Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XXVIII.Summa. Rerum omnium antiquitatem esse venerabilem: prolata ejus secretior aliqua est causa: antiquitate certe excellere Celti-Belgicam, praesertim supra ipsam Graecam: ac esse eam proinde ob antiquitatem venerandam. COlophonem num huic contemplationi nostrae, velut aedificio suum pinnaculum, aut si potius | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 143]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
hoc fortunae est nostrae, tugurio ultimum cespitem impositum ibimus. Encomij quoddam munusculum linguae meae Belgicae feram, atque ea veneratione salutatum eam ibo. Cum vellent Graeci Latinique antiqui honore aliquem conspergere, oscula infigebant, quod illi προσκυνεῖν, hi adorare dicebant. Sic sua idola honorabant, velut superlativo quodam venerationis gradu. Solebant & in salutationibus Graeci, eorum, quos honorare volebant, genua apprehendere; quod hodiernis Gallis etiamnum frequens: Itali Hispanique salutationes suas honorarias (quales in veteri Roma erant clientum erga patronos, quibus promereri volebant liberales sportulas) manuum exosculationes vocant; quos enim honorifice salutare volunt, ad eos hac ceremonia accedunt. Ego quidem nihil horum linguae meae Belgicae, sed tamen ita eam consalutabo, ut dum, quae ei laudi sunt, promulgeo, palam fiat, quo eam loco habeam. An itaque ex ijs, quae antea pro lingua nostra allata sunt, quisquam sit, qui non satis videat praecellere eam proprio quodam praeconio, nempe antiquitatis, supra Graecam, & multa alia praeclara eam habere cum illa, quae velut linguae quoddam pulcherrimum dicitur κειμέλιον a quamplurimis paria? Antiquitas ejus non obscuris indicijs commonstrata ante est, major esse quam sit Graecae. Siquidem virilis quasi aetas ejus fuit, cum Graeca adhuc esset in incunabilis. Virilia Cimbri, Celtae, Belgae facinora patrare, cum nondum Graeci satis firmo talo incedebant: Incluta illi jam arma tractare, cum Graeci vix trochum, aut
Ludere par impar, equitare in arundine longa.
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 144]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Provincias illi quaerere exteras, nationes subiugare, colonias deportare populosissimas, cum Graji adhuc cum ipsis suis Dijs, in testa cignaei ovi sub Leda latebant, fovebanturque adhuc. Adeo ut quidam non rustice sane, genus nostrum dicat (& fere cum Iapheti nepotibus, certe ante Cecropis tempora) fuisse quasi officinam quandam gentium, & vaginam armorum. Dixerim fere, quod fuerit quasi gladius quidam vindictae divinae adversus peccata aliorum populorum, genus nostrum, uti Tamirlanes Scyticus se dicebat virgam Dei. Profecto Graeci ipsi gladij Celtici Belgicique gravitatem sensêre, priusqum illi satis recte scutum ei opponere valebant. Antiquitatis igitur coronam hanc lingua nostra Graecae utique praeripit. Antiquitatis vero in omnibus rebus magna est aestimatio. Nobilitas quanto est antiquior, tanto habetur insignior. Contra cum ea se habet, quam cum forma, quae, - quantum accedit ad annos,
Fit minor, & spatio tollitur ipsa suo:
Nobilitas annorum spatio major fit augescitque: ut robora robur sumunt & magnitudinem ab annis. Familia si qua multas potest imagines & longam proavorum ostentare seriem, putat illa, quod στέφανον ὕψιστον δέδεκτε. Erat Athenis familia quaedam, quae lunulas quasdam pictas gerebat, vel ex metallo factas, in superiori calceamenti sui: ea gloriabantur antiquitatis nota, ac si ea luna non essent inferiores. Cum mundo volebant familiam suam posse de antiquitate contendere, idque in praecipuo sibi honore ponebant. Ipsae totae Athenae in eo gloriolam aucupabantur, quod se dicerent αὐτόχθονας, id est urbis suae indigenas, non advenas, quasi a prin- | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 145]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
cipio terrarum suam coluerint. Arcades jactabant sese ante Lunam ortos; etsi fabulose & mendaciter, tamen sic gloriam vetustatis aucupabantur. Quod genus hominum Aristophanes, salsus Sannio, contemptim vocat, in Nubibus, Βεκκεσελήνους, quasi stultos decrepitos; Phrygicum vetustum Bec & ipsam Lunam ostentantes. Certe προσελήνους, quasi Antelunios se jactabant stolide magis quam convenienter Arcades. Nec sapientior aliorum haec de ijs credulitas, quibus
Ante Iovem genitum terras habuisse feruntur
Arcades, & Luna gens prior illa fuit.
De antiquitate Aegyptij cum Scytis non aliter quam pro aris & focis depugnabant: quanto plus illâ alteri superarent alteros, tanto scilicet majorem generis sui dignitatem arbitrantes. Nec mirum, quod quasi naturae quodam iustinctu aliquid excellentis & magni in antiquitate ponitur. Indicium potest esse in rebus illis, quae tam diu durant, aliquam singularem virtutem esse, qua diutius sese sustentent, & a collabendo tueantur. Foenum, stramen, cito rancescunt & simescunt, nullâ internâ virtute adversus corruptionem munita, atque ideo nulla eorum est dignitas. Aurum, adamas, perennia sunt, & res corruptelae indomitae:
Quae non imber edax, non aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, & fuga temporum.
Quî sit? quia solida quadam sui virtute sese asserunt ab interitu. Inde tam inaestimabile eorum pretium. Sic videtur rebus aliquid divini inesse, quae vetustae sunt. Et fere ad Dei accedere naturam, qui per quandam ὑπερεξοχὴν in Libris nostris Sacris vocatur Antiquus dierum. Aeternus nempe, quia in eo nihil omnino corruptibilis: | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 146]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
παρ' ὧ οὐκ ἔνι παραλλαγὴ, ἢ τροπῆς ἀποσκίασμα, ut D. Iacobus inquit. Sic quia naturae quandam excellentiam virtutemque arguit antiquitas, quanto quid antiquius, tanto praecellentiore virtute dignitateque esse fere creditur. Ac nescio profecto, quid illud arcanae virtutis sit, aut quid solicitudinis in providentia divina, quod, in incredibili multarum linguarum mutatione, ab ipso forte exordio suo, usque huc inter paucas linguas, tam firma & immota lingua nostra Belgica constiterit, suo adhuc initio parum dissimilis. Imo nihil forte praeter verum dixero, si sola dixero, sola inquam extra libros, in usu, ore, linguae suae gentis. Linguam veterem Arabicam, Aegyptiacam, Hispanicam, quis in regionibus suis, aut in labris gentium suarum, extra libros, reperiet? Nisi libri facerent, an non Latina interijsset? Graeca, cum qua nostrae hîc praecipue comparatio instituitur, quanta est mutatione in Graeca provincia & gente corrupta, perversa? An extra scripta & libros, linguae Graecae praecipuas custodiales arculas, ex gentis suae ore auditum sermonem pro Graeco aut Homerus aut Demosthenes agnoscerent. Graeci quidem hodierni in multis locis, tam quae Venetis, quam quae Turcis subsunt, vocabula & proprias rerum nomenclaturas usurpant, quae magnam affinitatem cum genuino Graeco habent; rustici praesertim, quibus minus rei est cum exteris: sed tamen idiomate utuntur ex veteri valde corrupto, & immutato. Nec perinde constanter rerum eandem appellationem retinent in regione una, sicut in alia. Tum plurimas dictiones ab Italis & Turcis mutuati sunt, quas linguae suae vulgari admiscent. Adeo ut profecto jam Diogenes in Graecia, si Graeciam suam, ut in mundo quaerebat homines, quaereret, non facile eam extra Graecos libros reperturus esset: Vide | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 147]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ant. Maginum, Geographia universali, in descriptione Graeciae. Imo ipsa Hebraea an extra libros in gentis Iudaeorum ore aut terra immutata manet? Nihil minus, nihil Hebraeum in terra Hebraea sonat. Sola nostra lingua Belgica in Belgica regione nostra, sola Cimbrica in Saxonia, in Germania, vetustis suis sedibus, ut olim sic hodie
Ceu immota silex stat, vel Marpesia cautes:
Non minus firmum stat, quam Terminus, quiGa naar margenoot+
Iovi ipsi regi noluit concedere.
Quod si antiqui illi uterque Brennus & Belgus, domitores Graeciae Romaeque, audirent nos Belgas loquentes, reperirent adhuc, intelligèrentque eandem in agricolarum & doctorum nostrorum ore linguam, quam ipsi secum deferebant in Italiam & Graeciam. Quod etiam Belgae obtinemus privilegij, prae vetustis nostris popularibus, Gallis hodiernis, in quorum etiam terris & ore deperijt antiqua lingua, quae illis communis quondam fuit cum nostra. In Gallia Celtica iam amplius non sonat lingua Celtica. Custos ejus sola adhuc ex tribus Gallijs, Gallia Belgica. Quae hujus tam diuturnae durationis divinae providentiae sit ratio, non meum inquirere. Rem ita se habere potui commonstrare. Et mirum, cur Lipsio istud adeo novum visum. Qua praerogativa, inquit, nostra lingua ab ipso Adamo perennavit? Si non ab ipso Adamo, saltem perennavit per aliquot annorum millia, ut multa comprobare ante ostendimus: & forte ab ipsa Babylonica linguarum divisione; qua praerogativa non dixero: ita esse, videre non nequeo. Nec ea, quae Lipsius affert contra, id evertunt. Becani linguae nostrae admiratoris, pergratique alumni, mystica quaedam est & alta de perduratione ejus perdurationisque causa contemplatio. Dicit sapientissimos quosque in ea opinione fuisse, atque inter eos imprimis Platonem, | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 148]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
philosophorum principem: quod esset talis aliqua lingua, quâ essent magna mysteria consignata, quâ intellectâ, plurima sapientiae arcana possent enucleari: vocum nempe ejus origine indagata: ad quas indagandas omni ingenij eruditionisque suae ope Plato contenderit. Eam linguam Cimbricam asserit Becanus, idque posse se inductione optima, imperitorum magistra, docere, ostenso pene ex omnium vocum Belgicarum etymologijs summa secreta Theologiae Philosophiaeque in ijs latere. Vnde tum ita infert in Praefatione Saxonicorum suorum ad Schetos: Insigni numinis benignitate factum esse, ut ejus linguae germana simplicitas usquam gentium integra retineretur, qua tot mysteria essent consignata. Benignitate numinis ille superstitem manere linguam nostram dicit: Non possum ego quoque aliter, quin fieri sane dicam Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς. Sed an nominatim, eum ad finem, quem assignat Becanus, & illud relinquam in Dei cognitione positum. Ego hoc certe video, perdurare eam, more indomiti adamantis, pertinacia invincibili, usque adhuc, per tractum gentium ampliorem multo, quam ullam linguarum. Quod anne notatu & admiratu est dignum? Adfert autem in medium duo specimina ex vetustis quibusdam Germanicis libris Lipsius, quae dicit esse hodierno Germanico & Belgico multum dissimilia. Alterum est ex Historia Nithardi nepotis Karoli Magni, in qua extat juramentum Karoli filij Ludovici Pij, quod ille fecit Ludovico fratri, lingua, ut inquit Nithardus, Teudisca: In Godes minna induites Xpanes folches ind unser bedhere gealtnisi von resemo dage frammordesso Fram so mir got ge- | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 149]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
wiz ei indi madh furgibit so hald ihtis an minam bruher scal inthi utha Zermig soso madno indunit buherem in nothe in mit hing nege gango theminam vvillon imo ce scadhen vverhen. Alterum adfert ex Psalterio vetusto, Latino quidem, sed inter lineas ad singula verba, Germanica interpretatione superscripta. Ex eo multas voces proponit, quas dicit plerasque omnes a sermone hodierno divertere: idque ut probet scilicet, non esse eandem hodiernam linguam Germanicam cum ea, quae olim fuit. Iuramentum illud, fatendum est, valde peregrinum. An bonae fidei sit scriptio, quis dicet? An forte fuerit Theutonicum mixtum & corruptum Lotharingico, & sic generis mixti? ut huic fato aliquando linguae sunt obnoxiae, ac tum esse coepit Gallica (cujas erat ille Karolus) a Latina. Certe vetustiora, aut aeque vetusta scripta opponi isti possunt, quae purioris integriorisque multo sunt Germanismi. Becanus ex Ga naar margenoot*Lazio de Rebus Gothicis ponit quosdam versus Gothicos antiqui cujusdam poëtae Gothici, qui conscripsit Res gestas Theodorici celebris Gothorum Regis:
Es was gar ain chuonar man.
Item:
Die wolden prepz erbormen in des storms not,
Die westen nicht der mare das in so nahend der tod.
Item:
Sie trugen swerd die scarpsen die vil chonan man.
Dar zu vor iren handen die liechten schild gar prayt.
Jrn schilde die waren neuwe und prayt,
Und vil schone ire helben daz hoverhayt.
Quid haec aliud, quam praesens Saxonicum? nisi quod scriptio in paucis variat: ut choun pro koen, erwormen pro | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 150]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
erworven, helben pro helmen. Est mihi libellus Orationum in membranis manuscriptus, qui ex charactere & alijs indicijs apparet esse antiquissimae notae: sed sermo in illo tam similis hodierno nostro Belgico, quam aqua qua tum Scaldis fluxit, ei qua nunc fluit. En ex eo Psalmum octavum Belgice redditum: Here onse Here, hoe wonderlick is dijn name over al eertrike. Want dine groetdadicheit is verheven boven die hemele. Du heveste volmaect dijn lof wtten monde der jonger kinderen, ende der sukender, om diner viande wille, op dattu verderven woudes den viant, ende den wreker. Want ic sal sien dine hemele, ende die werke dijnre vingheren, die mane ende sterren, die du gemaket heves. Talis est loquela totius Psalmi, & totius Libri. Quid hîc a sermone hodierno devertit? Apponam etiam aliquid ex quodam Diplomate celebri, concesso Brabantinis anno MCCCXII, mense Septembri, vulgo dicto De chartre van Brabant. Ejus copia cum aliorum quorundam similium Diplomatum mihi facta est ex chartis viri cujusdam magni, qui ea manu propria, ex Archivis Bruxellanis, exscripserat. Id ita incipit: Om tgemein profijt, nutschap, ende orbore, ende salicheit van alle onse Landen, ende sunderlinge om de gunsticheit ende getrouwen dienst die onse Landen altoos hebben ghedaen onsen voorderen ende ons, &c. In eo tum sequuntur haec capita a me concise posita, sed ipsisdem verbis:
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 151]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Sermo hic, qui fuit ante annos trecentos, an vel tantillum differt ab hodierno? Similis styli characterisque sunt & alia Diplomata septem, quae ex ijsdem Archivis descripta habeo; quorum quaedam isto sunt annis aliquot vetustiora, quaedam recentiora. Ac si tam diu potuit manere illaesus, cur non & alijs trecentis potuit? Si sexcentis, cur non bis sexcentis & amplius? Quod attinet ad Psalterium illud, ex quo Lipsius, in Epistola illa ad Schottium, quamplurimas voces profert, id attendenti apparebit esse linguae nostrae non ita alienum. Nam etsi in vocibus dialecti quaedam sit varietas a nostra, tamen substantia est adhuc eadem, nisi in paucis, quas aevum detrivit: ut factum fuit in lingua Graeca & Latina, & fit in omnibus linguis. Quam multa, Carmentae & Euandri tempore, fuerunt verba, quae Romae in usu non erant tempore Ciceronis? Quam multa usurpavit Ennius, quae obsoleta erant Virgilio? Sed an ideo sermo Ennianus tempore Augusti non fuit Latinus? Deinde inter illas voces, quae Lipsio maxime videntur peregrinae, sunt aliquae, quae licet nobis Belgis non sint in usu, sunt alijs Cimbricae originis populis. Proferam exempli causa unum aut alterum. Quath, id est dixit: nobis ita scriptum non est in usu, sed Anglis est: sed nobis idem est cowt. Miedon nobis desijt, pro mercede: sed Saxonibus verbum Miedon, pro mercede conducere famulos vel operarios, est usitassimum. Micgel magnus, nobis inusitatum: | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 152]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
sed Scotis usitatissimum. Et est idem cum Graeco inusitato μεγαλὸς, vel ejus faeminino μεγάλη. Si porro diversitas dialecti diversum facit sermonem, Aeolica aut Dorica lingua non fuerit Atticis Graeca: multo minus Sicula. Mirum hoc vel in mentem venisse Lipsio. Ecce autem ipsius Psalterij aliquam partem, psalmum XIX, ex Lipsij exscripto acceptum, ac mihi a viro quodam docto, atque istius literaturae perstudioso nec non pergnaro, communicatum. Respondet translatio a verbo ad verbum textui versionis veteris:
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 153]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 154]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 155]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
En, sic locuti sunt patres nostri tempore Caroli Magni. Et quid ni multo longoque tempore antea? Nam non | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 156]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
tum primum iste talis sermo natus. An plus ab isto differt hodiernum Belgicum, quam idioma Atticum ab Aeolico, quam Flandricum a Saxonico, imo a Geldrico? Id quod maxime differt & pessime auribus nostris sonat est transpositio vocum, ut hertin minis, gegenwordi thinro, &c. Sed id fit, quia non est translatio, sed interlinearis interpretatio, sequens vestigia Latini verbatim expositi. Erit eadem transpositio etiam jam nobis, si super voces expositionem scribamus. Sed dispone dictiones ad nostram phrasin, loquelam eandem facies. Quid igitur vetustam linguae nostrae Lipsius negaverit? Verumtamen si Lipsius altera manu linguae nostrae antiquitatem impellit, altera instaurat, idque dupliciter in eadem Epistola. Primò dum quaedam ex Beda affert, quae non minus aliena videntur, quam quae ex Psalterio illo produxit, & nostrae tamen linguae origini adscribit: ut Hefenfelth, quasi Hemelvelt nobis, id est coelestis campus: nam inquit, heven (unde nostrum verheffen) sublime notat. Heruten, insula-cervi, quasi inquit Hert-au: nam au regio, vel insula est. Item ex Mattheo Pari, narrante mortem Walteri, Episcopi Dunhelmensis, quod Anglus aliquis patria lingua dixit: Short red, good red, flea ye the Byshoppe: quod est, inquit Lipsius, Cort raedt, goet raedt, slaet ghy den Bisschop. At si haec nostrae linguae, ut sunt, cur non item illa alia antiqua, non plus differentia? Deinde monstrat ipse quodnam sit τὸ διατηρητικὸν, aut quae praecipua causa perdurationis nostrae linguae. Fateor, inquit, late patuisse nostram linguam, atque hanc causam fuisse, cur diutius perseverarit: quoniam finitimae ipsae gentes, quae miscebantur aut immigrabant, in eâ conveniebant. An hic serio dixerit, non perennare, qui fontem perennationis etiam ostendit? Addo huc; vocem Baes annis CCLXXXIV | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 157]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
ante natum Christum (testante sic Trithemio) significasse lingua Cimbrica, quod jam, Dominum, Herum: uti & vocem God Deum. Tum enim Sicambros, gentem linguae Cimbricae, hodie Geldrenses, dicit Trithenius Base appellasse suum Regem & Dominum: & Deum, Basan-God id est Dominum Deum. At si annis CCLXXXIV, non dubium quin pluribus: nam non tum vox illa primum nata. Sed in usu fuit. En, si ex ungue leonem, cum ferro & aere, imo cum auro & argento lingua Cimbrica de durando certarit. Certe non aeque durarunt Pyramides Aegypticae. Si quis putet hoc etiam tribuendum linguae Graecae, quod sedem suam antiquam non omnino reliquerit (uti modo auditum est) id ex parte concessero. At eo certe uti potest cum Belgica communi privilegio, prorsus eam eo non superat. Potiores adhuc eo ipso longe obtinet Belgica, quae e prisca manet incorrupta, parum mutata, & libera est a jugo Barbariae. Graeca in antiquo loco adhuc manet: sed quam mutulata, quam adulterata, quam jugo summae Barbariae pressa, quam misere serva? quam velut cadaver, utens domo sua pro sepulchro? Salve igitur Lingva Belgica, ob antiquitatem tuam veneranda, & eâ certe superbienti linguae Graecae praeferenda! Qua quidem laude tua depraedicanda in populorum nationumque panegyri volui te honorare, ut tua haec praestantia, illudque in te miri possit innotescere, si forte animadversa ea parum sunt hactenus. |
|