad serviendum. A jazang Hebr. quod significat sternere, substernere, extendere inferne, deducit stego Graec. id est, tego & stoa, porticus Graec. A canaph Hebr. ala, deducit penna Lat. per inversionem (inquit) literarum, & ablato tunc, c. A saphan Hebr. quod significat tegere domos, deducit naus Graec. navis Lat. par inversionem saphan in naphas, & ph mutando in u. A saphac Hebr. quod significat abundare facere, sufficienter dare, vult deducere copia Lat. per inversionem saphac in caphas, & inde capia. Similia sexcenta habet. At multiplex ratio, sensus intellectus nostri, adeoque ipsa rerum vocumque natura aversantur utique originationes istiusmodi; velut contortas nimis, longe petitas, minimeque genuinas. Idem saepe contingit, in Etymologijs Helvigij. Cujusmodi originatione si utendum sit, omnia fere vocabula in linguis omnibus non modo ab Hebraea deduci poterunt, sed & a lingua quacunque. Qualem licentiam & incongruentiam non esse in ijs a nobis propositis, cuivis, ut opinor, videbitur. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. VIII.QVod hoc capite commonstravi, maximam esse convenientiam & cognationem, prae linguis reliquis omnibus linguae nostrae Germanicae cum Graeca, id mihi duplice firmamine statuminant Bibliander & Gesnerus: idque tam in similitudine summa dictionum, quam charactere literarum & scriptionis. Verba apud Bibliandrum sunt ista: Quae de literis &Ga naar margenoot+ linguae Germanorum scribit Ioannes Trithemius libro sexto Polygra- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 212]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
phiae, huc adscribenda esse judico. Germanos olim literas habuisse a Graecis, plurimorum opinio tenet: quos & sermone usos fuisse Graeco, maxime in suis sacris, constanter affirmant. Dicunt enim magnam inter Graecam linguam & nostram extare consonantiam: quamvis longa intercapedo temporis eam convenientiam penitus extinxerit. Et paulo post: Druidas in Gallia priscos Pontifices sacrorum, Graeco sermone usos fuisse, maxime in sacris, Caesar testatur in Commentarijs. Porro Vasthaldus, qui res Francorum descripsit patrio sermone, literis usus est, uti refert Hunibaldus, perquam similibus characteribus Graecis, nisi quod epsilon & ypsilon & gamma inversa videntur. Quod autem Beda Venerabilis narrat de literatura Nortmannorum, Latinas pariter & Graecas literas Nortmannos permiscuisse, puto factum non ex vulgari more scribendi, sed arcana ratione, qua scribentes de arduis negotijs utuntur, quando periculum est, ne literis concredita veniant in notitiam eorum, quibus minime oportet. Apud Gesnerum ita habetur: Sermo Germanicus praecipueGa naar margenoot+ Saxonum, literarum natura, & potestate, diphtongorum vi & numero, syllabarum pronunciatione, declamatu, articulis, accentu, ratione loquendi, caeterisque hujusmodi dictionum proprietatibus maximam habet communitatem, plurimum retinet commercij cum Graecorum lingua, rectiusque literis Graecis, quam Latinis, scribitur. Infinita sunt vocabula, quae nobis & Graecis idem valent, Ioannes Aventinus. Deinde enumeratis multis ejusdem significationis in utraque lingua vocabulis, demum subjungit: Qui diligentior fuerit & doctior, plura conquisiverit. Vir doctissimus Ioachimus Camerarius a Dalburgio Vangionum pontifex aliquot millia dictionum collegit, quae utraque lingua, Graeca & Teutonica, idem significant. Haec ille. Andreas Althamerus & alij quidam vocabula Germanis & Graecis communia quaedam annotarunt: sed omnium copiosissime Sigismundus Gelenius noster in Lexico suo symphono, in quo ex quatuor | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 213]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
linguis, Latina, Graeca, Germanica, Illyrica, partim omnium, partim trium, partim duarum vocabula inter se comparat, dextre sane & erudite. Sunt qui Hebraicae quoque originis plurima in lingua nostra observarunt. Dicit Bibliander idem quoqueGa naar margenoot+ fecisse Rodolphum Agricolam, aeternum Germaniae decus. De scriptione hoc quoque Gesnerus refert illustre testimonium Henrici Glareani: Non est dubium, omnia nomina Gallica quae Caesar in x terminat, apud Helvetios in χ literam Graecam scripta fuisse. Vtebantur enim literis Graecis, quibus linguam suam Gallicam, non autem Graecam scribebant. Itaque cum lingua Latina nullum nomen in ch habeat, & omnino Caesari ea nomina in formam Latinam reducenda erant, aliquando deflexit ad x literam proximam figura ad χ, ut tertiae declinationi apta fierent: aliquando ad c vel g; ut in secundam declinationem venirent. Itaque ex Ἥρεντριχ fecit Orgentorix, ex Castrich, Castigus, &c. deinde ex Germanico Ernst, Ernestum: quod nomen postea corruptum est in Arionistum, ac rursus dein in Ariovistum. Aventinus Ariovistum interpretatur, Erenvest: Arionistum verò Ernst: Arionardum Erhard: Arionoldum, Arnold, vel Erenhold. Quid aliud restat, quam ut hi authores dixerint, scriptione & literarum figura, dictionum, grammaticae, phrasium, pronunciationis similitudine utramque linguam, Germanicam & Graecam esse pene eandem? Id quod adhuc est quid paulo majus asserere, quam ego de summa congruentia linguae nostrae cum Graeca instituo. Quod vero supra Trithemius ait, Germanos olim literas habuisse a Graecis, non dejicit hoc nostrum, quod capite XIX contendo, verisimile esse, id, quod est similitudinis inter linguam Graecam & nostram, potius illos a nobis, quam nos ab illis accepisse: Nam error de eo aut esse potest ex eo, quod vulgo putatur lingua Graeca, | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 214]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
quia major scriptorum ejus cultura fuit, nostrâ celebrior: aut, etsi Graeci forte (ut linguae ornatui magis dediti) prius quam nostri sermonis homines, literas invenerint, vocabula tamen, quae literis fuerunt priora, illi accepêre a nostris. Nam nimio plura sunt argumenta, quae evincunt, genus nostrum antiquitate Graecos superare. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. IXHOc campo certamen decurram literarium cum doctissimo Ioachimo Perionio Gallo: sed decurram amice, placide ac civiliter, quale decet eos, quorum didicisse artes ingenuas, emollivit mores. Aliquando amplexatio erit manuumque junctio, nec pugnacior congressio, quam amantium: aliquando concertatio seria, sed ingenua, modesta liberalisque; faxoque, ne proterve insultem in viri magni manes. Notum est inter doctos scripsisse eum Dialogum quendam De linguae Gallicae origine, ejusque cum Graeca cognatione. Eruditum certe & ingeniosum: quo quidem, artificio acuto, deducit originem linguae Gallicae, in plurimis, a Graeca, cognationemque magnam inter linguam utramque esse, conatur ostendere: quantum quidem fieri ejus potuit ab homine ignaro linguae Germanicae; qui nec propterea animadvertere potuit, illud quod in Gallico sermone non est a Latino, esse κατὰ τὸ πλεῖστον a Germano-Celtico potius, vel a Celti-Belgico, quam a Graeco. Itaque sic jam mihi certamen hoc loci instituetur cum Perionio, ut quidem non pauca vocabula, ab eo ad originem Graecam relata, fatear libens cum ipso, agnationem vere Graecam ac mere referre, | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 215]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
nec quicquam esse in lingua Teutonica hodie quidem, ad quod melius propiusque ea accedant: atque erunt igitur ea auctarium ornamentumque mihi capiti huic meo nono: in quo Gallica illa vocabula, quae cognati quid cum Graecis habent, enumero. Quanquam haut queo, quin ita sentiam: etsi illa vocabula nunc sermoni nostro sint obsoleta, tamen aliquando Germanica potuisse fuisse. Fit enim ita non raro (uti cap. XXVIII. a me commonstratum fuit) ut vocabulorum multorum usus lapsu temporis collabatur quoque in linguis quibusdam aut dialectis alicujus linguae, quae tamen remaneant in dialectis linguae ejusdem alijs. Nec erit igitur absurdum, si dicatur, illa Graecae affinitatis vocabula, quae nunc Gallis in usu sunt, & non Teutonicis, remansisse illis a Germano-Celtis, quorum lingua & hoc libro ostensa est antiqua Gallica, & plus adhuc habuisse commune cum Graeca olim, quam hodie, commonstratum modo est praecedente capite. Deinde ostendam multa vocabula, quae Perionius derivat a Graeco, eoque deducit, magis genuine ac proprie accedere ad Belgicum, quam ad Graecum: aut, si aliqua Graecae originis sint, proprius primo accedere ad formam Belgicam, etsi forte Graeci cum Belgis communia ista talia vocabula habeant. Denique ostendam, multa vocabula a Perionio reduci ad Graecum, sed, ductu non nisi valde violento, improprio, & duro absimilique. In eo autem Perionij nostraque sententia mutuo se concordi consensu complectuntur, quod asserat, ut vocabula duo linguarum diversarum ejusdem ortus judicentur, oportere in utroque esse similitudinem tum literarum, tum significationis vel ejusdem, vel saltem similis. Sed dure ipse juxta hoc porisma ortum quorun- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 216]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
dum verborum deducit: ut cum bote, ocrea, deducit a βλαῦται genere quodam calceamenti. Etsi enim significatio esset eadem, tamen quî literae ferent, ut haec sint ejusdem originis? Durius magisque improprie deducuntur parler, loqui, a λαλεῖν; blanc, albus, a λευκὸς. Nam si satis est, unam tantum aut alteram literam esse in duobus vocabulis, una cum significatione simili, sine discrimine positus, ut ejusdem sint originis, infinita ostendam esse ejusdem originis, quae tamen inter sese sunt alienissima. Sic ἐπαίρω & effero dicam ejusdem originis; sic ἴκελος & similis non minus erunt ejusdem originis, quam blanc & λευκὸς: idem dicendum sit de sexcentis alijs. Sed ecce nunc ea vocabula, Graeca Gallicaque, quae bene Perionius esse dicit inter sese affinia mutuaeque cognationis, quaeque nec referri posse scio ad Teutonicum aliquod, quod jam eâ linguâ sit in usu. Exonier, proprie exomnyer, verbum forense est Gallis, pro legitime se excusare, quòd, ob morbum, adesse non potest quis ad diem dictum, a Graeco ἐξόμνυσθαι, id est jurejurando excusare: nisi forte sit a Germanico erschonen aut verschonen, quod proprie significat excusatum habere. Coin, γωνία, angulus. Safre, σαφρὸς, petulans. Heureux, prosper, felix, recte a Graeco οὔριος, ventus secundus aut prosper. Aviser Gall. considerare, ἀβήσσειν. Diffamer, calumniari, δυσφημεῖν. Teion, patruus, avunculus Picardice, θεῖος. Teje, matertera Picardice, θεῖα. Πρώκτρον, avus, poictron Picardice. Galoper, de equis dicitur, quadrupedante pede currere, καλπάζειν, calpazein. Guerdoner, praemio afficere, & guerdon, praemium, non male a κερδαίνειν, kerdainein, lucrifacere, & κέρδος kerdos, lucrum. Gars, garson, puer, a κοῦρος, couros. A ῥὼξ, rox, rupes, optime tam Gall. roc, quam Belg. rotze. Vti & a ῥαίειν, raiein, tam Belg. rojen, rojeren, quam | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 217]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Gall. raier. Guetter, perspicere & observare, κυπτάζειν, cuptazein. Esclasther, franci de ligno, κλάζεσθαι, clazesthai. Esmoi, tristitia, adversitas, σμοῖς, smois. Nonchailler, nonchaillant, esse negligentem, non curare, νωχελίζειν, nochelizein. Corrocer, irasci, a ρὥκεσθαι, rhokesthai. Fornir, suppeditare, a πορίζειν; fornissement, suppeditatio, πορισμὸς, porismos. Hocheton, tunica, ὁ χίτων, ho chiton, addito articulo. Choene, funis, σχοῖνος, schoinos. Chierre, laetitia ad mensam, a χαίρω. Fol, ridiculus, φολκὸς, pholcos. Afyer, plantate, serere, φύειν, phyein. Typher, se ostentare, jactare, τυφόεσθαι typhoesthai. Grimper, perrepere, χρίμπτειν, chrimptein, manibus extremis niti: alij Galli id griper dicunt, quod putem potius a Belgico cruipen esse. Male, pera vel vidulum, & theca vestium itineraria ex vellere aut corio facta, μαλλὸς, mallos. Nescio an nos hanc vocem a Gallis, vel illi a nobis habeant; certe maele nobis idem est: nec repugno, utrosque posse habere a Graeco, nisi Graeci vocem a nobis habeant. Haec fere recenset Perionius vocabula verè merèque originis Graecae. Nunc ea videbimus, quae ille a Graecis oriunda putat, cum potius sint Celtica & Belgica. Plaider Gall. significat causam agere in foro; Perionius vult esse a πληκτίζειν, plectizein, pugnare, disceptare: certe nescio an inde forte nostra vox pleiten sit, quod idem significat: saltem Gallicum ajo melius convenire cum nostro, quam cum Graeco. Chef, caput, dicit esse a κεφαλὴ, cephale: concedo, sed ita, ut prius inde Germanicum copf, secundariò & propius ab eo Gallicum chef. Fardeau, onus, sarcina, vult Perionius esse a φορτίον, phortion: recte, sed propius a Belgico borde, quod primariò a Graeco. Myne, vultus, species, vult Perionius esse a μύνη, myne, quod proprie praetextum, & excusationem significat; sed cur non po- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 218]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
tius a Belgico myne, quod eodem plane significatu accipitur, quo vox Gallica, pro vultu, specie, constitutione; etsi forte vox Belgica improprie sit a Graeca? Chenevote, scapus canabis, vult dici a Graeco κενὸς, inanis, vacuus, quia inanis est: at nonne rectius a Belgico cennephout, hoc est, canabis lignum, vel baculus? Feu, ignis, dicit esse a Graeco πῦρ, pyr; at propius a German. feur, licet hoc primò a πῦρ fit. Fol, stultus, vult esse a Graeco φαῦλος, phaulos, vilis, contemptus, nullius pretij: sed forte prius a vaul Germanico & vuil Belg. quae eodem significatu accipiuntur: quia sane stulti contempti & nullius pretij sunt. Sale, atrium domus, vult esse ab αὐλὴ, aule; cum certò non ab alio fit, quam a Germanico saele. Licher, lambere, vult esse a λείχειν, leichen, cum proprius a licken, lecken, lechen German. sit: quae tamen agnata sunt cum Graeco. Glissant, lubricus, non tam est a γλοῖος, gloios, quam a Belgico gliden, lubrico gressu ferri. Moust, mustum, potius in lingua Gallica relictum est ab antiqua ejus lingua Celtica most, quam a Graeco μοῦστος acceptum: quamquam Graecum μοῦστος, moustos, Latinum mustum, Germanicum most, & Gallicum moust, sunt omnia ejusdem prosapiae. Buthiner, praedari buthin, praeda, dicit Perionius a βουθυτεῖν, quod est, a bubus, de praeda militum sed quam longe petitum: cur non propius a Belgico buit & buiten? Bois lignum, & busche sylva, non tam est a βόσκειν pascere, quam a Belgico bos, bosche sylva. Bote, ocrea, dicit Perionius esse a βλαῦται, blautai, calceamenti genere: at quam dure & absimiliter: quis non potius dicat esse proprie a Belgico bote, & boten-schoen, item altioris calceamenti genere? Bour, margo, ora, an non potius a Belgico boord, ora, fimbria, quam a Graeco βρόσσος, brossos? Et bourse, crumena, potius a borse primitùs, quam a βύρσα: quam- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 219]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
quam omnia cognationem habeant cum Punico byrsa. Lourdau, lourd, ignavus, stupidus, cur non sit potius genuine a Belgico loer, loerd, vel lour, lourd, quam improprie a Graeco λορδός, simplex, humilis, incurvus? Iardin, hortus, anne magis proprie a Belgico gaerden, eodem plane significatu, derivatur, quam tam longe ab ἀρδεύειν, & ἀρδεία, ardeuein, ardeia, irrigare, irrigatio (quod nempe horti irrigentur) quaeratur? Tetter, mammam fugere, dicit Perionius esse a τεθηλακέναι praeterito infinito, abjecto scilicet λακέναι remanere tethe: sed quorsum per tot ambages quaesitare e Graeco, quod sponte se offert in lingua Germanica? in ea enim titte, tette, est mamilla vel papilla, vel mamma, & titten, tetten, sugere mammam. Potius dicendum esset tetter deduci a τίθη, tithe, nutrix: nisi forte Graecum τίθη sit a Celtico titte. Crier, clamare, propius affinitate dixerim attingere Belgicum criten, quam κρίζειν, crisein. Quamquam crisein Graecum, criten aut crischen Belgicum, & Gallicum crier sint manifestò ejusdem originis. Quam dure deducit blanc, candidus, a λευκὸς, leucos, cum idem sit cum antiquo suo Celtico blanc. Briser, conterere, magis proprie ortum utique a briselen, brisen Belgico, eodem significatu, quam tam improprie a Graeco πρίζειν, prizein, secare. Estouper obturare omnino potius propriore derivatione deducitur a Belg. stoppen eodem prorsus significatu, quam a Graeco στύφειν, stuphein: etsi stoppen Graeco affine. Deschirer, lacerare, propius a Belg. scheuren fit, quam a Graeco σχίζειν, schizein. Bannir, mittere in exilium, quî non sit magis genuine a bannen Germanico, quam a σβεννυεῖν, sbennuein, extinguere: quod deportati quasi extincti sint? Seneschal, Mareschal, Amiral, id est, praefectum senatus, praefectum belli, praefectum maris, vult Perionius omnino esse originis Graecae; sed | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 220]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
tam longè ad eam tracta, ut neutiquam eam possint attingere. Et Mareschal quidem vult dici quasi Polemarchum, abjecto pole, & archus mutato primò in schalc, ac deinde in schal. quis credat? Sic Seneschal, quasi senatarcha, atarcha scilicet mutato in eschal: sic Amyral, quasi Halmyrarcha, mutato halmyr in amyr, & archa in al. Aliena revera sunt, quae fieri non possunt. Ego facilius probavero haec nomina esse Celticae originis. Maer Celtice est equus, schalc peritus: dicuntur igitur Marschalli vel Marschalci quasi periti equitatus: & sane Marschalcorum officium est equitati in bello praeesse, cui ob ejus peritiam a Rege praeficiuntur. Sic Seneschal, vel seneschalc, dicitur quasi sinneschalc, id est sensus peritus, quod praefectus senatus debeat esse peritus sensus, in judicio, capiendi & proferendi. Ammiral, quasi In, vel An-Mer-Al, id est in, vel ad mare omnis, id est, cui in mari omnia sunt commissa; Praefecti enim maris officium est, omnia in eo curare. Vel dicitur Ammeral, quasi Inmarinus, κάτ' ἐξοχὴν, quasi illo in mari sit praecipuus. Cogitavi aliquando, an non Mareschal dicatur quasi Martial; Seneschal quasi Sentential; Ammiral, quasi Admarial: Latina forma Martialis, Sententialis, Admiralis. Sunt tamen fateor dubiae etymologiae nomina: at ausim dicere quidvis potius esse eorum originem, quam eam, quam statuit Perionius. Fourure, pelles, aut aliqua alia materia, quae vestibus duplicandis aut muniendis immittitur, vult Perionius dici a φρούριον, phrourion, locus munitus, & a φρουρεῖν, munire, dictum; quia pelles tales, aut duplicata materia nos contra hyemem muniant: at cur tam longinque haec origo petatur, cum in propinquo sit, in prisca Gallorum lingua, Celtica, qua voeieren, voeieringe, vel vouren, vour idem significat? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 221]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad postremum jam ad illa accedamus, quae Perionius trahit ad originem Graecam derivatione violenta, impropria absimilique. Quibus hic illic interseram quaedam ab eo reducta ad originationem Latinam. Esseier, quod Gallis proprie significat periculum facere, vel probare, vult deduci a Graeco ἐγχειρίζειν, encheirizein, niti, conari. Sed hic tam in significatione quam in literis, an non parum convenientiae? Aleure, incessus an potest esse ab ἔλευσις, eleusis? certe vox Gallica potius est a voce sua Gallica aller, ire. Oultrager, injuriâ summâ afficere, aut violentiâ, quî convenit cum οὐτάζειν, outazein Graeco, vulnerare? cur non potius derivetur a Latino ultra & agere, quasi ultra jus agere, ultrager? Imo quod ipsissima rest est dicam: oultrager est verbum factum ab oultrage, violentia; oultrage autem an aliud est, quam substantivum derivatum a praepositione Gallica oultre vel outre absque l, & addito age, quae quidem est communis terminatio plerorumque nominum derivativorum substantivorum; ut in voyage, roisinage, parentage, appennage, domage, & sexcentis alijs? Et quis dubitare potest, quin pompe neutiquam a κόμπος, compos Graeco, sed a Latino pompa sit? Et vilenie, vilein, sordities, sordidus, an non potius a vilis Latino, quam a Graeco βλένος sit? Sed quae illa tam dura & incondîta derivatio, ut lasche piger, ignavus, dicatur a βλακὸς, blacos, & non a Latino laxus? ut & fagot a φάκελος, phacelos, fasciculus? unde potius Latina haec vox, & Belgica nostra fascel sunt. Tum quid rationis, ut envoyer, mittere sit a πέμπειν, pempein, & non a Gallica praepositione en in, & voye via, quia mittere est quasi in viam dare? Et quam longe hoc petitum, cuique verisimile, ut chamelot, tela illa undulata, dicatur (ut inquit Perionius) a χαμαὶ, quod humi significat, quod undae intextae faciant, | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 222]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
ut uná ex parte eminere vestis, alterâ depressa videatur? & non potius a camelo, ex cujus pilis tela illa texitur? Sic illa minime cohaerens originatio, ut achepter emere dicatur ab hache, quod (ut inquit) est hasta; quia nempe mos ille Romanorum fuit, quo sub hasta servi vendebantur: atque ex his suum illud achepter fictum ortumque conclusit. Quorsum tam operosa circuitio, ad inveniendam verbi obviam maxime & ante pedes jacentem etymologiam: quum haut dubie achepter dicatur a Latino acceptare, quia qui emit, acceptat rem emptam? Sic illa non necessaria circumcursio, ut tantum nos angere debeat ortus nominis besoigne, quantum eum se anxisse queritur Perionius; ut besoigne, opus, aut industria operatio dicatur a perone, calceamento rustico, quod illorum perones calceatorum sit industria operatio: hoc praeterquam quod nimis operose & longe est petitum, est etiam durae admodum & infelicis derivationis. Dixerim propius accedere cognatione ad nostrum Belgicum besich, id est, in opere esse. An vero credibilis derivatio, ut balance, libra, non a bilance Latino, sed a Graeco τάλαντον dicatur? & sergeant apparitor, a κήρυξ praeco? a κύριος, cyrios, dominus, saisir? Caeterum an non hoc ut asperrimum quid aures aversantur, ut parler, loqui, dicatur a λαλεῖν, lalein? unde potius nostrum rallen, & lallen, garrire ac incondîte loqui, erit. Denique an illa tolerabilis & ullo modo concinna derivatio, ut voulte, vel voute, camera, vel aedificium arcuatum, testudoque, dicatur a testudo? non facundus ille nepos Atlantis id mihi persuaserit. Dixerim aeque caelum Latinum a Graeco οὐρανὸς dici: nam quae major illic, quam hîc similitudo? Certe nisi peregrina affectare volumus, concinnissime, maxime proprie ac verissime voulte dicitur a Belgico voute, ijsdem | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 223]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
literis & significatione. Haec sufficiet ex Perionio notasse. Non totum etymologiarum ejus cumulum huc transfudi, sed praecipua, & quae notae alicujus spectabilis erant excerpsi, unde jam judicium fiat de reliquis. Imprimis vero hoc mihi aequus lector judicet, an temerarius fuerim, quum ita caput octavum nostri hujus libri concluserim, ut pronunciarem, falli Guil. Budaeum, Lazar. Bayfium, Henr. Stephanum, quibus nunc adjungo Perionium, & omnes qui opinionem illorum sequi velint, si putent linguam hodiernam Gallicam habere tantum affinitatis cum Graeca, ut non Teutonica & Belgica habeat multo cum ea cognationem majorem. Nam quam infinita sunt, quae maxime proprie & genuine illam cognationem probant? In Gallico sermone quanto est minor vocabulorum Graeco affinium numerus? eorumque, affinia quae sunt auditum jam est, quam magna pars sit nostra: & quae nostra non sunt, quam duro, inconveniente, improprio, violento absurdoque ductu ad eam trahantur, & velut obtorto collo cogantur.
Veniam mihi dabit clarissimus Trippaultus, si judicium meum hîc paullo se sejunxerit ab ipsius, in deducendis hodiernis vocabulis Gallicis quamplurimis ab origine Graeca. Celt-Hellenismus ejus oppidò quam clare sane commonstrat, quantâ non modo eruditione, quamque insigni judicio sit, sed & quantâ dexteritate infinita vocabula Celtica ostendat esse ejusdem cum Graecis originis; sed tamen in istis non possum quin ab eo dissentiam. Primò; quod multa, quae magis genuine & multo certius sunt a Latinis (ceu fere tota est hodierna lingua Gallica) uti & ipse saepe Latina adjungit; tamen | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 224]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
eò, quod paullulum habent similitudinis cum Graeco quoque, ab hoc potius quam a Latino ea derivat. Deinde; quod ea, quae recentioribus saeculis, & valde pridem, imo indies adhuc noviter a viris doctis, insitione adscititiâ, illata sunt in linguam Gallicam propria artium, facultatum & scientiarum vocabula, ea statuat quasi antiquitus germinatione naturali suborta: quum certum sit, ea libertate etiam quotidie adhuc uti Britannos; ac non adeo nativa sint Celtica, ut illiterati (nativi tamen) Galli partem eorum plurimam non intelligant. Denique; quod multa vocabula detorquere vult, non sine violentia, a Graeco, quorum origo genuine & molli flexu fluit a Teutonico hodierno, id est Celtico veteri; & adhuc in usu est in lingua Alemanica & Belgica, tanquam ejus quaedam reliquiae. Accidit autem hîc Trippaulto, quod Perionio: quia, ut opinor, ignarus est linguae Teutonicae, vel veteris Celticae. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. X.AVgeo hoc caput exigua, sed memorabili hacGa naar margenoot+ particula; quod Gesnerus mihi amplum testimonium perhibet ex Ioachimo Vadiano, ejus, quod in dubium a multis posset vocari: nempe, quod & hodie (haec sunt verba apud Gesnerum) in Taurica Chersoneso multa millia hominum foris (id est extra domesticos parietes) Graeca aut Tartarica lingua; domi, Germana utantur. Ita scilicet, ut Occidentales Frisij; qui foris quoque utuntur dialecto vulgari Belgica; at domi prisca sua Frisica; quae tantum distat a communi Belgica, ut a Belgis intelligi non possit. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 224]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XV.NEgo capitis hujus initio, brutorum esse sermonem aliquem, articulatamque & inter ipsa intelligibilem vocem. Sed in eo nobis obstrepit opinio aliquorum sane non plebejorum virorum, quin & ipsius magni Platonis. Quam ego hîc rem merissimam referam verbis Gesneri: sed ut verum fatear, animi potius reficiendi causa, quam tractandi seria. Et intermiscenda quidem aliquando eam ob causam sunt ludicra serijs. Verba Gesneri haec sunt: Quin & PlatoGa naar margenoot+ brutorum suam esse dialectum censet, quam ejusdem generis animantes intelligant. Nam cùm elephas in coenum illapsus clamaret, alius, qui aderat, hoc viso, abijt, & mox cum grege elephantum reversus periclitantem servavit. In Lybia quoque ajunt scorpium, si hominem, ut feriat, contingere non possit, abire & cum pluribus reverti, atque ita catenatim cohaerentibus & demissis illis, hominem, cui insidiatur, ferire. Vnde conjicimus, bruta non aliquo nutu obscurius, neque aliquo corporis motu gestuve, sed sua potius dialecto, quae voluerint, inter se significando communicare. Fertur praeterea de piscibus, si quis forte lineâ attractus, eâ ruptâ evaserit, nullum deinceps eo in loco per illum diem ejusdem generis piscem apparere: Clemens Alexandrinus. De brutorum inter se colloquio multa etiam Porphyrius tradit in libris de abstinendo ab animatis. Sed absurdum videtur, quod scribit Clemens de brutis in genere, tanquam omnia dialecto quadam inter se utantur, scorpij quoque & pisces, quibus cum ipsa vox negata sit, multo magis etiam dialectum negatam fateamur oportet. Quis credat in tam eximijs animis haec tam tenuia & puerilia ullum locum invenire? quis credat de Clemente Alexandrino tam singulariter docto Christiano? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 225]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Nec multo est cordatior eorum opinio, qui putant primos homines non usos ullo sermone aut loquela, ad exprimendum animi sui concepta; sed nutibus dumtaxat & gesticulationum signis: quae quidem assertores quoque sui habet homines doctissimos. Recensebo eam verbis Theod. Bibliandri: Prima origine hominibusGa naar margenoot+ negatum fuisse usum orationis, & nutibus tantum atque inconditis sonis belluarum ritu mutuùm aperuisse animi cogitationes, quod Victruvio, Diodoro & alijs nonnullis visum est, redarguit certissima historia beati Mosis: adhaec ratio. Quî enim fieri potuisset, ut principio elingues & muti homines, postea de consignandis omnibus rebus per verba & sermonem paciscerentur? Aut quomodo sapientissimus idemque optimus parens opifexque rerum, qui hominem ad societatem atque mutuam benevolentiam produxit, rationem indidisset, facultatem autem & organum rationis explicandae negasset? Aut quomodo absolutum simulachrum conditoris Dei expressum foret in homine, si non divinae mentis sese per verbym ab aeterno generantis imago fuisset expressa? Distortam en hanc & varam sententiam non modò relatam, sed simul quoque solida ratione rejectam ac protritam. Maneat igitur hoc certum: non modò hominem solum ut ratione, sic & oratione uti; sed & usum tam hac, quam illâ, a primo sui exordio. Quandoquidem de authore orationis linguarumque hoc capite ago, non possum facere, quin hîc adscribam de ea re Origenis sententiam: qui originem inspirationemque earum ex parte Angelis & spiritibus adscribit. Verba ejus sunt ista: Diversi Angeli diversas in hominibusGa naar margenoot+ linguas operati sunt ac loquelas: & verbi gratia, unus aliquis fuerit, qui Babylonicam uni tum homini impresserit linguam, alius Aegyptiam, & reliqua. Manserit autem lingua per Adamum primitus data, ut putamus, Hebraea in ea parte hominum, quae | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 226]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
non pars alicujus Angeli vel Principis facta est, sed quae Dei portio permansit. Intelligit inspirationem diversarum linguarum, coeptam in confusione linguarum Babylonica, & postea factam in linguis tot nationum, quot sunt collectae: ut qui Angelus Princeps fuerit a Deo praefectus illis nationibus, ijs ille propriam suam linguam indiderit. Disputo hîc etiam de eo, an vocabula sint naturalia, & rebus, quas significant congrua, an positiva solummodo & arbitraria. Ei disputationi haec quoque, quae sequuntur, addenda putavi. Primò; quod Stoicorum fuerit opinio, nullum esse verbum, cujus non certa ratio explicari possit, sed eam in alijs conspicuam esse, in alijs latere. P. Nigidius idem asserit apud A. GelliumGa naar margenoot+, conaturque solide probare propositis aliquot vocum exemplis: VOS (inquit) cùm dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur: & labias sensim primores emovemus, ac spiritum atque animam porro versum, & ad eos, quibuscum sermocinamur, intendimus. At contra, cùm dicimus NOS, neque profuso intentoque flatu vocis, neque projectis labijs pronunciamus; sed & spiritum & labias quasi intra nosmetipsos coërcemus. Hoc idem fit & in eo, quando dicimus TV, EGO; & TIBI & MIHI. Nam sicuti cùm adnuimus & abnuimus, motus quidem ille capitis vel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret: ita in his vocibus quasi gestus quidam oris & spiritus naturalis. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam in nostris animadvertimus. Hinc Fr. Sylvius quoque, qui Annotationes scripsit in Epistolas Angeli Politani, concludit, naturalia igitur magis,Ga naar margenoot+ quam arbitraria esse facta vocabula. Sed vanitas opinionis in eo eminet, quod ex una aut altera vocula metiri velit tot millia vocabulorum: ipsaque se proprio suo | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 227]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
argumento refutat utique. Nam ut ut in Graecis (unde probamen quoque sumit) ἔγω, ego, retractis intra loquentem spiritu & labris fiat pronunciatio, & in σὺ, tu, extensis projectisque: tamen in ἡμεῖς, nos, & ὑμεῖς, vos, fit eadem pronunciatio, projectis extensisque spiritu & labijs tam in ἡμεῖς, quam ὑμεῖς. Vara igitur vibiam sequitur. Quamquam hoc meliori veriorique sententiae est consentaneum, aliquatenus dictiones esse naturales, nempe quatenus etymologiam habent rebus, quas significant, convenientem, aut per onomatopoeiam sunt factae. De quo hîc judicium testimoniumque Gesneri subjungam: In omnibus sane linguis (inquit) vocabula quaedamGa naar margenoot+ naturâ sunt facta, ut quaecunque ad soni imitationem & per onomatopoeiam composita dicuntur: ut non modò vocabula ea, quae aliquem sonum significant, murmur, bombus, sibulus, crepitus, strepitus, stridor, ovare, mugire, rudere, & reliquae animalium voces in diversis linguis: ipsa etiam avium nomina, ut vetus quidam Grammaticús scribit, ad vocis suae imitationem fere sunt expressa. Sed hoc aliud est, quam ita vocabula esse naturalia, ut ferme eandem vim habeant in operando quoque, quam res, quas significant. Cui quoque sententiae mirum est quod etiam Clemens Alexandrinus nonnihil videatur adscribere. Sed vendantur cassae hae nuces anibus & pueris. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XVII.COmmissus a me error est in capite hoc decimo septimo, dum, confisus ducenti Becano, oculos proprios extra ejus vestigia non emisi. Legit ille distichon quoddam ex Ovidij Tristium lib. V. Eleg. III. ad hunc modum: | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 228]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Maesia vocis habet quid barbara lingua Latinae,
Graecaque cum Getico mista loquela sono.
Hoc autem, inspecto postmodum Ovidio, ex amici cujusdam monitu, ita se habere vidi:
Nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae,
Graecaque quod Getico mista loquela sono est.
Ex adulterina illa lectione priore adstruere volui, Geti-Celtas linguae suae aspersisse Latinam. At fateor, contrarium Ovidius hîc queritur; contrariumque omnino innuere ei propositum. Quod nempe deportatum se apud Getas non tam excruciat, quod barbara eorum lingua plane est nescia vocis Latinae; quam quod apud illos semper versetur in medio metu Martis, & terrore belli: nec vel diem vivat extra periculum mortis. Errori huic & festinae incogitantiae meae libes renuncio. Atque omnino statuo; si in rebus gravioris ponderis, quam quidem est istud, similis candor adhibeatur; quod sic errorem agnoscere & confiteri par sit, ac sapientiae vestibulum intrare. Duo tamen hîc addo. Esse aliquid languidi in complexu hujus distichi, inque argumentatione ista claudicare aliquid, quod non satis sit consentaneum nervis Ovidiani ingenij incessusque ejus firmitudini; dum jungit, tamquam similis causas sui cruciatus, quod barbara Getarum lingua est nescia vocis Latinae; & quod loquela Graeca est mista sono Getico. Vt crux prius fuerit, quod barbaros nec intelligere potuerit Ovidius, nec, propter magnam linguae dissimilitudinem, ab ijs intelligi; quid ei in eo amari esse potuit, quod Graeca ei linguae inerant, quorum beneficio Ovidius, linguae Graecae non imperitus, Getas intelligere nonnihil potuisset? an scilicet pueriliter & muliebriter ei doluisse dicemus, quod Graeca, non sua Latina ali- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 229]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
cujus pretij apud barbaros esset? Ob hanc incongruentiam forte putavit Becanus non satis probam communem hujus distichi lectionem. Quamquam, fateor, medelam ipse non magis instituto Ovidij congruam adhibuit. Alterum, dicere quod volo, hoc est. Quod etsi locus hic Ovidij innuere videatur, ipsius tempore nihil adhuc aut parum Latinae linguae fuisse mistum cum Getica; tamen & tum aliquid commercij Getis Latinisque esse coeperit, (vel ipsius Ovidij exemplo) unde postea lingua Latina commune aliquid accipere, aut illi cum Latina. Testatur sane historia, ut olim Telephus, post occisos avunculos, cum magna Graecorum manu ad Mysiam pervenit; sic postea eam a Romanis frequentatam, cum ab ijs non minus, quam Pannonia, inter Illyrici provincias fuit adnumerata. Quid miri igitur, si ex tali frequentatione & linguae aliquid commune acceperint? id quod assignare instituti nostri hoc loco fuit. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XVIII.MAgnum mihi munimentum suggessit Perionius ad confirmandum id, quod hoc capite probare institui: fuisse illam consuetudinem cohabitationemque Gallo-Celtarum, id est linguae Celticae populi, & Graecorum, ut ex ea facile potuerit existere illa similitudo & convenientia linguae, quam esse inter utrosque asserimus. Primò enim docet ex IulioGa naar margenoot+ Caesare, Gallos, cum nefas esse existamarent ea, quae Druides traderent, literis mandare; tamen in reliquis fere rebus publicis, privatisque rationibus, Graecis literis uti solitos. Tum quid per res publicas Caesar intelligat, non | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 230]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
inscite sane Perionius explicat; quidque per rationes privatas. Res enim publicas eum dicere eas, quae publicè gererentur, ut sunt judicia, legatorum conciones, & quae ad Deorum religionem pertinerent. Res autem privatas eas, quas inter se privatim contraherent ea quo in genere sunt contractus, quos vocant. Adeo ut patroni & causas egerint Graeco sermone, & judices sententias pronuntiarint, & tabulae privatae literis Graecis confici sint solitae: tabulae emptionum, locationum, mutui, commodati, commutationum, aliarumque rerum ejusdem generis. Deinde hoc quoque ex Caesare adjungit,Ga naar margenoot+ scripsisse eum, in castris Helvetiorum (qui utique linguae fuerunt Celticae, etsi Perionius eos Gallos fuisse addat) tabulas repertas literis Graecis confectas, adque se perlatas, quibus in tabulis nominatim ratio confecta esset, qui numerus domo exisset eorum, qui arma ferre possent, & item separatim pueri, senes mulieresque: nempe capitum Helvetiorum millia CC, LXIII. Tulingorum millia XXXVI. Latobrigorum XIV. Rauracorum XXIII. Bojorum XXIII. Postremò ex StraboneGa naar margenoot+ (qui vixit tempore fere Christi, aetate Imp. Augusti) dicit Perionius, Gallos a Massiliensibus (qui Phociorum erant colonia) ita Graeci sermonis studiosos esse factos, ut etiam pacta conventaque Graece scriberent: suaque memoria clarissimum quemque Romanorum Massiliam disciplinae literarumque caussa venire solitum, quemadmodum antea Athenas proficiscerentur. Gallosque eorum imitatione, pace compositâ, ad tale vitae genus se summâ voluntate contulisse: nec privatim modò, sed etiam publicê. Nam magistros eos sibi delegisse (Sophistas vocabant) alios quidem privatim, alios autem per urbes ipsas publicè, quibus mercedem non | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 231]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
aliter atque medicis constituerent. Ex quibus quidem omnibus manifestissimum est, frequentem fuisse usum diuturnumque aliquando sermonis Graeci, inter Helvetios, Gallos aliosque linguae Celticae populos. Ejusque eos, & ob privata, & ob publica commoda, fuisse vulgò perstudiosos, non aliter quam jam in Belgio quisque esse studet peritus linguae hodiernae Francicae, etiam mulierculae: & linguae, passim per Europam Latinae. Fuisseque Massiliam quasi quoddam ostium, per quod ille tantus Graecarum literarum usus in populos Celticos fuit infusus. Vnde merito jam concludo cum Perionio, non mirum esse, si communis Celtarum lingua multa inde vocabula arripuerit, & vendicaverit. Non aliter atque Romae factum est ex eadem lingua Graeca, & passim per Europam sit ex lingua Latina. Causa porro, cur ita studiosi linguae Graecae Celtae fuerint, ejusque ita usum in publica sua & privata negotia receperint, ut mihi quidem videtur, praeter commerciorum utilitatem, ista fuit; quod intelligerent, multa praeclara, ad omnes disciplinas & artes quae pertinent, linguâ Graecâ esse conscripta: ideoque ob Majestatem rerum eâ conscriptarum, in admiratione & linguam habuisse, & per ejus peritiam commode se quoque disciplinas illas & artes addiscere posse, arbitratos esse.
Quo loco illud monere volo, me id, quod capite decimo nono sequenti disputo, credibile esse, Graecos plura vocabula, ex ijs, quae ipsis Celtisque sunt communia, accepisse a Celtis, quam hos ab illis, ita intelligere, ut | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 232]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
negari non possit ex ijs, quae modo sunt relata, Celticam quoque linguam, per illum talem usum, non pauca vocabula arripuisse a Graeca. Et sit sane mutua hîc opera in mutuatione hac vocum praestita. Graeci aliquas usui acceperint a Celtis tum, cum inter nos potentiam suam exercerent Celtae: Celtae vicissim aliquas a Graecis, quando ita communi studio usum linguae Graecae amplexi sunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XIX.QVanto Perionius in ijs quae tractamus capite praecedente sententiam suam ad nostram adjungit propius, tanto eam disiungit longius super eo quod hoc capite de antiquitate & principatu linguae Hebraeae disserimus. Nos eam statuimus, cum magna doctissimorum hominum multitudine, linguarum primam, eamque adeo, quae unica & sola fuit a Mundi ortu, usque ad linguarum confusionem Babylonicam: Negat id prorsus diserteque Perionius. Atque adeo negat ullam linguarum omnium, quae ab illa usque confusione fuêre, esse primam aut antiquam illam eousque usurpatam. Illam enim prorsus interijsse vult, novasque exstitisse ad unam omnes. Ratio ejus est: quod Moses (qui falsum non dixit) asserat, illam confusionem ita esse factam, ut nullus amplius alterum aliquem posset intelligere, & quot erant homines, ad aedificationem molis illius Babylonicae operantes, tot repente exstitisse diversas linguas. Vnde tum necessario vult sequi, extinctam illam linguam mundi primi, & Hebraeam tum simul cum reliquis primò ortam: ac proinde alijs nec | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 233]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
priorem, nec antiquissimam. At pace Perionij, non possum quin commonstrem absurda ea, quae tum in argumento ejus sunt, tum in consequentia. In argumento hoc primò, est perabsurdum tot in confusione illa exstitisse linguas quot erant hominum capita: nam sic simul aliquot millia diversarum linguarum exstitissent: multa enim millia erant hominum circa illam turrim occupatorum. At (inquit) textus sacer tamen diserte hoc asserit, unumquemque non intellexisse proximum suum. Textus debet intelligi κατὰ τὸ πολὺ, quod in illa turba multa fuerint, qui non potuerunt multos alios intelligere. Quod sane satis fuit ad ita perturbandam & percellendam audacem licet illam multitudinem (dum viderent id caelitus ex improviso fieri) ut omiserint immane illud opus, ad quod conjuncta opera omnium erat plus quam necessaria; atque ita prae terrore a se invicem fugerint, audaciamque deseruerint. In consequentia autem hoc est absurdi: quod non sequatur necessario; nemo ex omnibus potuit alium aliquem intelligere, ergo omnes linguae tum novae fuerunt, & deleta est prima. Nam primam adhuc loqui potuit aliquis unus ex illa multitudine, quem caeteri omnes, quippe singuli jam linguae diversae facti intelligere non potuissent, nec ipse illos. Atque haec quidem tam potuit fuisse Hebraea, quam ulla alia. Hebraeam verò linguam esse primam, & eam, quae inter homines exstitit ante istam linguarum confusionem, multa argumenta probavimus hoc capite XIX evincere: solidiora sane quam ut invalido hoc argumento Perionij convellantur. Inter quae gaudeo, quod videam Theod. Bibliandrum, egregium sane virum, comprobare illud, atque inter prima, quae ei rei astruendae | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 234]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
sunt, reponere, quod ipse itidem reputavi, &, nondum viso Bibliandro, in mentem venit: nempe quod Hebraica sint multa nomina propria, quae rebus sunt a Mundi initio imposit. Adscribo Bibliandri ipsius verba:Ga naar margenoot+ Caeterum non obscuris argumentis liquet sermonem Ebraeum esse parentem ac principem linguarum omnium, qui naturae omnium rerum Divinarum simul & humanarum aptum nomen, veluti publicam notam imprimit, & frugalis est, sine omni luxu, nec sordidus & parcus. Cujus vestigia non obscura cernuntur in omnibus linguis. Cujus sunt vocabula peculiaria, tum propria, tum communia, quae testimonio historiae vetustissimae ab initio Mundi fuerunt imposita. Nam Ebraicae linguae etymologiam prae se ferunt patriarcharum vetustissima nomina, Adam, Eva, Cain, Abel, Seth, Noa, Sem, Iaphet, Nimrod, Eber, Paleg. Nescio autem, in dubium adhuc vocari quî queat, id, quod multa argumenta & summâ verisimilitudine munita tam altùm clamant. In eo autem assentior Perionio, licet sic Hebraea lingua prima linguarum, non propterea tamen ea locuturos, si non aliam linguam addiscerent, absque ulla ejus institutione, sola proprietate quadam naturali. Esse enim sermonem usus ac consuetudinis: principium ejus a natura tantùm esse tributum: itaque tale absolvi, quales sunt ij, inter quos & cum quibus vivimus. Vti autem in catena ansa ansam trahit sibique connectit, ita isthaec contemplatio duas alias neque a se, neque adeo a toto hoc, de linguis, instituto alienus sibi quoque annectit. Eae verò tales sunt, ut potius oblectent animum sui relatu, quàm ut certitudine aliqua rationum firmas se reddant. Nec ego eas hîc pro solido cibo, sed pro cupedijs aurium non insuavibus appono. Quaeritur, quae lingua sit vulgaris & vernacula coeli ejusque civium, angelo- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 235]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
rum ac reliquorum coelicolarum? Intrepidè respondent aliqui, esse Hebraeam. Putant enim, quia haec eaGa naar margenoot+ est linga prima, qua usus est ille, qui primus linguae usum habuit, quamque e coelo accepit, & a Deo; itaque non aliam atque illam coelo convenire. Quaeritur item, quae lingua futura sit post resurrectionem, cujus tum duratio & immutabilitas aeternitatem comitabitur? Non magis meticulose ajunt aliqui, esse item Hebraeam. Hoc elogio suam hanc linguam cumprimis Thalmudistae condecorant. Volunt enim hanc esse labium illud electum, quod propheta Sophonias ait, Deum redditurum populis, ut invocent omnes nomen Domini,Ga naar margenoot+ & ei serviant humero uno. Voluntque istud post resurrectionem generalem in electis adimpletum iri. Quemadmodum enim ante linguarum divisionem, in turri Babel factam, universa terra unius erat labij: ita in resurrectione generali omnes homines una loquuturos lingua, Hebraea scilicet; qua primi parentes in paradiso loquebantur, & qua electi omnes in statu innocentiae loquuti fuissent, si ipsi primi parentes in gratia Dei stetissent. Sic Petrus Galatinus opinionemGa naar margenoot+ eorum recitat. Bonarum animarum & hominum minimè pravorum sunt istae sententiae. Certè etsi non indubitatam veritatem, saltem pietatem redolent, & probum desiderium felicissimae beatudinis, ad quam libenter refert affectus pius quicquid optimum esse retur ac praestantissimum. Sed hoc pro solido assertoque haberi de lingua Angelorum Spirituumque debet: non esse ullam ipsis dialectum maternam, vernaculae eos linguae nulli esse astrictos, sed esse eos πολυγλώσσους, & plus quam Mithridates in scientia multiplice linguarum; imo πανγλώσσους: utique semper idiomate | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 236]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
noto ijs, cum quibus sermocinantur. De lingua autem aevi futuri aeterna nihil est certius, quam futuram eam, qua tunc de rebus carni sanguinique inscrutabilibus inter sese sunt electi collocuturi, sibique mutuo de summa sua beatitudine congratulaturi. Qui sermo qualis futurus sit, ut quisque experimento felicissimo cognoscat, cum pio Bibliandro, eum jubeo colere serio & ex animo pietatem Christianam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XXIOBlata sunt quaedam adhuc vocabula, quae ipsa, eorumque etyma dilucide ostendunt, convenientiam linguae antiquae Celticae cum hodierna, id est, cum Germanica seu Belgica: ea hîc visum est asscribere. Druides vox est, quae plane esse vulgo putatur vox Graeca a δρυὸς, quercu: at non ineptum sit, nec abhorrens a vero, si dicatur esse etymi Celtici. Drau, drou, velGa naar margenoot+ trau, trou, tru est fides: inde Aventinus putat Druides dictos: aliquanta immutatione, & flexione ad linguam eorum, qui de ipsis aliquid scripserunt, quasi dicas Drues, vel Trues. Et videntur a fide, tru, dicti, quod ipsis, tanquam hominibus sacris, sacerdotibus ac sapientibus, velut fide dignis, a vulgo fides habebatur. Et quî non veri sit simile, sapientes hos inter Celtas antiquissimos non potius denominationem suam accepisse a voce aliqua propria Celtica, quam a peregrina Graeca: conveniente praesertim tam bene eorum professioni ac muneri? Tru, trou, adhuc hodie Belgice est fides: Vnde etiam treues hodiernum Gallicum, quod inducias significat, in lingua illa superstes esse bene observat Gesnerus, quasi troues, quod hostes de ijs inter se fidem dent, vel, dum ipsae durant, fidem sibi invicem habere possint. Asserit | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 237]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Plinius, aratra, rotulis instructa, esse inventumGa naar margenoot+ Gallicum, & dicta ab ipsis planarat, ut quaedam exemplaria, aut plummarat, ut quaedam corrupte legunt, sed proprie & emendate pflugrat, id est rota aratri, Belgice plugrat. Adhuc autem hodie plugh est aratrum, rat, rota. IdemGa naar margenoot+ Plinius dicit Padum, fluvium Liguriae, dictum lingua Gallica Bodincum, quod significat fundo carentem. Bodem adhuc hodierna lingua Belgica fundus est, & Saxonibus cum vel coum vix. Suetonius dicit Imperatorem Galbam esse dictum ita (ut aliqui putant) voce Gallica, quod esset praepinguis: talemque Galbam a Gallis vocari: Calb sane vel calf hodie adhuc vitulus vocatur, & obesum hominem per jocum vitulum (calf) vocamus. Ait itemGa naar margenoot+ Plinius lingua Celtica anseres gansas vocatos, & hodie Belgis ganse est anser. Asserit Gyraldus, veteres GermanosGa naar margenoot+ lunam quoque pro numine coluisse, & appellasse Hermon, id est, dominum lunam: & luna adhuc hodie mane Belgice, Germanice mon dicitur. Paulus Diaconus dicit, Longobardos proprio & peculiari cognomine Mercurium vocasse Vuoda. Ac non male Gesnerus dicit Vuoda dictum pro Goda, id est Deus: saepe enim reperitur Vu, pro g poni, & contra: Vuido vel Guido: Guarinus vel Vuarinus: Guelphus vel Gelphus: Vuallus vel Gallus. Hinc haut dubie dies Mercurij adhuc hodie Belgis Vuonsdach vel Vuoesdach, & Clivensibus Goesdach dicitur: Anglis Vuoddensday, id est, Dei dies dicitur: colebant enim antiqui Germani Mercurium tanquam praecipuum Deum. Et God adhuc hodie Teutonibus Belgisque est Deus. Etymologiam vocis Celtae hîc alteram ex GesneriGa naar margenoot+ observatione addo, sed originis quoque Germanicae: dicit enim eos (teste Strabone) sic nominatos ab authoritate, διὰ τὴν ἐπιφάνειαν, quasi gelten, quod multum valebant: gelten | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 238]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
enim est valere: hinc gelt, pecunia, quod valeat. Id quod non adeo abhorrens est a nostra etymologia, quod quasi Kilten dicantur, eò quod validi essent. Porro eandem esse etymologiam vocis Galatarum asserit Gesnerus, quasi Gelter, & per diastolen Geleter, & sic Galatae. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XXIII.PLanissime dicam quod res est, nescio quid non vehementis testimonij ac velut indubij animo meo intus perhiberi sentiam, linguam nostram Teutonicam antiquitatis esse summae, eâque Graecae pariter & Latinae non parum praecellere; nec ideo absurdum, si quae inter has illamque sunt similia, Teutonicam (cumpluria saltem) possedisse ante Graecos Latinosque, & ab illa eos ea usui coepisse. Quae quidem sententia quia cum arrogantia a quibusdam putatur conjuncta, nec procul abesse a vanitate & inscitia; quodcunque ei asserendae videtur ubicunque offerri, id huc congerendum putavi. Multo cachinno & irrisione flagellatur Becanus, quod linguam Teutonicam antiquiorem statuat non Latina modò & Graeca, sed & ipsa Hebraea, supellectilemque plurimam Hebraeam mutuasse a Teutonica asserat: at ut ille flagello dignus est aliquo, quod ita pronunciat de Hebraea; ita velim clare cuivi[...] probare possim, uti certò verum est, verbera nulla mereri eum, qui id sustinet de Latina & Graeca. Quid verò in eo, sodes, esse potest arrogantiae? Nam tot centenis millibus, imo tot centenis myriadibus commune quod est ab omni aevo, quomodo aut ego, aut unus aliquis singularis quicumque in gloriam nobis & laudem id arrogare possumus; cum hoc praecipue laudem pariat, | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 239]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
quod excellens alicui vel soli, vel cum paucis peculiare est? Quod enim infinita multitudo participat, id nemo sibi in honoris proprij materiam potest attribuere. Plus est, vanitatis & insulsitatis opinionem a sese amoliri: namque illa est macula, quam meritò quivis eluat. Ne ergo in hanc incurram ego, dum ubique in hoc nostro tractatu linguam meam disertè & non semel innuo linguis Latinâ Graecâque vetustiorem, praeter alia, quae asserendo isti attuli, non possum quoque quin sequentia ista adhuc addam; ne non minus, quam Becanus ob suum, ob meum ego paradoxon hoc vapulem. In genere autem de linguarum antiquitate hoc prius hîc ponam: sentire me, plerasque ortum suum habuisse simul in confusione Babylonica, sed progressu temporis, addidisse, abstulisse, commutasse vocabula ipsa: pronunciationem, scriptionem aut ortographiam, formas item flexionemque variasse; atque nullas fere, praeter Hebraeam, mansisse integras: imo in regionibus & sedibus suis ne quidem Hebraeam: sed, uti primi in ea fuerunt, ante omnes alias, scriptores, sic eâdem eos uti maxime antiquâ: ita quam maxime in libris conservata fuit integra. Vtut verò extorqueri mihi possit, nullo certo & indubitato argumento commonstrari posse, linguam Teutonicam vetustiorem esse linguis Graecâ & Latinâ, nec has ab illâ habere affinia sua vocabula; ita certe nihilo magis id ullum argumentum evincet de Graeca aut Latina: incerta haec sunto utrimque, & aqua hîc haereat. Hoc autem certum; esse plura probabilia, de hac re, pro lingua Teutonica, quam pro illis duabus. Ac initio, num linguae illae judicandae sunt maxime vetustae, quarum populorum & majorem ab omni aevo multitudi- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 240]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
nem, per diversas orbis terrarum dispersam partes, eas pro sedibus suis occupasse, & plures, majores, antiquiores res gestas historiae multae antiquissimae commemorant? Quâ quidem gloriá lingua Teutonica longè antecellit linguas Graecam Latinamque. Neutiquam de illarum populis historiae antiquissimae, aut eam multitudinem mundum ubique ita inhabitasse antiquitus, aut res tam vetustas gessisse produnt, quam de ijs, quos linguae Teutonicae populos ab omni vetustate fuisse ostendimus: cui exemplo sunt Phryges, Trojani, Scytae, ut taceam reliquos. Cui tum probando immensam , & robore quasi robustiorem sylvam suppeditat Wolfgangus Lazius, in insigni suo opere de Gentium Transmigrationibus. Quem consulere debet, quisquis detrectat sententiae huic nostrae suffrugari: is enim prolixo illo suo toto volumine nihil aliud agit, quam materiem praebere, ad sententiam hanc nostram communiendam. Insuper an non illud est magno argumento, linguam nostram esse Latina Graecaque antiquiorem & celebriorem, quod ipsi vetustissimi scriptores Graeci & Latini saepius in suis historijs scriptisque tam multarum Celticarum Teutonicarumque vocum mentionem faciunt: neutri autem nequaquam ita aut Graecarum, aut Latinarum; Graeci inquam Latinarum, Latini Graecarum? Quamplurima porro vocabula Graecis Latinisque cum Celtis & Teutonibus communia talia sunt, ut facilè appareat, eâ in linguâ Teutonica esse primitiva, & Graecis Latinisque derivativa; in exemplum ac specimen proponam unum aut alterum, de quibus id adeo manifestum est, ut nulli contradictioni queat esse obnoxium. Talio Latinis, & taling aut betaling Teutonibs, significat aequalis retributio, aut compensatio: Latinis tantum | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 241]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
unica haec vox, unico hoc significatu, in usu est: Teutonibus magna est vocis varietas, & varia significatio: tael, & tale, item betále, verbaliter, est satisfacio, de aere nempe; conjugaturque in temporibus suis, in modis, personis & numeris: betáling etiam est non modò compensatio quaevis, sed & nummaria satisfactio. Quis itaque non videat, quandoquidem Teutonibus hujus vocis & frequentior,& magis multifaria tam formâ quam significatu est usurpatio, quod ipsis ea est vernacula & primitiva, Latinis autem talio à Teutonibus vox mutuata? praesertim cùm Teutonibus tael etiam monosyllabicè dicatur; monosyllaba autem primitiva habeantur? Purge, πύργη, Graecis turris est, propriè turris moeniorum defensoria: burgh Teutonibus priscis est civitas, & recentioribus arx; Celtisque & Gallis hodiernis bourg est pagus, bourgade vicus seu pagus minor. Quia vero burgh Teutonicum monosyllabum est, & quia civitas oppidumque ipsum, item pagus & vicus ante turrem oppidi defensoriam fuerunt, multiplicioreque significatu Teutonibus vox ea, quam purge Graecis sumitur, omnino dicendum est, burgh Teutonicum esse, & purge Graecum inde derivatum. Lellen Teutonibus, & lalein Graecis, quod garrire & loqui significat utrisque, sanè manifestissimis indicijs Teutonibus est primitivum, Graecis derivativum. Graecis enim tantummodo loqui vox haec significat; & Graeca derivata significant nihil aliud, quam quod ad sermonem pertinet: lellen autem garrire, fabulari, loqui est Teutonibus: lelle item, & ejus diminutivum lelleken, etiam significat partem anteriorem linguae, item epiglottin & sublinguium: quae omnia apparet manifestò esse primitivae originis, & Graecos potius suum lalein inde diduxisse, quam a Graecis Teutones illa | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 242]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
sua. Lel etiam tam substantivo nomine, quam verbaliter sumptum est monosyllabum, quod natura potius est primitivum; & similia, aut affinia polysyllaba, derivata. Easdem ob causas, lallere Latinis, & lellen Teutonibus, pro lac fugere, his primitivum est, atque illis derivativum. Talia quam plurima sunt vocabula, quae istis speciminibus facile possunt dijudicari, quorum origo non potest quin penes Teutones sit, derivatioque penes Graecos & Latinos. At si hoc fit in tam multis communibus vocibus, non mirum quoque si in plurimis, etsi non aeque manifestis indicijs. Denique constabiliendo huic meo paradoxo subnectam id quod Lazius suppeditat ex Annio Viterbiensi,Ga naar margenoot+ cujus haec verba adducit: Nam Xenophon (inquit Viterbiensis) in libro de Aequivocis, cùm plures Cadmos distinxisset, haec subdit: Quintus Cadmus fuit paulò ante ruinas Trojae, Armonia Samothraca inclytus, qui ob Armoniam a Prisca uxore certamen passus, rediens a Phoenicia retulit in Graeciam primas sedecim numero rudes literas, non Phoenicas, sed characteribus Galatarum & Maeonum persimiles. Et Archilochus in Epitheto temporum, cùm octo discrevisset Homeros, haec intulit: ultimum hunc Homerum aetas nostra cernit, qui Olympiade XXIII, & ab excidio Trojae quingentesimo anno, patria Maeon in Olympico certamine victor, judicio totius Graeciae, eximius poëtarum est habitus, & ei soli jus tributum emendandi characteres & nomina, & linguam Graecam: quae ut ferunt, Cadmus Samothrax ferè Barbara & plena ruditatis attulit, nihilque Phoenicum habebant, sed Galatarum & Maeonum figuras retinebent. Simile probat contra Gracos Cato in Commentarijs de Originibus, Romanos & Italos non a Graecis originem habuisse, sed antiquiores extitisse. Samothen praeterea fratrem Comeri Berosus refert, qui Galliae tellurem partitus fuerat, sapientissimum hominum fuisse, ita scri- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 243]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
bens: Anno ejus duodecimo (inquit) Iubal condidit Celtiberos: & paulo post, Samothes, qui & Dis, Celtas colonias fundavit, nequi quisquam illâ aetate illo sapientior fuit. Loquitur vero Berosus de annis Comeri in Italia. His addendum est & illud: Orpheum, Linum, & Musaeum, doctissimos Graecorum, cum Argonautis navigasse, paulò ante Trojae excidium. Ab his autem ad Phoroneum, priscum & antiquissimum Graecia Regem, numerantur anni DCCLXXX: cùm Epigenes gravis & vetustissimus author testetur, annis circiter septingentis ante Phoroneum laterculos fuisse repertos cum inscriptione astrorum, observatione Physica. Cujus rei & Plinius videtur meminisse, ultimo capite libri septimi. Similiter Strabo scribit, Hispanos circa Baeticam aetate sua eruditos fuisse, (vixit autem is Augusti aetate) affirmasseque, eos sex millibus annis ante, leges, literas & carmina habuisse. Sunt autem apud Hiberos sex millia annorum (qui, teste Xenophonte, utuntur quadrimestri anno) ex solaribus annis, duo millia annorum. Quae si ab Augusto Caesare recte supputes, pervenies nimirum ad initia Nini, a quo usque ad Argonautas colliguntur anni non minus septingenti. Ex quo patet, literas Phoenicum & Gallorum antiquiores Graecis extitisse, Gallosque non literas a Graecis mutuatos fuisse, sed proprijs usos, eisdem videlicet, quibus Gothi. En, Cadmus literas Graecas a Galatis attulit; at Galatae gens Celtica & Teutonica; tum Samothracia, cujus Cadmus, originis generisque Teutonici: Samothes, frater Comeri, Galliae tellurem partitus fuit, & Celtas colonias fundavit; at Samothes ille annos plus mille ante Phoroneum vetustissimum Graeciae Regem floruit: denique Hiberi leges, literas & carmina habuerunt duo millia annorum ante Augustum, id est, ad initia Nini: Iberi autem Celtici generis & originis Teutonicae; unde Celt-Iberi dicuntur. Iam verò si literas, si leges & carmina Celtici habuerunt diu ante | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 244]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Graecos Latinosque, eique ea habuerunt ab ipsis, non mirum quoque, si multa vocabula vocesque mutuati ab ijsdem fuerint. At inquiunt, qui pro absurdâ hanc sententiam rejiciunt, non tam multa extant linguâ Teutonicâ monumenta librorum, quam Graecâ & Latinâ; quî itaque lingua Teutonum, ipsique adeo vetustiores fuerint, & originem sermonis aliquam Graecis Latinisque praebuerint? Verum enimvero id factum, quia Teutonicae Celticaeque nationes bellis & venationibus, commigrationibusque deditae potius fuerunt, quam studijs, negotijs magis quam otijs, agendo magis quam sedendo, faciendo quam dicendo & facta sua narrando. Quin antiquissimae & Graecae & Latinae Historiae sat ostendunt, quod, etsi siluerint, haut tamen antiquitus non extiterint: ipsae pro ijs loquuntur; dum illi solo agendo occupantur, atque ita, prae ijs, facinoribus intenti fuerunt, ut calamo linguaque eorum usi sint, tanquam conducticijs, ad facta sua fortia enarranda. Adeo ut non injuria Cimbers (uti Lazius id Cimbrorum etymon ponit) quasi Kempers, id est, pugnaces & bellicosi sint dicti. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XXV.VOcem baer pro feretro Gesnerus nobisGa naar margenoot+ communem cum Aegyptijs quoque esse testatur. Baris enim illis dici cymbam, quae vectat cadavera ad sepulchra. [Baridos, cymbae funeralis apud Aegyptios, meminit Diodorus Siculus lib. 11. & Herodotus lib. 11. & Aeschyles Persis, ut notat Petrus Victorius Variarum Lectionum lib. X. cap. IX.] De Americana lingua hoc testatur Bibliander: Obser- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 245]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
vavi autem (de lingua Americana loquitur) voces non solum Punicas admixtas, quas Postellus admonet esse plurimas in ea dialecto, sed etiam Latinas, ut homo, hape, ibbo, hoc est homo, habe vel cape, ito: & Graecas, ut Chulcas, quod sonat ὅλκαδα, hoc est navem onerariam. Quae nimirum peregre allatae sunt. Belgicum hulc eadem significatione hîc etiam congruit. Convenientiae vocis Aegyptiae cum nostrâ eandem hîc causam assigno, quam alijs similibus hoc capite notatis. De vocibus vero Americanis nota ex Bibliandro, quod eas mecum existimet peregre potuisse esse allatas. Ac proinde magis me hoc confirmat, quod haut in vanum omnino divinarim de profectione aliqua, ex veteri hoc orbe, in novum illum aliquando facta. Caeterum quod capite hoc auguratus quoque sum, esse forsitan Columbo conjecturam Novi Orbis injectam ex illo loco Plutarchi, quem enarravi: ei nunc addo. Quod certior conjectura & Columbo & alijs, qui primi Orbis illius Occidui inquisitionem tentarunt, potuerit fuisse; nempe ex constitutione mundi, aut orbis totius terrarum. Per sagacitatem Geometriae colligi poterat, oportere esse plus terrarum in orbis ambitu, quam hactenus esset notum. Nam naturam non ferre, ut tantùm dimidia pars orbis terra fuerit: imo neutiquam dimidia. Europae enim Asiae Africaeque quicquid erat, partem orbis dimidiam non perficit. Non ferre naturam, ut globus ab una parte dimidia haberet omnem, quae in eo est terram, alteram ejus plus quam dimidium nihil esset, quam mare & aquae. Namque ita est, a gradu longitudinis primò sese extendisse dumtaxat terras notas usque ad gradum centesimum septuagesimum, aut paullò amplius; adeo ut non plus, quam latus alterum mundi, nempe orientale, esset, & ne quidem | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 246]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
toto suo convexo, completum terrâ; plus autem, quam alterum latus totum occiduum esse prorsus terrâ, cultore habitatoreque vacuum: non, inquam, ferre naturam hunc mundi defectum usque adeo absurdum. Non ferre; ut Sol, Luna, astra, ipsum coelum essent condita ob mundi alterum dimidium dumtaxat: currere ea, lucereque a toto altero dimidio frustra: vim suam vegetativam, progeneratricem, fotricem, altricem & vicificantem dumtaxat dimidio orbi influentijs suis impartiri. Omnia haec a sagacibus illis animis perpensa fuisse, ego quidem autumo; atque ex ijs indubiam conjecturam eos fecisse, necessariò oportere ab occiduâ mundi parte non minus esse terrarum, quam ab orientali, & quidem non deteriorum, minusve cultarum: haec suavem illius cujusdam secundi mundi odoratum injecerunt. Ratiocinatio istiusmodi infallibilis eos ad magnarum rerum spem excitavit: spes ejusmodi ad industriam, ad audendum facere periculum, ingredi iter marinum, & ad ipsum opus inquisitionis aggrediundum. Quam quidem ad rem tanto magis animare eos poterat, quod geometricâ eadem ratiocinatione, certo sibi persuadere poterant, quod eodem modo Occidentem versus mare navigationi esset commodum, coelum ventique tractabiles, sub aequalibus tam Septentrionalis quam Meridionalis mundi latitudinis spatijs, quo Orientem versus. Itaque quid restare, quam naves parare, ingredi & vela pandere? Haec ab illis Occidui orbis inventoribus cogitata fuisse non tam miror, quam non fuisse prius ab alijs: mirandum forte sit, quod animi illorum soli inter tot myriades olim defunctorum, tumque viventium, nati fuerint, in quos considerationes hae tam arduae & tamen tam obviae conceptuque faciles caderent. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 247]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Quicquid sit: nihil certius, quam potuisse tali face Mundum illum Novum indagari, tali cynosurâ ad eum perveniri. An dicemus potius: incognito occultoque tractu homines cupiditate auri quadam ingenitâ nimis praeditos, ad terras illas auri argentique tam opulentas fuisse raptos nescios quidem: non aliter, quam vi secreta ignotaque magnes ipse nescius rapitur ad Aquilonem? His augere caput hoc meum vigesimum quintum visum fuit. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XXVI.DIxi hoc capite & Phryges linguâ, quae fuerit affinis Germanicae, locutos. Nunquid ad id credendum valere etiam aliquid potest; quod, ut ait Clemens Alexandrinus, Plato in Cratylo pyr Graecum, pro igne, facit barbaricae originis, quem Phryges etiam modicè deflexâ voce sic appellent? nempe phur, vel fur: cui sanè persimile Germanicum fur, vur. An non, quod dixi Sagicam linguam eandem fuisse cum Celtica, verisimile facit id, quod sic Gesnerus narrat? Sagae ratemGa naar margenoot+ vocant gallerim, quod ab undis servet: Xenophon in aequivocis. Hinc fortè vulgare Germanis & Gallis nomen galleie. Quod verò hîc dico, omnes illos populos, quos hîc nomino, fuisse olim ejusdem prosapiae; & linguae inter eos sermonisque fuisse magnam communitatem, id mihi valide communit Gesnerus, multis historijs, summorumque authorum luculentis testimonijs, quamplurimis nomenclaturis & etymis, in Mithridate suo, titulis praesertim de lingua Gallica, Germanica, Hetrusca. Quae legi optarem ab ijs, qui fortassis existimant nos meras nugas agere, qui haec tam paradoxa, de lingua nostra, ven- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 248]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
ditamus: qui ea habent pro aegri somnijs, & male feriati ludicro. Ego quidem non joculariter haec de lingua mea scribo, nec otij fallendi gratia: sed sensu serio. Quid? an me tot doctissimorum hominum testimonia, tot probabilia, tot verisimilia non permovebunt, ut esse absque joco credam, ea quae video non posse non esse? De Gallica autem veteri nostraque lingua non possum, quin hîc Gesneri testimonium prolixius paulo adscribam: Lingua (inquit) Gallorum multis de causis creditur ea esse, qua hodie Rhenus utitur, maximeque Helvetij & Sequani Rhenani: Primùm enim constat C. Caesarem bello Gallico perGa naar margenoot+ interpretem locutum cum Gallis. Deinde eam quidem linguam, qua hodie Francia utitur, Romanam esse, quamquam corruptam, nemini est dubium, quippe adhuc de prisca lingua Gallica innumeras retinentem dictiones. Non igitur Francica lingua olim Galli locuti sunt, sed alia. Verisimillimum autem est ea locutos lingua,Ga naar margenoot+ qua adhuc ij Galli utuntur, qui Francice non loquuntur, ut omnes populi circa Rhenum, proximi tamen Rheno, Helvetij, Rauraci, Sequani, Elsatici, Tribocchi, Vangiones, & fere tota Belgica. Deinde paulo post: Ita ut in ea ubique priscae linguae vestigia invenias: nempe accentus aliquot, voculationem, pronunciationem, praeteritorum perfectorum, per habui, periphrases. Denique plurima nominum themata: qualia sunt; ignis, (feu, à Germ. feur;) pulvinar, (cussin, a cussen;) civis, (bourgeois, a burger;) galea, (hemeau, ab helm;) sepes, (haje, ab hage;) gladius, (espé, a spa, spe;) accipiter, (espreuier, a sparvver;) pelvis, (bazin, a beccen;) scamnum, (banc, a banc;) cancer, (escrevis, a crevit;) caper, (bouc, a boc;) campana, (cloche, a cloc;) mamilla, (tetin, a terte;) vexillum, (drapeau, a drap veteri Saxonico, in usu adhuc Anglis, pro tela aut panno;) dives, (riche, a rike;) Et verborum: ut sunt; dimitto, (laisse, a late;) frico, (frotte, a vroete;) occido, (tue, a doo, vel due, id est premo, quia nimium premendo occidimus: adeo ut non igitur proprie | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 249]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
sit a θύω, thuo, Graec. macto: vel etiam nostrum doo aut due erit ejusdem originis cum Graeco;) careo, (manque, a mancke;) lacero, (deschire, a scheure;) Sed plane ineptus videar, si ea omnia persequi velim, quae iustum requirerent volumen. Hinc satis liquet Helvetiorum linguam ac Rheni vere Gallicam, &c. Nota hîc etiam Budaeum, magnum linguae Gallicae assertorem, hanc sententiam esse tuitum. Itaque non rectius Franci facere possunt, cum ignotarum priscarumque linguae suae dictionum etyma originemque volunt inquirere, quam ut non tam in Graeca lingua, quam in nostra Belgica ea quaerant. Ei, quod hoc capite dixi, Trojanorum linguam non absimilem fuisse Celticae, aut eandem cum ea, aut cum Celti-Belgica, adversatur Perionius, dum eos GraeceGa naar margenoot+ asserit locutos. Quid? an propterea, quod Homeros eos Graece loquentes ubique introducit? At sic & Memno, cum suis Aethiopibus, erit locutus Graece. Nostra autem est firmior ratio; quod Trojani Phryges fuêre, & lingua Phrygum affinis Celticae, & Celti-Belgicae: quodque Trojana nomina sint etymi Belgici. Id ne quis putet dici temere magis, quam verisimilter, si possum hîc commonstrabo quibusdam exemplis. Ille ipse Francus, quem Perionius, ex Menetone, vult fuisse ducem Trojanum, Priami Regis filium, & Trojanorum coloniam in hodiernam Franciam transportasse, nomen sortitus est ab origine non Graeca, sed prorsus Celti-Belgica: Franc enim liberum significat, ac nullius servituti obnoxium. Ejusdem fere significationis etymon habet Priamus, quasi Vrisam, id est, conditionis plane liberae, vel Vriaam, id est, liberi suffragij: utrumque enim Regibus convenit. Alexander, quasi Alles-ander, id est, omnibus suus alter: id enim est Principum: vel | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 250]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Elx-ander, unicujusque alter; quod idem est. Paris, quasi Waris, id est, qui verax est: minimè enim viros principes decet esse mendaces. Hector, quasi Hacker, id est, percussor; quo an aliquid melius in Hectorem quadrat? Sic multorum aliorum nominum Trojanorum commodè etyma Belgica possunt reddi. His auctum mihi sit caput hoc vigesimum sextum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XXVII.DIssensio mihi hîc quaedam est cum viro eruditissimo Ioh. Isacio Pontano, circa etymon & originem Britanniae. Existimat PontanusGa naar margenoot+ Britanniam dici a prut, quod gentes illius lingua, ait, significare quicquid excelsum politumque est: & a prut pretty dici, id est pulchrum, elegans. Et primò igitur, quia tum ipsa Britannia, tum gens ejus pulchra est & elegans, merito a vocula hac prut, utramque denominari. Deinde non absone inde quoque, ait, posse quempiam suspicari promanasse in hanc Insulam denominationem, quod crebrum solemneque fortassis olim fuerit, sicuti hodieque in more & ore positum Britannis, si quid forte cultum comptumque gestiant verbis exprimere, ut isto quasi familiari ac proprio vocabulo prut, id quicquid est expediant. Exteri autem vicinaeque gentes idem frequenti ac perpeti auditione animadvertentes nihil novum fecerint, si inde Insulanos hos primum Bruttos, atque inde Graeci Romanique euphoniae consulentes Britannos, ipsamque Insulam Britanniam nominaverint. Ajo autem hîc ego, populum dici quasi Fri-Danos, Insulam quasi Fri-Daniam. Firmamen suae sententiae ponit Pontanus Isidorum, qui | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 251]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
dicit; Britannia a vocabulo suae gentis cognominata est: putatque velle Isidorum dicere, non modo a vocabulo Britanni esse Britanniam, sed & a vocabulo quodam linguae gentis illius usitato & proprio. Quae ut mens Isidori fuerit, libenter eam recepero: namque idem & ego statuo. At dispiciendum jam, utrum magis commodè & convenienter Pontanus etymologiam suam deducat a vocabulo Britannis usitato, an ego. Quantum ad vocem prut, quam Pontanus ponit, non memini me unquam aut audivisse eam in sermone hodierno Britannico, aut quicquam eam in eo significare: proud quidem ipsis superbus est: sed longè alia est vox illa & pronunciatu, & significatu, quam prut; & affine Belgicum hodiernum pruids significans quoque superbum. Prijcken, proncken, pro fastuosum esse, & pratten, morosum esse, Belgice, etsi ego quoque Pontano concessero affine quid habere cum proud; tamen turpitudines illae sunt morum, non elegantiae, nihilque elegans significant illae voces. Bruit Belgicum, pro sponsa, non tam a pulchro aut elegante, quam a re quadam obscena, actu generandi, denominatur: Bruit autem Britanni ad suum idioma mutant in bride hodie, & Dani in brud. Porro si a pretty (quod quidem Britannis hodie pulchrum & elegans significat) Britannia quasi Prittania dicitur, idque quia gens illa & regio illarum pulchra est & elegans, ac quia multùm vocem pretty in ore habent, eamque nationes aliae saepe ab ipsis audiunt; debuisset & denominationem accepisse a voce faire, quae etiam ipsis elegans, pulchrum omne & politum significat, (quod affine est Belgico fraei pro eodem, exigua transpositione literarum) ipsisque non minus est frequenti in usu quam pretty: praeterquam quod omni exemplo careat, gentem | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 252]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
ullam fuisse denominatam ab aliqua voce quae ipsi in frequenti usu est. Sane tota mea notatio a vocabulo gentis est: nam fre, quod Britanni pronunciant ut alij generis Teutonici fri, ipsis liber est, & doen lingua antiqua Teutonica (qua & omnes, & ipse Pontanus hîc fatetur, ex Tacito, usos fuisse olim Britannos) ipsis significat agere, facere (hodie doe.) Ex quibus duabus vocibus dico dici Britanniam: quod anne magis genuinum est, totumque nomen a sermone gentis desumptum probat, quam si Britannia dicatur a pretty. Ego f in b muto, Pontanus p; ille truncat ty a pret, ego integrum fri relinquo; plurimum vocis tannia a nullo derivat, & quasi addititium facit sine ullo significatu, ego ejus originem ostendo. Praeterea, non video, quin durum sit, a pretty primò Bruttos dici, & inde Britannos. Brutto hodie Italis est turpe, & contrarium pulchro; vox quam haut dubie retinent ab antiquis Gothis & Celtis: atque ita potius a contraria origine, quam Pontanus ponit, vox Britannia esset orta. Brit vel Brith dicit Cambdenus olim fuisse Britannis usurpatum pro depicto, colorato, atque inde Britannos fuisse dictos, quasi pictos, quia se glasto aut colore caeruleo pingebant: sed ut illius totam tamen etymologiam repudiat Pontanus, ita & ego: quia terminationem taniam dicit adjectam a Graeco Cambdenus, quod non est verisimile. Sententiae meae suffragatur, quod vetustissimi hujus Insulae Annales (ut Lhuidus refert) testantur, hanc etiam Prydain, seu Prydaniam vocatam. Vnum hîc adversari mihi posse videtur: quod nomen Britanniae vel Fri-daniae velim deductum a Danis, priusquam gens ulla, quae Dani vocarentur, esset: nam Danorum aut Daniae nomen non innotuit nisi aliquot | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 253]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
saeculis post natum Christum, at Britanniae nomen fuit ante natum Christum. Ac fateor quidem minus id circumspectè a me factum, quod tam explicite dixi, Britannos dictos a Danis, tum cum revera ea vox nulli populi adhuc fuit indita: hoc mente mecum conceperam, atque hoc volui dicere; fuisse a gente illa hanc Insulam primò inhabitatam & accessam, quae erat de stirpe, & quaedam colonia ejus Gentis, quae gloriabatur nomine fortium factorum; nempe de genere Gomerico, Cimbrico, Celticoque; unde & Daarum, Dacarum, similiaque nomina sibi imposuerunt, quae lingua Cimbrica ab agendo & faciendo derivantur. Illas voces Daën & Daken (quae ante Christum fuêre) forte mutarunt, primi hi habitatores Britanniae, levi flexu, & significationem eandem non immutante, in Danen: ut post Christum & illi, qui ejusdem stirpis, in Chersoneso Cimbrica, quae nunc Dania est, manserunt. Cui tum addo, quod primi Britanniae coloni addiderint ad Daën-phri vel vri (qui sonus non ita est absimilis bri) ut ostenderent se etiam libertate gloriari, atque ita fecerint nomen suum Phri-Daën, vel Vri-Daën: quod a Graecis Latinisque scriptum & pronunciatum Britannia, quid miri? Pro indubitato verò hoc statuerim, quemadmodum ex Asia Occidentem versus progressio populorum ad inhabitandum orbem terrarum est facta, idque a parte mundi aquilonari, ad evitandum mare mediterraneum, ita illas regiones, quae in hoc progressu primò fuerunt obviae, primò quoque inhabitatas. Iam verò, quia Britannia, in progressu hoc, prior Galliâ, eam ex Chersoneso Cimbricâ prius accessam, quam Galliam: atque ideò etymon ejus esse potest linguae illius gentis. Tum verò etiamsi, ut Beda vult, & alij, Britannia primùm inhabitata & adîta fuerit a parte Galliarum, & ex tractu Armoricarum | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 254]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
civitatum, etymon nihilominus linguae Celticae esse potuit; nam & illae gentes Celtici Cimbricique generis. Haec de nomine Britanniae cum doctissimo Isacio volui disserere. Res inter conjecturae ambiguitates posita est: nec tanti est, ut inde res Graeciae, aut Belgij nostri ac Reipublicae pendeant. Itaque & neutri nostrûm magnopere curandum est, judicia aliorum conjecturae nostrae annuant, an abnuant. In eo convenimus, Britanniae etymon esse a lingua Celtica, ut & totam Britannorum linguam: utrius autem originatio magis congruat & linguae illius proprietati, & rei rationi, Lector statuat. Fieri potest, ut neuter punctum veritatis istius acu tetigerit. Philologiae hujus conjecturalis eadem omnibus libertas. Et palpare licet in obscuro dubiorum istorum ita unicuique, ut optimè se putat exitum inventurum ad verum. Licentiae haec si non multum prodest, nec nocens quoque admodum est: ac juvat saltem lectorem varietate arbitrandi. Veterem linguam Britannicam putant esse eam, quae hodie Wallica vocatur, tota Insula olim usurpatam, nunc autem solummodò in provincia Cornubia. Eamque aliqui asserunt habere admixtam multum Graeci. Ex Gesnero adscribam hîc ea lingua Orationem Dominicam: Eyn taad rhwn wyt yn y nefoedd. Santeid dier yr henw tau. Deued y dyrnas dau. Gwneler dy wollys ar y ddayar megis ag yn y nifi. Eyn bara beunyddawy dyro inni heddiw. Amaddeu ynny eyn deledion: megis ag i maddeuwn in deledwyr ninau. Ag na thow ys ni i brofedigaeth: namyn guared ni rhag drwg. Amen. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 255]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
timus debitoribus nostris. Et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. Aliqua hîc video originis Latinae: ut santeiddier, sanctificetur: deved, quasi deveniat; deledion, quasi delictum: at certè si sunt a Latino, valde degenerarunt; tau, tuum, & Latinum esse potest, & Celticum. Parum hîc video Graeci, nisi quis putet nefoed, nefi, pro coelo, esse a νεφέλη, nephele, nubes; & henw nomen, quasi ὄνομα, onoma. Belgicae originis manifestae video esse pleraque. Eyn , quasi oin, ab ons noster: taad, quasi taat, Belgicum & Latinum est tata, tate: rhwn, quasi vvhien: vvyt, quasi byt, ab antiquo by & usitato ben: yn, in Lat. & Belg. y, quasi dy vel dye: dau a Belg. du vel tu Latino: dy, quasi dyn Belg. bara, a Celtico veteri brae: beunydawy, quasi byhudendagesch Belg. heddew, quasi heden: ag, quasi auch Germ. oock Belg. etiam thowys, id est, ad-monstra, pro induc: gwared, quasi vvaret, id est, tuere.
In Islandiam dixi alquoties in meo libro se extendere idioma Celticum. Sed en nunc hoc specimine quodam de monstratum: Oratione quoque Dominicâ eâ linguâ, ex Gesnero, adscriptâ: veluti eandem quoque Bibliander ponit.
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 256]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Omnia fere hîc sunt Belgica Celticaque. Si quae hodiè non sunt Germanis in usu, quae perpauca sunt, illa antiquitùs fuêre: unde adhuc reliqua sunt in linguâ Anglicâ: qualia sunt, art, bitt, uor, seni, ilu. En igitur ut ultima Thule utatur quoque linguâ Celti-Belgica.
Quod autem multae lingua, quae ejusdem originis, videantur esse aliquando diversae, & diversa dialectus facit, & diversa orthographia vel scriptio. Cujus quidem rei specimen quoddam ex Gesnero apponam.Ga naar margenoot+ Germani quidam efferunt & scribunt o pro a: c pro i: k pro y. Dicunt enim Franci suâ linguâ: Ko sog mer vvos ist dos: ubi alij dicunt: ja sag mir vvas ist das. Pro k sequente r Bavari ponunt tsth: ut, Tsthristel ist ein guts tsthreutlin: ubi alij, Kristophelist ein gut kreutlin. Slesiorum quidam u pro a ponunt; i pro u & o: ut cum dicunt, Iu Remische minche mygen: quod alij, Ia Romische munche mogen. Sunt qui ju pro u utantur: ut giuder briuder, pro guter bruder. Et eau pro au, vel eaw pro aw: ut treauen, beawen, teawben, pro trawen, bawen, tauben. Veterum quidam scripserunt, Denirbirn, vveisin, erin liben, pro erbarn, vveisen, ihren lieben. Misenus oy, pro ag, ponit, ut Slesius ay: ut, Die moyt | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 257]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
soyt, vvoyn, noyl; Slesius, Die mayt sayt, vvayn, nayl: pro, Die magt sagt, vvagen, nagel. Multi duriores consonas (ab initio dictionum maxime) pro mollioribus ponunt, vel contra: nempe v, vel b, pro w: p, pro b: t, pro d, & contra d, pro t: ut, Venzel bil pitten tas Domas fom fater: pro, Wenzel vvil bitten das Thomas vom vatter. Qui circa Nigram sylvam habitant, m pro w ponunt, & l pro r, ut & Helvetij: ut kilchen, pro kirchen.
Haec eo fine recitavi, ut non ideo putemus eas linguas, quas dixi (Scyticam, Phrygiam, Dacicam, Trojanam, &c.) habere eandem originem cum Celticâ & Germanicâ, non esse easdem, quia videmus multa vocabula longè aliter scribi, & ab ijs prolata, quam sonant Germanice: nam nunc oculis tuis ostendi atque auribus ingessi, scriptionem & pronunciationem diversam in linguâ Germanicâ efficere, ut fere Germanica non videantur Germanica. Hoc mihi auctario illustratum esto caput vigesimumseptimum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XXVIII.ADscribo hîc Orationem Dominicam ex Gesnero, linguâ Helveticá scriptam, anno DCCCLXX; quod ferè aevum fuit Imp. Caroli Magni. Vt ex eâ videri possit, tunc neutiquam ita diversam fuisse linguam Germanicam ab hodiernâ, ut Lipsius existimavit: non ita, inquam, quin facile adhuc ab hodierni temporis Germanis possit intelligi, proque linguâ suâ agnosci. Vnde etiam confirmatur mihi quod dico, oportere aliquid peregrini admixtum illi juramento Ludovici | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 258]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Pij, ex Nithardo proposito, quod id tam dissonet ab hodierno Belgico: Fater unser, du in himele bist, Din namo werde geheiligot. Din ricke chome. Din willo geskehe in erdo alsoo in himele. Vnser tagolicha brot kib uns hinco. Vnde unsere sculde belaz uns, als auch wir belasend unseren sculdigen. Vnd in choringa nit leitest du unsich. Nun belose unsich fone ubele. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ad Cap. XXIX.VIdeo in eo mihi suffragari Gesnerum, quod putetGa naar margenoot+ nostrâ linguâ Germanicâ etiam carmen posse scribi, absque rythmo. Putat etiam ad modum metrorum Latinorum versus Germanicos posse scribi. Et specimen quoddam hexametri, absque rythmo, à se facti exhibet; quod hîc exscripsi:
Es macht alleinig der glaub die gleubige salig,
Und darzu fruchtbar zur lieb: und gutige hertzen
Alwaeg in menschen schaffter. kein musse by im ist,
Vnd kein nachlassen nienen. er wurcket inn allen
Rechtgschaffen gemuten alles guts un ubige fruntschafft.
Doch schribt er nut sim selber zu: sunder er eignet
Dem Herren Godt un siner gnad alle die eere,
Durck Jesum Christum Godt un mensch unseren Herren.
Dicit a Gallis quoque utrumque tentatum, & ad metra Latina, & absque rythmo carmen componere. Et | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 259]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
specimen praebet cujusdam Phalencij, compositi à Nicolao Nisoto Cenomano, in commendationem historiae avium Gallice editae per Petrum Bellonium:
Au jourd hui je me vanteray de chanter
Vn vers digne de toy, de chanter un vers
Non encore receu. Ie veux raconter
De toy, Pierre Belon, cet heur, ce grand heur,
Qu'en ton docte labeur le docte François,
Qu'en le docte labeur le simple François
Recoit continuellement relisant
Ta seconde lecon, &c.
Quid ni igitur nobis Belgis non idem quoque liceat? Vterque verò, & Gesnerus & Nisotus, videntur velle sequi leges Latinas, in constitutione syllabarum longarum & brevium, per positionem, & reliquas illas prosodiae, de quantitate syllabarum, regulas. In quo quidem assentiri ipsis non queo: qui putem quantitem syllabarum nobis Gallisque esse metiendam ex solo accentu: ut illa syllaba sit longa, in quâ est accentus; brevis, in quâ non est. Ac si experimentum sumatur, ut eo loco metri Latini, ubi longa syllaba praecipitur, ponatur syllaba cum accentu, ubi brevis, sine accentu, vel saltem non nisi accentu affecta ubi longa praescribitur, etsi perinde sit, ubi brevis praecipitur, syllaba cum accentu sit, an sine eo; percipietur non modò suavior modulatio, faciliorque carminis cursus, sed etiam modulationi Latinae convenientior. Atque hac quidem armaturâ, istoque ornatu induen- | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 260]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
dum librum nostrum putavi priusquam in publicum prodiret: ne ijs eum fraudarem, quibus & tutior posset esse & gratior.
FINIS. |
|