Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XXV.Summa. Vocem Theut Celtis Aegyptiisque communem videri casu. Qua occasione degressio fit quaedam longior in hanc disquisitionem: Vnde communitas illa quarumdam vocum, quae est inter Celtas & novi Orbis aliquot incolas. Vbi tum mira quaedam, incunda, consideratu perdigna, & ante hac non observata adferuntur. DE voce Theut, quam supra commemoravi Aegyptijs antiquisque Cimbris communem pro Deo esse, quid dicam? Recenset aliam adhuc Lipsius | |
[pagina 104]
| |
verbis Agatharcidae, in Epistola ad HenricumGa naar margenoot+ Schottium, quam judicat eandem cum quadam nostra: Casas pro veste coactili; nobis eadem est Casák, ultimâ acutâ. An istae a casu, an a commercio nobis illisque eaedem? Ego a casu dixerim puro puto, etsi Lipsius existimet ab originatione. Nimis pauca sunt, earumque pars altera, Cásas, & accentu & finali literâ praecipuâ nimis Casák dissimilis, quam ut citra Historiam, quae ullius nostrae cum Aegyptijs consuetudinis mentionem faciat, dici possit affinitatem hanc esse ex commercio. De voce Papa, quam supra dixi nobis Europaeis esse communem cum Americanis, dubito an sat firmo talo incesserit oratio; quod eam quoque dixi casu propinquitatem existere. Manum injecit Lipsius. Is in eadem illa ad Schottium Epistola ait, apud eosdem novi orbis Indos, idola, aut Deos ipsorum vocari Pagodi: Becanus aliquis diceret, sic dici ex origine Cimbrica, quasi Reconciliabiles Deos: Pay nobis est reconcilio, God Deus: Dei autem natura reconciabilis, id est misericors. Guaïras dici ipsis flabella, nos vvaeiers dicimus eadem. Topos tegmen capitis illis est: a Top, quod verticem nobis sonat: adderet Becanus & Hôs, & in compositione abjecto H, ôs: Hoos autem nobis est tegmen cruris aut femoris, & plerumque tegumenta hosen dicimus. Lama ipsis ovis est: nobis lam agnus. Qui ex illo orbe ad nos redeunt, alia similia observarunt. Casu ista, an ex commercio, an ex originatione? Ex commercio, inquis non potest: nam ante Europaeorum cum ijs consuetudinem ullam, haec ipsis antiqua vocabula. Qui Lunam alterum mundum, & habitatum tot populis, uti hunc nostrum terreum globum, existimarent (uti quidam aliquando tam fatue voluerunt esse sapientes) dicerent potius illius orbis | |
[pagina 105]
| |
cives, velut quosdam διοπετεῖς, per nubes ad Indos illos praecipiti via profectos, commercia cum ipsis miscuisse, quam nos Belgas, aut Germanos, ante annos non multum supra centum. Et fateor non factum. An ergo a casu, & fortuito ista? Fere adducor ut contra, quam ante de Papa; & de Papa & de caeteris id nunc abnuam. Profecto nimis manifestae sunt propinquitatis, quam ut casu tam affinia exstiterint. Forte sit impetus animi, & similitudo rationis in causa utrimque similitudinis particularum istarum orationis. Caeterum ego magis isthaec inclinem esse has ex eadem originatione. Nihil est ex doctrina divina certius, quam Indos illos occidentales non esse ἀυτόχθονας, aut etiam διοπετεῖς, sed ex aliqua parte orbis nostri eorum stirpem eò translatam. Originem vero ipsos ducere a linguae Cimbricae nostraeque affinis populis verisimilius pene dixero, quam ab alijs. Scio dum istud probare conor, ingredi me mare non minus vastum, quam illud est quod inter nos & Americam jacet medium. Sed an possim immanem hiatum commoda aliqua ratione jungere, periculum ibo factum. Triplici praecipue argumento conjecturam hanc meam novam munire num possum, videbo. Ad initium ajo, non leviter has ipsas allatas voces adstruere, quod ejusdem nobiscum sint originis: & quidem ita, ut non facile reperias in ullis alijs linguis similia etyma. De Pagodi, Guairas, Top-os, & Lam, palam id est. Papae nomen etsi alijs aliquibus gentibus nonnumquam usurpatum sit, & Hieronymus honoris ergo eo aliquando Augustinum salutat, tamen non ineptis rationibus docetGa naar margenoot+ Becanus esse id vere Cimbricum, & constat utique Scytis, quîs Cimbrica lingua fuit vernacula, fuisse, teste Herodoto, Papaeum Deum. Sane nullibi apud ullos populos | |
[pagina 106]
| |
vox ea in tauto usu est, quam inter linguae Cimbricae gentes: omnes, qui velut Prodei in terris rem divinam facerent, majores nostri Papen appellabant. Deinde id magis linguae nostrae populis fatale est, quam ullis alijs, ut peregrinentur per mundi diversas plagas, ambulent, colonias ducant in terras longinquas. Sic Historia testatur. Id velut innatum adhuc Saxonibus, Germanis, Belgis imprimis adhaeret. Nullius rationis homines ita terra marique sub coeli concavo obambulant. Quin ergo conveniens sit, ut magis, quam alij, ex hoc orbe nostrae originis majores in illum alium primi commigrarint? Postremo constat antiquitus nostros homines ea orbis nostri loca habitasse, quae maxime orbi occiduo sunt vicina: hinc ab Occidente, illinc ab Oriente: quae quidem sunt duae commodissimae viae, per quas in Americam eò potest perveniri. Ab occidente orbis nostri noti partes sunt insulae Islandia, antiqua Thule, & Frislandia. Illae sex aut octo dierum navigatione sunt sitae ab Occidentali parte Britanniae, vel ab Orcadibus. Vnde tum praesertim ex occidentali parte Frislandiae, usque ad orientalem costam Magellanicae, vixdum sex dierum est secunda navigatio. Atque hàc quidem commeatum fuisse a nobis ad Indos illos, & ab ijs ad nos, videor mihi ex Plutarcho divinare. Ille in tractatu De imagine quae in Luna apparet, aliquid refert, quod putem huc haut non facere. Sed tenebricosa sunt, quasi sub crepusculum videntis, aut in somnio per portam potius eburneam, quam corneam: & vix ita clara, quam ea ipsa imago Lunae, de qua agit, apparet. Introducit quendam Syllam philosophum familiarem suum, narrantem quaedam fabulosa, sed umbram quandam habentia veri. Dicit navigatione dierum quinque a Britannia versus Occidentem | |
[pagina 107]
| |
jacere insulam Ogygiam, & ultra illam Occidentem aestivum versus adhuc tres insulas; in quarum una Barbari fingant detineri captivum Saturnum a Iove. Quod supra Ogygiam quinquies mille stadijs, & supra alias illas insulas minore spatio sit quaedam maxima terra continens. Ejus incolas nos & alios vocare insulares, se autem continentis terrae habitatores. Quando vero stella Saturni (quem pro praecipuo numine colunt) appropinquat ad signum Tauri, quod sit spatio triginta annorum, tum eos ex more magnum facere apparatum ad ej sacrificandum, adque longinquam aliquam profectionem, quibus forte quidam destinantur. Qui proficiscuntur diu multumque jactati, quorum qui aegre se ex mari & naufragijs servant, emergunt in illas oppositas insulas, a Graecis habitatas, ubi vident, per integros quinquaginta dies, Solem vix una hora absconditum sub horizonte. Tum post nonaginta dies, quibus ibi sunt, ab inhabitantibus Graecis amicissime accepti ac pro sanctis habiti, appellatique, ventis placidis eos trajici ad illam insulam Saturniam: in qua nulli alij sunt incolae, quam ipsi, alijque eò ante ipsos missi. Quibus post annos tredecim, quibus cultu erga Saturnum defuncti sunt, lege licet ad suam redire patriam: sed multos in perpetuum ibi malle manere, partim quod ibi splendide atque opipare habeantur, partim quod a Deo prohibeantur, qui se eis velut intimis suis quà per somnia, quà per signa externa, quà per spiritus suos & daemones quasi repraesentat; Saturnum enim ipsum ibi in magno antro cujusdam rupis resplendentis, quasi ex auro obrizo factae, jacere, somno, loco cipparum ferrearum, a Iove constrictum, ut inde movere se nequeat. Ab avibus eum pasci, allata ex coelo ambrosia. Insulam porro totam plenam esse suavissimis | |
[pagina 108]
| |
odoribus disparsis ex illo antro. Spiritus autem illos, velut aulicos Saturni, illi servire, siquidem ij sunt, qui ei famulabantur, dum inter homines regnaret. Similibus mirificis & outopicis rebus omnes fabulae scenae sunt plenae. Asserit vero Sylla haec sibi relata a quodam peregrino, qui tum temporis Romam, aut certe in hunc nostrum mundum venerat, ex altero illo occiduo: qui unus fuerat ex illis ablegatis ex patria sua, ad peregrinandum, & sacrificijs, nomine patriae, Saturnum Deum in illa insula Saturnia colendum: quem tum post annos triginta aviditas magna coepit videndi magnam insulam (sic enim nostrum orbem appellabat) atque ita erroribus, non minoribus Vlyssaeis, per mare, per terras, per gentes & urbes diversas, tandem Carthaginem appulisse: inde vel in Italiam, vel eò, ubi coram Sylla cum eo egit. Laudatur a Sylla peregrinus iste, quod esset magnus philosophus, & undiquaque eruditus. A quo tum alia mirabilia, tum de Luna, praesenti scilicet illorum disputationi apposita, summa & vix revelanda arcana intellexisset. Quae cui legendi cupido est, in Plutarcho quaerat. Quid de istis judicandum? Ga naar margenoot*πουλύποδος κεφαλὴ, ἕν μὲν κακὸν, ἕν δὲ καὶ ἐσθλὸν. Certe aliquid in eo male verum, aliquid est bene verum: quaedam etiam sunt medij generis: Adeo ut sane in hac narratione Sint mala, sint quaedam mediocria, sint bona multa. Totum hoc de Saturni antro, compedibus somni, avibus pincernis, daemonibus pedissequis & aulicis, quam est male verum; quam Graecanice vanum? quam ipso Saturni somno somnolentius? Quis non putet legere partem mendacissimae historiae Pantagruelis Rablaesiaei? aut prorsus idem, quod Plato hariolatur de insula A- | |
[pagina 109]
| |
tlantide? De me, somnium mihi legere videor Senecae de Apotheosi Claudij. Nisi quis putandum existimet, Cacodaemonem miris praestigijs tum illusisse mortales miseros: quibus sane non absimila quaedam ab eo fieri inter infelices utriusque mundi cardinis Indos, hodierna experientia attestatur. At de eo quid dicendum, quod insulas illas alias, Saturniae vicinas, dicit a Graecis fuisse habitatas? Ἐν δοιῇ μάλα θυμὸς. Dubiae valde est fidei. Insulas esse circa id fere maris & coeli, similes istis, quas describit, non negandum est, & quas putem esse has ejus, mox disseram: sed quo fato in eas Graeci? Dicemus esse Graecanicam vanitatem & arrogantiam? & quod Plutarchus homo Graecus ita fuerit, ut plerique ejus populares, qui, si quid uspiam prope proculque sit mirabile, id sibi gentique suae vendicant? An credi vero etiam possit, quod, quemadmodum sane Graeci olim multum navigationi & negociationi fuerunt dediti, genio quodam Argonautarum & fato Vlyssis agitati, sicut Massiliam, Rhodam, Vlyssopolim, Astypyrgum in Rheni ripa, & similia loca habitarunt; sic itidem ad has insulas Boreales, vel quadam fortuna sua sint delati, vel animi quadam audaci alacritate penetrarint? &, sicut supra attigimus, eos in ultimas Britanniae partes pervenisse, sic inde ultra etiam progressos? cui fere obstat, quod in illis insulis (Islandia nempe & Frislandia) nihil hodie reliquum sit, vel de lingua Graecorum, vel de moribus. Verum ei opponatur, neque id magis videri aut Massiliae aut Lisbonae, aut in alijs locis Europae, ubi Graeci colonias habuerunt: Iam vero in historia hac, verissima haec sunt; Esse ab Britannia, sub occasum aestivum plerasque in Oceano insulas; ea fere distantia, qua hic dicitur: post illas sequi maximam terram continentem; cujus | |
[pagina 110]
| |
habitatores merito existimare possunt, se solos habere terram continentem, reliquas omnes tantum insulas: est enim nova illa terra fere major quam tota Europa, Asia & Africa simul: distantia etiam ejus fere talis hodie ab Islandia Frislandiaque reperitur. In istis itaque nihil improbi. Notari autem quasi digito Islandiam Frislandiamque hic patet, ex spatio, quo tam a Britannia quam a magna illa terra continente dicuntur distare. Dicit insulam Ogygiam distare quinque dierum navigationem, puta vento secundo, a Britannia. De nomine Ogygia hic non disputo: sed ajo hic designari situm Islandiae (quae & Thule dicitur) Frislandiae, Groenlandiae, & Podaliae. Iacet Podalia exigua insula parte coeli longitudinis circiter quinta; extremum vero Scotiae, quae & veteribus Britannia erat, parte circiter decima-sexta: ita ut inter hanc & illam sint gradus vel partes undecim, quae sunt miliaria Germanica centum sexaginta quinque. Vide num illa fere quinque dierum spatio navigationis secundo cursu conficientur: ita ut hic per Ogygiam Podaliam, quae & quibusdam Bussa dicitur, designet. Ab hac, Occasum aestivum versus, jacent tres insulae majores, Frislandia, Islandia, & Groenlandia, aequali fere spatio inter se dissitae. Prope propter has insulas iacent Drogeo, Icaria, & aliae quaedam, quarum una fuerit illa insula Saturnia. Terram porro illam magnam continentem dicit distare ab Ogygia stadiorum quinque circiter millia, id est milliaria circiter centum sexaginta. Quod fere spatium est inter Terram de Laborador & Podaliam. Tres reliquas insulas dicit minus distare ab illa continente magna. Et sane Groenlandia, Islandia, Frislandia, sunt illi Terrae de Laborador, quae est initium Americae, propius sitae. Inter enim Frislandiae & illam sunt tantum gradus | |
[pagina 111]
| |
septem, id est milliaria circiter centum & quinque. Quis adhuc dubitet quin hic Plutarchus nobis Islandiam Frislandiamque delineet? Diceresne cum hodiernas nostras mappas mundi habuisse ante se positas, cum ista scriberet? Num viam, ad Novum Orbem, ante annos plus minis centum recognitum, ante annos plus minis centum recognitum, ante annos mille & quadringentos demonstravit? Quod a nemine tot saeculis animadversum esse, ut hoc duce illac iter ad Mundum illum alterum experiretur; nunquid omni fere ratione videtur carere? Praesertim cum Thule tam omni Graeca Latinaque Historia celebrata sit, & tam ipsa, quam Frislandia ab Anglis Saxonibus alijsque Europaeis commercijs nullo non aevo frequentata, propemodumque a gradu ad gradum ex Scotia per Frislandiam & Groenlandiam in ipsam Americam sit praesto descensus. Et quis scit an non a Columbo amissi hujus Orbis repertore hoc filum visum & tacite sit collectum, ad investigandum id, quod hinc nosse poterat in Occidente latere? Atque ita quidem istud beneficij haec semifabulosa narratiuncula nobis praebet, quod facem claram praefert, ad videndum id, quod non potest non placere. Nempe ut hinc videamus, non semper etiam fuisse Occidentalem hunc Orbem Europaeis incognitum. Quod notus fuerit Asiaticis, & quidem tempore Solomonis, qui eò classem suam emiserit, ex mari rubro, id non frivolis argumentis iam dudum fuit observatum a multis, & fere iam apud omnes in confesso est positum: sed ex eo tempore nihil pene aut scriptis aut sermone cujusquam, de latentis hujus Orbis notitia est traditum. Fabula illa Platonica de insula illa maxima Atlantide, innuit Platonem alicubi aliquid de America, quasi e longinquo e camino sumum, vidisse: sed ita, ut eam vi Oceani absorptam | |
[pagina 112]
| |
ac prorsus perditam deploret. Solus puto hic locus Plutarchi est reliquus, qui aliquo modo, aliquam adhuc notitiam Trajani Imperatoris, sub quo Plutarchus vixit, tempore magnae illius continentis fuisse ostendit. Ego vero satis mirari non possum, quo fato contigerit, quod tam magna Orbis pars, in tanta praestantissimorum ingeniorum copia, & rerum omnium luculenta experientia, qualis semper fere, in Europa imprimis, fuit, tam diu incognita, ac si verruca aliqua terrae fuisset, latere potuit. Accidit ei fere quod de Nilo dicitur, qui alibi, dum aliquantulum spatij a fonte suo apertus, & sine hypocrisi emensus est, se mergit sub terra, & conditus sub arenis saxisque per immensa itinera invisibilia, rursus in propatulum alibi emergit: similiter fere notitia occulti Mundi aliquandiu visa, per saeculorum multa volumina abscondita, nostro iam aevo rursus sub aspectum comparet, superba auri divitiarumque immani vi. Et Plutarchus hic, etsi ubique summus, tamen tanto habendus est major, tanto ferventius exosculandus, quod ille solus haec inter Scriptores tam clarum vidit, nec mundo invidit, etsi ea non sine fabulae involucro exhibuit. At nos jam ex hac peregrinatione in portum, unde enavigavimus, fere ad Antipodes usque revertamur. Puto nunc instar ferme Oceani, liquidum esse, exstare viam, qua per Occidentem nulli commodius, quam linguae Celticae homines, genus suum una cum lingua transfretare potuerint. Nos, Germanique & Saxones in propinqua, ab hoc quidem mundi latere, Indiarum illarum vicinia. Quin & Islandia, Frislandiaque, quas supra ostendimus esse linguae Cimbricae, ipsis ante fores sunt. Altera porta patet in Americam ab Oriente: ex regione Scytica Tenduc. Certe non usque magnum | |
[pagina 113]
| |
est Fretum Anianicum, quod inter Tenducum & Anianam regionem Americae intercurrit, dividens Asiam ab eadem. Circa enim Tenduc & paulo superius, prope Quinzai in extremo regionis, quae a nonnullis Vng, a nonnullis Gog dicitur, sub circulo Arctico, est inter extremum promontorium Asiae, & promontorium Fortunae in America Freti Anianae, vix quatuor graduum spatium, id est sexaginta milliariorum Germanicorum: qui non est longus transmissus, praesertim in tuto placidoque mari. Tum magna insula Iapanica hic fere inter utrumque iacet, quae utrimque ex continente transfretationem breviorem facit. At vero ex Oriente igitur, an ab Occidente primitus humanum genus in Americam est depositum? Mihi si quid hic judicare licebit, dixero ex Oriente. Nam étsi satis commodum supra ostendimus, eò esse per Thulen accessionem, tamen quia serius, paulatim progrediendo, Cimmerica soboles, id est Cimbri, Saxones, Dani ex Novigo in Thulen & alias ei proximas insulas delati sunt, & citius putem Americam ab hominibus occupatam, non eò primitus pervenisse autumo. Postea forte eò alij quoque ex Occidente accessere, sed mea opinione non primi. Asia vero non dubito, quin, ut caeteris omnibus mundi regionibus fuit communis quaedam populorum officina, sic & Americam, illa via, quam monstravi, primis suis hominibus instruxerit. Primus homo in Asia creatus. E seminario familiae Noachi secundus mundus in Asia repullulavit. Tum docet sanctissimus Moses coelesti sua doctrina, dispersionem gentium, ex Noachi posteris, in universam terram esse factam. Ea Americae vicina maxime continens, ex ea brevissima trajectio. Asserit Arias Montanus in Peruana, apud montes, qui ab Hispanis Andes | |
[pagina 114]
| |
sunt dicti, manere adhuc antiquissimam urbem Iuktam dictam. Hinc colligit, quod a Iobabo, filio Ioktanis (cujus pater fuit Heber, avus Semus) ejusque familia, Peruana sit occupata. Eo magis quod Moses diserte asserat, habitationem filiorum Ioktanis in disseminatione populorum fuisse usque ad montes Orientis: Andes autem κατ' ἐξοχὴν dici montes possint, quod longissimi sint montium omnium, qui hactenus in orbe sunt visi: Nec ideo putandum Mosen non designasse montes Andes, quod vocet eos orientales. Nam etsi nobis sint occidentales, tamen propter orbis convexitatem Bactrianis illisque Asiaticis vicinis orientales sunt, quia nobis Occidens, qui illis Oriens. Similiter alterius etiam filij Ioktanis, Ophiri nepotes Peruanam petijsse multi existimant, & ab Orpher vel Oper dictam regionem Peru, per metathesin literarum: & inde Iudaeis aurum Ophir fuisse, ut nobis hodie obrizum. Nec dubium, quin id factum sit aut vivo adhuc Ioktane, aut non diu post obitum ejus, siquidem nepotes ejus nomen ipsius celebrare voluerunt illa a se urbe condita: saltem ante Mosen factum fuit, qui haec de ijs describit. At ejus tempore, multo minus ante, non erat adhuc ab his occidentalibus partibus mundus ita habitatus, ut hinc in Americam coloniae potuerint mitti. Iam si Peruana primò ex Asia est petita, & inde habitatoribus instructa, magis id tenendum de Mexicana, quae Asiae multo est vicinior. Adhaec vero, ita habendum arbitror, non casu nec nihil tale cogitantes, id quod aliqui putant, tempestatibus invitos jactatos, primos habitatores in Indias occiduas, velut e naufragio emersisse: sed consulto & ex distinato petijsse, ut alij alias, has sibi sedes: tam instigante atque agente numine divino; Quod undique ad orbis sua praedia & villas colonos | |
[pagina 115]
| |
misit villicosque, hos illò, ut alios aliò. Nec ignorare potuerunt, has terras ibi esse, & non vacuas esse relinquendas; Noachus utique utrumque scivit: quem id posteris tradidisse, an dubitare possumus? & nepotes an ex traditione accepta dicemus neglexisse? Sed cujus linguae fuere, qui eò primi intrarunt? Res ipsa suffragabitur, si dicam Cimbricae. Sacas Scytasque linguae illius nostrae homines fuisse, ante ostendimus. At ijdem illa lo[c]a, trajectui proxima olim insederun[t]. Tartari certe Scytis successores: illorum adhuc sedes usque ad oras freti Aniani extenditur. Quid? an erret quis, si dicat Regnum Tenduc prope fretum adhuc ostendere manifesta vestigia linguae Cimbricae? dicique quasi, T' en-den-houc, id est ad finem anguli? Te ad, end, finis, den atticulus τὸν Graeco respondens, houck vel houc, angulus, per syncopen Tenddhuc; & euphoniae causa, vel senio temporis, abjecto altero d & h, Tenduc? Certe est ibi prominens angulus, qui finem ultimum facit terrae Asiae. Ab alia parte freti, in ipsa America, duo adhuc signa apparent, quae superiora comprobent. Primò, in Regno Anian vivere homines more Scytarum & Tartarorum, Heroasque ut illos nobiles, non fixa oppida habitare. Anne igitur Scytica sint origine? Praeterea, num vox Anian est etymi Cimbrici aut Scytici, quasi Anganck, vel Angan a postremo producto, & temporis progressu corrupte Anjan? id est accessus? An propositio ad, gan ire, ganc itio. Id quod tum duo probat: primum ibi fuisse ex Asia celebrem quendam accessum: alterum, qui accessère, fuisse linguae Cimbricae. Cujus & alterum est munimentum, quod supra Anian ad Aretum, in eadem America, est quoque Regnum Bergo. Berg lingua significat Cimbrica aut montem, aut recipio me vel aliud in tutum. Sive igitur a montibus, | |
[pagina 116]
| |
qui ibi sunt, primi incolae illum locum Bergo vocarunt, sive quod, transmisso freto, ibi se suaque in tutum receperint, vocis certe origo est mera Cimbrica. Nescio an fallar; non inepta videtur divinatio. Colligamus iam vela. Non usque absurdum erit, si dicam primos Americae & Indiarum Occidentalium colonos fuisse ex Asia generis Cimbrici: & quae ibi voces similes exstant nostris, non casu sic exstitisse, sed esse certae originationis nostrae: idque eo magis, quia ab Occidente quoque Cimbrici homines ex insulis illis Borealibus, eò additamenta tam hominum, quam linguae potuerint intulisse. Nec negaverim, quin alterius quoque linguae homines eò, sive ex Asia, sive aliunde intrarint & genus severint, uti de Ioktanis nepotibus antea retuli: sed tamen ea, quae attuli argumenta, non inidonea sunt probando, quae ibi sunt linguae Cimbricae similia, ea esse Cimbricae originis. |
|