Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XXVI.Summa. Compendio, ad majorem confirmationem superiorum, velut sub aspectum constituuntur de lingua Germano-Belgica ista; Esse eandem cum lingua diversissimorum antiquissimorum, fortissimorumque populorum, nempe, Cimmeriorum, Scytarum, Sacarum, Sarmatarum, Celtarum, Dacarum, Gothorum, Gallorum, Galatarumque: quando & quomodo linguae illi nostrae populi sint conjuncti: unde & qua in Belgium venerint. Ex omnibus illis de linguae Belgica dissertis deducta triplex ratio, faciens valde pro opinione Becani, linguam nostram esse omnium primam. VErum enimvero, quo uno quasi conspectu & synopsi quadam simul possit videri, quaenam sint fundamenta, quibus superstruo praecipua illa, quae isto Tractatu linguae Belgicae praerogativis quibusdam singularibus, uti de sui cum alijs linguis prae- | |
[pagina 117]
| |
stantissimis communicatione, latissima diffusione, & antiquitate ejus ago: erit hoc Caput instar tabulae cujusdam, qua ob oculos proponam rerum istarum capita; Linguam Belgicam esse eandem cum diversissimorum, antiquissimorum, fortissimorumque populorum linguis: quando & quomodo populi illi linguae nostrae conjuncti sint: unde & quomodo, quave via in Galliam & Belgium venerint: tum ex antiquis hisce rebus gestis & alîus generis aliquot argumentis additis, maximam ejus canissimamque, vegetam tamen & integram, vetustatem manifesto evictam dabo. Brevis interim quantum res patietur esse laborabo, & in compendium omnia cogam, ut lectorem sublevem taedio. Faculam porro hic nostram accendam (non enim me pudet utilis adjutoris) a lampade Ioh. Goropij Becani: proh, quamGa naar margenoot+ opulentae eruditionis & tersi judicij, acutique ingenij viri! Cujus oculi tantum, quod in hoc studij genere viderint, equidem miraculo est mihi: nec possum, quin in istis eum dicam ferme -Ga naar margenoot* θεοῖς ἐπιείκελον ἄνδρα. Quem merito sic alloquitur doctissimus Torrentius:
Non quo priores Historiam fereGa naar margenoot+
Finxêre pacto, tu quoque somnias
Portenta, quae narrante matre
Attoniti stupeant alumni:
Nec sola nostri Pergama Achaïcis
Vastata flammis: quò referunt genus,
Qui sola pervulgata norunt,
Nec propria meruêre laudem:
Αλλ' εὐθημοσύνῃ πινοτόφρονι πρωτο͂ς ἔφῃνε
μυελὸν ἀρχεγόνου κρήγυον ἱστορίης.
| |
[pagina 118]
| |
Sed per concinnum ordinem sapiente mente primus detexit
Medullam priscae cordisuavem historiae.
Vti de eodem convenientissime Falkenburgius. CumGa naar margenoot+ Cimmerica itaque lingua Belgica nostra est eadem: quî hoc probo? quia est eadem cum Cimbrica. Testibus enim Plutarcho, Diodoro, Strabone, Cimmerij ijdem qui Cimbri: prius Cimmerij, temporis lapsu, Cimbri dicti. At an nostra eadem cum Cimbrica? Omnino. Substantiâ ipsà nostra eadem cum Suedana, Dana, Norvega. Rodericus Toletanus scribit: Teutonia, Dacia, Norvegia, Suetia, Flandria, & Anglia unicam habent linguam, licet idiomatibus, dignoscantur. Experientia adhuc optima istius testis est. Et quamvis Suedanorum, uti & illis finitimorum Danorum aliorumque dialectus sit multum mutata a vera Teutonica, id factum est, quod cum Moschis, Lapponibus, similisque barbarae linguae populis mutuum commercij ipsis fuerit. Tum & Windi a Germanis & Saxonibus expulsi in illas oras confugientes, secum simul linguae corruptelam intulêre. At Dani, Suedani veri Cimbri, qui Chersoneso Cimbricae, quam habitant, nominis sunt authores. Etymon Cimbri idem approbat: dicitur enim Cymber, quasi Cumber, id est vix ferendus. Cúm (u late pronunciato, quasi ou) Saxonibus inferioribus hodie adhuc vix significat: beer vel beur ijsdem & Anglis beare, fero, porto: unde Belgicum bery, id est feretrum. Per hanc paranomasiam nominis dicit Festus, Gallos sua lingua dixisse Latrones Cimbros: quia nimirum Cimbri erant feroces, & ad mare habitantes latrocinijs maritimis dediti: Vnde nomen gentis proprium transijt in appellativum, quasi vere Cymbri dicti sint, id est ob latrocinia vicinis vix ferendi aut tolerandi. Cummer vel Cumber etiam hodie Belgis solicitudinem & | |
[pagina 119]
| |
molestiam significat. Sic una est cum Gotica. Id praeter constantem multorum Scriptorum asseverationem, etiam nominis etymon indicat. Goti quasi Gueti, id est boni, Germanice aut Belgice dicuntur. Item aliorum tum propriorum, tum appellativorum Goticorum nominum, passim apud bonos Authores sparsorum etymologia id & formae indicant. Getae autem veteribus Latinis & Graecis ijdem prorsus, qui recentioribus Goti. Claudianus eruditissimus, & rerum Goticarum pergnarus, Gotos ubique Getas vocat. Iulius Capitolinus Goti Getaeque nomine sine discrimine utitur. Abusu quodam & immutatione veteres Graeci Latinique Getae dixerunt pro Guetae. Ergo si lingua nostra eadem est cum Gotica, est & eadem cum Getica. Ac proinde etiam cum Massagetica: Massagetae enim, ut similis nominis, sic similis cum ijs generis, indolis, linguae. Massagetae etymon, Mas an guet, id est coacerva bona, vel opes, lingua Belgica. Ferocior quippe haec gens, communi nomine se ad rapinas velut incitabant. Strabo & Plinius paulo aliter vocant eam gentem, quam Arrianus Chorasmenos: sed omnes asserunt esse eam de gente Massagetarum. Ergo & illi nostrae linguae fuerunt: Sic non modo etymon indicat, quod refert indolem Teutonicam, sed etiam nomen cujusdam Regis eorum: quem Arrianus dicit appellatum Pharaemanem, & venisse ad Alexandrum Magnum cum quingentis equitibus, retulisseque se tenere vicina Colchis & Amazonibus. Pharaeman dicitur quasi Waer-rae-man, id est, veri consilij vir: quae notatio maxime est conveniens viro principi. Quia etiam Amazonibus vicina loca se tenere narrabat, quid miri, si illarum linguae, ut & sedes, Chorasmenorum fuerit affinis? Adeo ut cum hac lingua | |
[pagina 120]
| |
nostra Gotica eadem fere fuerit. Quis credat? Sed in Amazonicis suis Becanus multa affert, quae id credibile reddant. Est quoque lingua nostra eadem cum bellicosorum illorum priscorumque Sacarum lingua. Eos esse progenitores, proavos, atavosque nostri aevi Saxonum; quinimo Saxones esse Sacas, alia iam sede & tempore utentes, judicant probatissimi quique Authorum. Quomodo vero magis eadem est lingua Dorica cum Attica, quam nostra cum Saxonica? Et Sacae nominis notatio nonne est Cimbrica? quasi Sac, a longa, & ken, id est causam nosce: cujus se nominis symbolo gens religionis & sapientiae studiosa, in universum commonefacere volebat, tum aliarum rerum omnium causas, tum supremam causarum causam Deum recte ut nosse adniterentur. An non hinc aliquis verisimiliter dixerit, esse Hebraeum Zaken, id est senex? (quae tum vox esse ex cognatione eadem videtur, levi quadam metathesi literarum facta:) sunt autem senes Zakens, rerum cognitores. Sacarum autem germen & soboles quaedam Daae, vel Dacae: qui illi sunt populi, qui hodie Daciam (vulgo Transylvaniam) habitant. Cum quorum lingua hodierna non modo lingua Belgica magnam affinitatem habet, sed & cum vetusta. Non mirum, quandoquidem coloni quidam Sacarum sunt. Nominis etymon est Cimbricum quoque, Daën quasi Daden, id est factores, & Daken quasi Daden, vel Daet-ken, id est factum nosce. Volebant enim sic se nomine discriminare ab ijs quorum coloni erant: & se nomine suo commonefacere, ut facta egregia bene nosse & facere discerent. Et supra audivimus Rodericum Toletanum ante annos CCCC testatum, Teutoniam, Daciam, & Flandriam eandem habere linguam. Est apud Horatium vestigium | |
[pagina 121]
| |
velut recens adhuc, quo colligitur Belgicae linguae veterem Dacorum linguam non absimilem. Is laudans Augustum, quod Dacos coercuerit, incursiones in Romanas provincias facientes, ait inter alia: Occidit Daci Cotisonis agmen. Cotison, quasi Gotes Sôn, id est lingua Belgica Dei filius. Sic nempe dux ille dictus est, quia optimates se suosque liberos pro Deorum progenie ab alijs haberi volunt. Adeo ut non tam similitudo illa linguae Dacicae, quae hodie est, orta debeat putari ex eo, quod eò a Carolo Magno deducti sunt Saxones, quam quod ex antiqua lingua superstes maneat. Quid? anne Sauromatarum, vel Sarmatarum, qui ijdem, linguam eandem cum Cimbrica vel Belgica dicere liceat? Certe Sauromatae coloni Cimmeriorum, vel ijdem cum Cimmerijs. Quae quidem causa est, quod aliqui Historici Amazonas uxores fecerint Cimmeriorum, alij Sauromatarum, quia nempe ijdem sunt. At an non supra ostensum, Cimmeriam & Cimbricam linguam eandem esse cum Germanica? Tum Latini vulgo non aliter distinguebant Germanos a Sarmatis, quam quod isti plaustra pro domibus habitarent, illi fixas domos: Iudicantes alioqui genere & lingua esse eosdem. Sic Tacitus Venedos ideo potissimum a Sarmatis separat, & Germanis vindicat, quod domos non plaustra habitarent: aliàs fere eandem gentem innuens, sermone videlicet & moribus. Addit insuper Becanus, quod nominis etymon est Germanicum: Sauromatae quasi Saure-maeten, id est acerborum aequales socij. Sic enim Amazones vocabant hos suos maritos: uti tum omnes mariti uxoribus sunt rerum durarum & acerbarum socij. Quid porro notius, quam Getas aut Gotos & Sarmatas gentes esse affines? | |
[pagina 122]
| |
Adhaec lingua Belgica eadem ipsa origine cum Scytica. Sic supra docui ex nominis etymo, quod quasi scutters, id est jaculatores, dicantur: tum ex Melanchthonis aliorumque aliquot nostri aevi doctorum virorum sententia. Iam addo ejusdem sententiae aliquot vetustos Authores. Trebellius Pollio Scytas vocat Gotorum partem.Ga naar margenoot+ Strabo eos maritimos Getas vocat: Plinius ultimos Germanorum. Apud Arrianum etiam Istro proximi Goti Scytae appellati sunt. Iosephus etiam Annalium scriptor aperte scriptum reliquit, Gotos non solum natione, sed appellatione etiam Scytas esse. Cum Thracica quoque lingua Gotica & Belgica eadem, & proinde cum Mysica vel Mesica, quae eadem cum Thracica. Apertum quidem illud Strabonis est: Aelium Carum sua memoria misisse ex Transistrana regione in Thraciam quinquaginta millia Getarum, ubi adhuc habitent sub nomine Mysorum: Addens Getis & Thracibus eundem esse sermonem. Certe Thirax, unde Thraces orti, fuit Comeri, unde Cimmerij & Cymbri, frater, & filius Iapheti, cujus posteri praecipue mundi Borealiora occuparunt. Ejus quoque indicium est, quod Strabo dicit lingua Thracica urbem dici Briam, quasi Vriheyt, voce peregrina male ab homine Graeco pronunciata. Vriheyt autem Teutonice vocatur, collectio aliqua hominum oppidi privilegio donata. Quam simile etiamnum huic est nomen celebris illius Territorij Brugensis in Flandria, quod Vria vocatur; magnae libertatis privilegijs donatum? Quam, inquam, parum differunt Bria & Vria, tam nomine quam re? Media ibi vocem inchoat, hic semimedia. Ibi unum oppidum significatur, hic tota ditio. Stephanus Byzantius testatur de Gotis ita: Gothorum quidem gens olim juxta Maeotidem sede fixerunt, inde in Thraciam | |
[pagina 123]
| |
interiorem trajiciebant. Est etiam in Ponti septentrionali litore in Thracia promontorium quoddam magnum, quod Appollodorus magnum montem vocat, nomine Odessos, quasi Hood des sees, id est caput maris, lingua Belgica. Procopius dicit in obsidione Anconae Belisarium habuisse quendam armigerum natum in Thracia, nomine Vlen mot: cujus etymon plane est Belgicum, quasi Vlen moet, id est Bubonis animositas. Quid si dicam quoque Phrygicam linguam non abhorruisse a Belgica? Dicit quidem Strabo Thracum & Phrygum linguam fuisse eandem. At illos lingua Theotisca vel Teutonica usos fuisse probatum est modo. Phryges porro genus duxerunt ab Acanez filio Comeri, patris Cymbrorum omnium. In illorum regione, circa Bosphorum Cimmerium, adhuc Romanorum temporibus, fuit & Terra & palus Ascania. Tum Homerus ducem quendam, quiGa naar margenoot+ Phrygum exercitum ad suppetias Trojanorum ducebat, vocat Ascanium, venientem procul ex Ascania. Ab eodem Ascanez Germani genus ducunt, qui primò Ascanes vel Theascans vel Theotiscens, postea Germanij & Germani sunt dicti. Elias Levita doctissimus Iudaeus dicit se Ascanzi esse, quia in Germania erat natus. Est etiam adhuc Comitatus Ascaniae in Germania, quorum Comites soli fere vetustissimum gentis suae nomen ortum a veteribus Ascanijs, qui ad Hercyniam incoluerunt, conservarunt, inquit Melanchthon. Et tempore Claudiani adhuc haecGa naar margenoot+ Goticae Phrygiaeque gentis conjunctio aut continuata, aut renovata fuit. Sic enim de ea ille:
- Ostrogotis colitur, mixtisque Gotinis
Phryx ager. -
Si genus Phryges & Germani habuerunt commune, | |
[pagina 124]
| |
quid miri ergo, si & linguam? Idem ex eo concludit Becanus, quod, ut supra vidimus, Phrygica lingua Bec significet panem: Germanis autem Bec etiam panem denotet: unde Becker vel Backer, id est pistor, factor quasi panis. Revera, inest voci Bec multum adhuc hodie in lingua Germanica cognationis, circa rem cibariam. Bec est os, vel homines vel avis, quo panis sumitur: Bicken est avium commedere, & catachrestice etiam hominibus tribuitur. Backen est panem conficere; Bac est vas, ex quo cibus sumitur. Weg est panis ex cibrata mola confectus: quod a Bec Phrygico eo tantum differt, quod B, litera media sit mutata in mediam G: etsi Alemanni pronuncient Weck tenuiter. Ac facile quidem Graecorum vitio, male scribentium vocem Phrygiam Weg, acciderit, ut non Weg sed Bec dixisse putentur. Addubito an vox Chaldaea Bag, cibus, uti in Daniele usurpatur, non habeat cum Bec aut Weg affinitatem aliquam. Quid, si quis Trojanos non absimilem linguam Belgicae habuisse dicat? Hoc, inquis,
- Credat Iudaeis Apella,
Non ego: -
An igitur nescis, quicquid est bonorum Authorum Trojanos & Phrygas gentem unam facere? eosque ab Ascanez & Comero cum Germanis ortos? cogita Ascanium Aenaeae Trojani filium: aspice in eo signum & mnemosynon, quod Trojani ejusdem sunt Theasconibus originis. Si etiam Priami, Hectoris, Paridis, Alexandri & similium nomium Trojanorum etymologias liberet late persequi, non inconcinne ad linguam nostram Teutonicam possunt reduci. Longobardorum porro lingua fuit etiam Cimbrica, qui eam in Italiam ex parte intulerunt. Paulus Diaconus dicit Argam eos dixisse pra- | |
[pagina 125]
| |
vum; argh adhuc Belgis idem: Scilpor Armigerum, quasi Schilt-beur; Schilt clypeus, & Beur gero: Marpais, curatorem equorum, Mar equus, Paise vel Paie, satisfacio, quod desideratur, facio. Celticam vero linguam eandem esse cum Germanica aut Belgica, notius est, quam ut probationem requirat. Quid enim tritius, quam omnes vetustiores Graecos Latinosque Scriptores Celtas & Germanos, pro ijsdem passim posuisse? Denique Galaticam linguam antiquissimam, qua in universa Gallia sunt usi, cum Cimbrica & Celtica fuisse eandem, perfacile quoque est ex Scriptoribus colligere. Dilucide de eo Lipsius, ejusmodi antiquitatum intimus familiaris: cuique hîc credendum, velut loquenti non sine certa ratione: Non, inquit, nos Belgae tantum, sed ulteriores atqueGa naar margenoot+ interiores Celtae, & quicquid Franci occuparunt, lingua etiam Germanica usi. Exstat canon Concilij Turonensis, sub Carolo Magno: Vt Episcopus Homilias apte transferre studeat in rusticam Romanam linguam, aut Theotiscam, quo facilius possint cuncti intelligere. Itaque apparet Theotiscam tum honestiorum & nobilium fuisse; rusticos & viliores Romana illa corrupta, id est, hodierna Gallica usos; Quae tamen mox invaluit illa pulsa. En quicquid Celticae fuit regionis olim, fuit Germanicae linguae, istamque priorem paulatim ab hac hodierna Gallica fuisse pulsam: Quam an ideo canon vocet rusticam, quod rustici & viliores ea uterentur, num a Lipsio recte divinatum sit, dubito: forte ideo rustica Romana dicta fuit, quod esset corrupta & barbara Romana. Nihil autem certius esse, quam fuisse antiquitus Cimbricam, minime autem Graecam (uti aliqui ambitiose hallucinantur) per Gallias omnes in usu, permulta sunt, quae testatum faciunt. Ac imprimis illud Hieronymi testimonium, quod ante citavimus, quo indicat, Galatas, | |
[pagina 126]
| |
in Gallo-Graecia habitantes, usos fuisse peculiari sua antiqua lingua, quae eadem erat cum Trevirensi. At illa ut Belgica urbs, sic Belgica & Germanica utebatur lingua, uti adhucdum facit. Galli etiam etymon idem indicat: dicuntur ita quasi Ga-Ly, euntes populi: Ga Belgice & Cimbrice eo, Ly populus. Omnis enim Historia testatur, proclives fuisse Gallos ad eundum & redeundum, per varias terras, colonias sedesque mutantes. Quae etymologia aptior mihi videtur, quam ut a Wandelen, id est ambulare, dicti sint: unde potius Vandalos puto nominatos. Ostendimus ante quoque multa nomina propria virorum & populorum gentis Gallicae aut Celticae, etymologias habere linguae Cimbricae, aut hodiernae Belgicae; quibus unam adhuc addam, quae ut est memorabilis, ita non obscure ostendit it quod hîc disputo. Pausanias antiquissimus scriptor Graecus, quando in Phocicis suis agit de antiquis illis Gallis Graeciam invadentibus, ait, ipsis fuisse hunc morem, ut in bello singulos equites sequerentur duo famuli, qui & ipsi erant in equis, eo fine maxime, ut si forte praeliantibus dominis equus esset amissus, statim suum submitterent; & si vir concidisset, servus in ejus locum succederet: quod si utrumque belli impetus evertisset, iam esset praesto tertius. Eam vero pugnae institutionem, dicit Pausanias, eos vernacula voce nominasse Trimarcisiam; addens, Equum enim Marcam appellant. Recte observavitGa naar margenoot+ Becanus, dici Trimarcisiam, quasi Tri, Mar, Cise: & quod Pausanias, homo Graecus, linguae Gallicae ignarus, male dixerit, equum eos Marcam appellasse, cum Mar vel Meer sit equus: ut & usus adhuc docet, & modo ex Paulo Diacono, e Longobardorum, qui Gallici generis erant, lingua audivimus. Recte etiam Becanus, quod | |
[pagina 127]
| |
dicit vocem compositam ex Tri, vel Dri, id est tres, & ex Mar, vel Meer, id est equus: sed quod dicit tertiam syllabam esse Cis, id est censum vel vectigal, quia scilicet equites Galli hunc censum vel vectigal dominis suis, quibus suberant, debebant, quod tribus equis ijs in bello servirent, de eo sane dubito, etsi non usque incongrua sit conjectura. Dicerem potius loco Cise fuisse Kiese, id est eligo: quod eques ex tribus equis in praelio electionem posset habere. Nam sane vox Cis non est proprie Cimbrica, sed est truncata ab accis, quae derivationis Latinae est. Itaque Trimarcisia dicta est, quasi Dri, Mar, Kiese: omnibus tribus vocibus puris putis Cimbro-Belgicis. Quid luculentius probare posset a plurima usque antiquitate linguam veram Gallicam eandem esse cum hodierna Belgica? Non magis rudera Amphitheatri Pompeij ostenderint, ex quo illud lapide fuit. Itaque cum Cimmerica, Cimbrica, Suedana, Dana, Norvega, Gotica, Getica, Massagetica, Chorasmenica, Amazonica, Sacaea, Dacica, Sarmatica, Scytica, Thracica, Phrygica, Trojana, Longobardica, Celtica, antiqua Galatica eandem esse Belgicam probabiliter a nobis est probatum. Vbi porro terrarum potissimum nationes istae & genere & lingua & sede primum conjunctae sint, ordine jam quoque est attingendum. In Bactriana, sive Margiana, aut circa circum id regionis ex lumbis Noachi orti, velut progerminatio Iapheti, initio sub Comeriorum nomine in Cimmerios, Scytas, & reliquos illos populos longe lateque mundi latus Boreale implentes, repullularunt. Ita ut Cimmerij primò, deinde Scytae, deinde Sacae, deinde Thraces, deinde Phryges, deinde Trojani, denide Dacae, deinde Sarmatae, deinde Cimbri, deinde Cel- | |
[pagina 128]
| |
tae, deinde Getae, deinde Goti, deinde Galli, fere hoc ordine, quo eos nomino, ex secundo hoc Gomeri seminario prodierint. Sedes prior conclusa fere fuit initio intra Coracem, Tanaim, Maeotidem, mare Caspium, Boristheneum, Istrum, & Vistulam. Loca tamen illa intra Pontum, Bosphorum Cimmerium, Istrum, & Vistulam nidus fere fuit praecipuus, in quo praesertim foti & exclusi sunt illi populi, qui Europaeas regiones, Galliam, Germaniam, Pannoniam, Daciam, Suetiam, Daniam, Chersonesum Cimbricam, Thulem usque habitarunt. Cumprimis vero ad Pontum, & ei vicina loca puerperium omnium nostri generis, & linguae nationum est assignandum. Haec probatarum Historiarum dextra inquisitio mihi astipulabitur. Operosius omnibus recensendis non insisto, quia non est nostri instituti: Vnus Becanus hîc multum praestabit. De progressu istarum, ex Asia, linguae Cimbricae nationum, earumdemque in Europaeas regiones adventu, quid dicam? Occasio prima ac summa fuit instinctus providentiae divinae, quae, ut terras fecit, quò a genere humano habitarentur, nec ut perpetuo, instar novans aut vervacti, steriles jacerent, sed ab hominibus colerentur; sic homines ad ulteriora semper, & nondum habitata, manu velut deduxit. Cui accessit varia diversarum occasionum instigatio; quae nationes ad quaerendas novas sedes impulit. Ipsas autem occasiones, quae unamquamque moverunt, aut ipsum tempus, quando commigrationes has, quaeque fecerint, & in quas terras, nominatim de plurimis non est assignare. Ita ut verae, de istis Cimmeriorum progressibus, Cimmeriorum sint tenebrae. De ijs cuncta fere Historia agit Harpocratem, & mutescit instar discipuli cujusdam Pythagorae. Quamobrem de ijs aliquid | |
[pagina 129]
| |
conjectare, est palpare per Aegypticam velut caliginem. Ne tamen nihil dicamus, verisimilia loco certorum, & conjecturas designatis narrationibus miscebimus. Et quod Tarquinius Superbus in feriendis papaveribus faciebat, capita tantum rerum perstringemus. Certum igitur est, uti ex Bactris paulatim congregatae sunt omnes illae Cimmerici generis gentes, circa Pontum, Cimmerium Bosphorum & illi vicina loca: sic inde vicissim, tanquam ex communi domo, paulatim, instar arboris radices pedetentim propagantis, processerunt in proxima quaeque: aliae legentes ea, quae Arctum versus sita sunt, aliae ea, quae se Occidentem, Libonotum & Austrum versus porrigunt. Daae vel Dacae Arctica petierunt, uti & Sacae. Illi Daciam & finitima insederunt: hi interius penetrarunt, usque ad sinum Codanum & mare Balticum, mutantes aliquantulum cum terris & tempore nomen Sacarum, in Saxonum, & occupantes fere quicquid est a Vistula usque ad Albim fluvium. Quos tum Cimbri vel imitati sunt, vel proxime antecesserunt, vel subsecuti sunt, vel diverso nomine eandem effecêre gentem, progredientes fere eadem via usque ad Oceanum. Ijque propriam eam occuparunt peninsulam terrasque conterminas, quas vocant Historici Chersonesum Cimbricam. Nec pigriores Getici generis gentes, eadem cognatis suis & affinibus tentarunt, patriaque voce Gotos se appellantes, eam terram tenuerunt, quam de nomine suo Gotiam indigetarunt. Tum circum circiter Dani ex sobole harum nationum orti, Daniam & vicina loca occuparunt. Ex hac populorum scaturigine Suetia, Norvegia, (quam Norigon vocat Ptolemaeus) & proxima quaeque populis instructa. Hinc in ipsum usque cubile Solis occiduum, celebrem illam Thulen, | |
[pagina 130]
| |
id est Islandiam, & prope jacentes Insulas habitatores missos, probatiores Authores memoriae prodiderunt. Quo etiam loco mihi illa Becani sententia visa est solida, qui ita fere inquit: Cimbri itaque paulatim, cum alias in longinquas insulas colonias, ex Cherroneso, emitterent, tum ipsi secundum Oceani littus, ad Rheni ostia terminos promovebant. Fuit autem haec ad Rheni usque & Scaldis ostia, valde olim facta limitum promotio, cum ea, quae Ephorus & Clitarchus de Cimbrorum inundationibus produnt, nullo modo Cherroneso Cimbricae convenire possint. ubi omnia littora adversus mare natura satis superque communiunt. Non igitur una continuata expeditione a Cimbrica Cherroneso Cimbri Teutonesque ad Frisiam & Hollandiam & Zelandiam & campestrem Brabantiam venerunt, ut inde in Galliam transirent, sed paulatim; perinde atque paulatim sibi vicina loca occupabant. At Heneti fertili plane foetura a communi Cimmericarum nationum fonte, Ponto Euxinio derivati, se sparserunt illinc ad dextram, per Pannoniam, & Mediterranea illa, usque ad Sinum Venedicum, Istrumque; hinc a sinistra Austrum versus, inter montes Rip[hae]os pedetentim proserpentes juxta Alpes. Atque ita porro genus Gallorum in terras Gallicas ex isto semine intravit. Germanij vero, qui Herodoto celebrantur non obscuri Asiae interioris populi, sive una cum Cimbrico genere, a Ponto aut Thracia profecti, Germaniam occuparunt primi, aut post supervenientes & gentem ejus regionis augentes, nomen simul indiderunt mansionis suae sedi. Ex quibus tum mente conceptu haut est difficile, quomodo porro isti populi sese, ad eundem modum, in interiora Europae, & vacua adhuc propagarunt, donec perventum est ad sedes has nostras. Omnes vero istae gentes tam longum latumque diffusae, generali nomine fere appellatae | |
[pagina 131]
| |
sunt Celtae aut Cimbri: tum quod ex stirpe Cimmeria provenirent, tum quod sermonem pene eundem sonarent. Quo loco illud notatu non indignum, quod uti distendit se Cimbricum genus Thulen usque, sic a fide non esse remotius, quod propiora multo, & ipsis ante fores quasi jacentia, ab ijsdem sint intrata; Scottia, inquam, Britanniave: quarum sane utriusque vocum etymon conjecturam hanc non abnuit: Vt Scotti dicantur quasi Scytti, qui fuerunt generis Cimbrici, & ut nomen, sic jaculandi peritiam Scotiae incolis communicarunt. Scutten enim & Scotten Cimbrice sunt jaculatores. Britannia quasi Vri-Dania, id est libera Dania, haut dubie dicta: quod coloni Dani, proxime siti, eò se recipientes, in libera & nullis subdita sede liberam nationem, alteram velut Danicam condiderint. Est quidem natura genus Cimbricum libertati deditum, ejusque laudem & nomen affectans. Sic & Franci hoc nominis sibi affectarunt, nihil aliud significans etiam, quam liberum: Franc, idem quod Vri vel Fri. Atque ita totam porro insulam gens haec nomenque pervaserunt. Vix puto me falli hac derivatione. Non diffitendum quidem est, quin ab Austro & Libonoto etiam Britannia suos habitatores, ex Gallicis Hesperijsque terris, receperit; nam inter Gallias, praesertim ad portum Iccium, tam angusta maris intercapedo est, ut oculi conspectus eam trajiciat: micantibus ex Anglia albis littorum collibus (unde & Albion a Romanis postea dicta fuit) & transmissorem ad se accersentibus. Veruntamen eam ego accessionem serius factam ab illa parte judicaverim, intratis prius Septentrionalibus insulae, ex regionibus Cimbricis ac Danicis, uti modo indicavimus. Quò me istud trahit; Quod verisimile sit, aliquot saeculis ante fuisse occupatam continentem Europae Arctoam, quam | |
[pagina 132]
| |
Australem, vtpote magis vicinam Asiae, gentium omnium officinae, & inde moventibus profectioni magis commodam, quam quà se ab Arcto Europa retrahit. Lento, inquam, & repente passu a seminarijs gentibus ad posteriora orbis est a fonte proventum. Propinquioribus deinde nostrae aetati temporibus duplex rursus in Britanniam a Cimbro-Danici generis hominibus introitus est factus: Alter ex Dania, dum discordijs divisa insula ab altera partium, in subsidium Dani vocantur: alter ex Gallica Normannia, quae etiam Danici generis habebat populum, hostili magis, quam suppetias ferendi animo. Sic iterum atque iterum sanguis & lingua Cymbro-Danica in Vri-Dania renovata fuerunt. Atque hoc quidem temporis nostri tractu alia etiam renovata est gentis utriusque Vri-Daniae aut Fri-Daniae & Danae conjunctio: non quidem ea, quae infuso populo in populum sit facta, nec per horrida & infesta Bellonae armamenta: sed dum felicissimus & arduus Magnae Bri-Daniae Rex Iacobus primus, Fri-Daniae suae gentis caput, suavissimo, amabilissimo, mollissimoque caestus nuptialis vinculo sese nexuit, cum praecellentissima Anna, Dani Regis sorore & filia, regio illi stemmati, etiam gentis Danicae capiti. Qua quidem ex conjunctione ominor sempiternam, inter gentem utramque concordiam, nullis unquam armorum diffidijs concutiendam. Atque haec scilicet nostra de prima Britanniae inhabitatione sententia propius ad verum accedit, vel saltem ad verissimile, quam eorum, qui eam nescio ex quibus Trojae Brutique Trojanae cineribus excitant. Vano nempe augurio, nec opinione satis virili,Ga naar margenoot+
Dum sola norunt Pergama Achaïcis
Vastata flammis: quò referunt genus,
| |
[pagina 133]
| |
Qui sola pervulgata norunt.
Nisi forte ita ad Trojanos & Phrygas Britannorum referatur origo: quatenus tam Danorum & Celtarum, quam Trojanorum Phrygumque populos ostendimus esse generis Cimmerici. Et forsan non multum discrepat tempus primi Cimbrorum introitus in Britanniam, a tempore excidij Trojani. Etymon tamen nominis non Bruto, sed ei notationi, quam indicavi, adscripsero. Revertor jam ad propositum. Nihil fere amplius aut assignatius explicatiusve, quam haec a nobis relata, de avitis illis & prioribus gentium in Europaeas terras adventibus potest dari: nihil de prima inhabitatione Galliarum meique Belgij, deque linguae nostrae cum sua gente in ijs origine. Clarius quiddam in Historijs memoriae mandatur, de duplici infusione Cimbrorum & Teutonum in Gallias, quarum altera generatim ad Belgium nostrum, una cum reliqua Gallia, cujus illud non postrema est pars, pertinet: altera praecipue id attingit. Eae vicinioribus multo quam primae aevo nostro ut fuêre temporibus, sic vijs & annis multum inter sese diversis. Refert Strabo, ex traditione Posidonij, Cimbros,Ga naar margenoot+ agmine facto, in Scordiscos, gentem Gallicam, descendisse; mox in Teuristas & Tauriscos, nationis item Gallicae. Deinde in Helvetios divertisse, ac cum Tigurinis praesertim, amicitia inita, in militiam profectos: eo circiter, ut auguror, tempore, quando, ut notat Vellejus Paterculus, Carbonem Silanumque, Italiam scilicet appetentes,Ga naar margenoot+ quoque ad Alpes, fudissent fugassentque in Gallijs, & exuissent exercitu, Scaurumque Aurelium Consulem & alios celeberrimi nomini viros trucidassent. Haec prior Galliarum a Cimbris ex Helvetijs facta invasio: Altera fuit, dum cum Teutonis Rhenum transcendêre, ut refert Paterculus:Ga naar margenoot+ | |
[pagina 134]
| |
id quod factum fuisse dicit circa tempora Minucijs, cujus celebres sunt porticus: & circa tempora fere Marij. Illa scilicet via ad Scaldim in Belgicam irruperunt, ex Frisia, Hollandia, & Sicambria: atque inde per Thungeros & Sylvas, in interiora Gallia penetrarunt. Qui ille est transitus Rheni, quem in Commentarijs suis Caesar se didicisse ait, a Rhemis, patrum suorum memoria factum, annis nempe circiter quinquaginta ante Caesaris Consulatum, & ante Christi in terris adventum primum, annis prope propter centum. Quod etiam respondet illi fere tempori, quo in Alpibus, contra Italiam nova moliti, a Mario, illa ex parte, gravi occidione, sunt deleti. Atque his quidem duabus vicibus Galliae non sunt primitus hominibus instructae. Nam Scordiscorum, Teuristarum, Tauriscorumque populos jam tum in ijs Cimbri repererunt: nec etiam tum lingua Cimbrica in eam est invecta, quae multis ante saeculis, una cum Cimmerijs colonis, sedem suam ibi coeperat: sed Cimbricae fuit sic quidem ibi linguae gentisque facta auctio & confirmatio. Plane ita, quemadmodum Dani in Anglia secundo & tertio venientes, ac Celtici Galli in Phrygiam & Galatiam, unde prius venerant, redeuntes generi ibi & linguae firmamen addiderunt. Nec mirum, quod Cimbri Gallos, etsi eorum generis fuêre, hostiliter petierunt, quum aliquando, in eadem familia, vicissitudo & interstitium temporis capitales inimicitias procreet. Itaque jam, quomodo fere & quando lingua nostra Celtica in Belgio exstiterit, demonstratum a nobis fuit. Vnde tum ultimum illud, summa ejus antiquitas animadvertenda, emergit. Multifario revera atque evidenti argumento. Quod non ulterius hîc inculco, quam ut quivis periculum faciat, an ullam pene aliam reperiat | |
[pagina 135]
| |
linguam, quae se, per tot volumina saeculorum & tot gyros ambitusque nationum ac terrarum, quam haec Belgo-Cymbrica, extenderit. Eo minus huic antiquitatis laudi hîc insisto, quia infra fusius eam attingam. Reputanti vero ea animo, quae a nobis sunt relata, quid aeque mirabile sit, quam Lipsium, tantum historicum, risu donare, nec oppositione ulla dignari hanc sententiam, nos, ad alios colonijs missis, linguam nostram propagasse. Quid? an itaque tot colonias per varia tempora, & in varias terras in Historijs missas non vidit? Nescio quae ejus hîc sit dormitatio. An vero non ista audiens cunctis Teutonicae linguae gentibus merito hîc dicat Theocritus, Ὥς μέλέ τοι γλυκὺ τοῦτο κατὰ βρόχθοιο μὲν ἔστιν;Ga naar margenoot+ Vbi tum hanc mantissam addam, ad dulcandum tanto suavius istius nostri paradoxi saporem: ut trinam proferam imaginem verisimilis illius, quod serio, pro vero, asseruisse Becanus videtur: nempe linguam Cimbro-Belgicam adeo esse antiquam, ut sit primogenia. Earum prima, quae ab ipso Becano est perspecta, ista est. Quod Iaphetij & Comerij non adfuerint confusioni linguarum Babelicae. Etenim non moverunt ex sua sede terraque illa qua a Diluvio erant orti atque educati, nec moverunt cum alijs ad plana Senearis; Cujus argumentum istud, quod Senear Babelque Meridiem se versus extendebant: Iapheti autem & Comeri nepotibus, non erant mundi Meridionalia, sed illa quae erant ortus sui loca Septentrionalia, adjudicata. Id patet, quia in divisione omnibus Iapheticis sola Borealia Occasum usque a Mose sunt adscripta. Sicque non dubie ordinarat Noachus. Si itaque ille alia loca attigissent, quam concessa, | |
[pagina 136]
| |
an non a Noacho, qui in divisione adhuc vivebat, cujus authoritas inter posteros suos erat plus quam regia, prohibiti fuissent & castigati? Quae vero lingua in corruptione & confusione linguarum non interfuit, an non mansit integra? At unde integra, nisi ex primogenia? an non ergo haec Cimmercia? Nae pro veris multa venditantur, quarum verisimilitudo non est multo major. Pariat hoc argumentum cum uno validissimo eorum, quibus asseritur primatus linguae Hebraeae. Eò forte inconvenientius, quam Cimmeriae; quod generi Hebraeo etiam Meridonalia licuit accedere. Iam quid de altero illo dicetur? an non verisimilem habet imaginem, illam linguam esse primam & originalem omnium, cujus multa reperiuntur in alijs linguis pluribus, quam ullius alterius? An non cujus plures partes aliquas habent, ab ea potius habeant, quam cujus aliquid habent pauciores? At cum lingua Cimbrica aliquid commune habent, si non omnes, saltem plures, quam cum ulla alia. Vnde vero reliquae aliquid accepêre, an non illa reliquis, ut praebere potuerit, priorem fuisse oportuerit? Tertium hujus, ecce, hoc argumentum est; Quod linguae Belgicae homines magis sunt idonei ad linguas omnes alias perfecte & loquendas & sonandas, ad genuinum suum accentum, quam populi ulli alij. Experimenta hoc certum reddant. Balbutiunt in isto reliquae omnes gentes prae ea, quae est generis Cimmerici, praesertim prae Belgis. At an non lingua illa potius prima, quae apta & media quaedam est ad omnes, quam quis non est? Ego hic tamen Academicum ago, & κατ' ἐποχὴν haec dissero. Quaero tantum, an non veri imaginem habeant? Cuivis despiciendum relinquo, an putet ea momentum aliquod aut munimentum pro Becano afferre? |
|