Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XXIV.Summa. Varia adducta, ob quae verisimile sit, Latinos, Persas, Procopenses magis accepisse communia sua vocabula a Celti-Belgis, quam hos ab ipsis. EAdem haec tria argumenta, idque ad eundem modum probare possunt, vocabula illa, quae Procopenses, seu hodierni Galatae, quaeque Persae habent similia cum Belgis, accepisse eos a Belgis potius, quam Belgas ab ipsis. Ne actum agam, non immorabor recensendis. Si Lector videndi est avidus, utrum sit probabilius, ipse ea recolligat & pensitet. Fateor quidem nationes victrices aliquando aliquid recondere in linguam suam, per magnam consuetudinem, ex lingua ejus gentis, quam superant, sed tamen frequentius fit contra. De Latinis quidem non potest dici quod aliqua regionis suae parte sub Celtarum jugum redacta, vim quoque in eo dominationis senserint, quod a victoribus leges aliquas sermonis acceperunt. Nam licet Galli genusque Celticum Cimbri, impressiones acres in Italiam, Romam usque, & tantum non in ipsum Capitolium fecerint; procella potius repentina illa invasio, quam diuturna possessio fuit; Gallis id, quod victoriae minus faustum, illaudabilius, ignobiliusque est, anteriora ejus obtinentibus, sed Romani id, quod est dignius faustiusque, ejus posteriora. Antiquitate tamen, quin lingua illorum sit Celtica inferior dubitari non debet. | |
[pagina 100]
| |
Et certe similia quae eis sunt cum Belgis vocabula, magis genus stirpemque referunt Celticam, quam Latinam. Et quia tamen ex commercio vel originatione, quod inter utramque linguam est similitudinis, per sese apparet existere, credibilius est plurimas dictionum harum similium habere Latinos ex Celtica, quam Belgas ex lingua Latina, quia inquam genium magis spirant Belgicum, quam Latinum. Saltem ea hic est paritas, ut tam mihi sit integrum divinare, sumpsisse Latinos eas a nobis quam illis, quod nos ea habeamus ab ipsis. Nam quod Lipsius contra nos hoc argumento utitur, nos voces oly, vvijn, figen, habere ab ipsis; quia illi rem habuerint ante nos, id non concludit necessario. Si Italia ante Germaniam, &, quod Caesar testatur, ante Galliam, vitem vinumque habuit; at non habuit ante Asiam, Margianam, Chaldaeam: ante Noachum, primum vitis, in secundo hoc mundo, satorem, liquorisque incantatoris propagatorem: Ante ipsum verum Bacchum & Liberum patrem, id est, ut linguae Belgicae fert etymon, populorum progenitorem, quasi Ly-barer: At hujus vera proles posthumia Cimmerij, Cimbri, Teutones, Galli, ut infra demonstratum est: &Ga naar margenoot+ quidem, si non propinquior proles quam Italj, certe non remotior. Quidni igitur una cum vini gustu lingua eorum vini nomen imbiberit? Quid absurdi, si id asservatum secum ex Asia in Europam, Germaniam, Galliam attulerint? De oleo & ficu idem esto judicium. Sane Becanus vini etymon ita ostendit esse Cimbricum aut Germanicum, ut Latini simile ex sua lingua non possunt reddere. Dicit vvijn, dici quasi vvijen, quae voxGa naar margenoot+ nobis est significationis triplicis: significat sacris initiare, dilatare, runcare, & sarrire hortum a noxis & inutilibus | |
[pagina 101]
| |
herbis: tale autem esse vini officium in homine. Quod quia, ob elegantiam, placuit, una cum etymo libuit comprehendere hoc Belgico tetrasticho:
Jck heet wijn, mits dat ick can den mensche, wijn', wijn', wijn':
Jck wy' hem sijnen geest, en maeck die Hemels fijn,
Jck wy' zijn hert en doet van vreucht wijt open zijn,
Jck wy' zijn lijf van fluims, wints, domps, en gals fenijn.
Verbum verbo reddam Latine, quo linguae nostrae ignari intelligant causas etymi a Becano explicatas:
Dicor vinum, quia possum hominem tripliciter wyn':
Ego ei vvy' suam mentem, & eam pure coelestem reddo;
Ego vvy' ejus cor, & laetitia id dilato, latum reddo,
Ego vvy' ejus corpus, id est purgo a phlegmatis, venti, fumi,
& bilis veneno.
An adhuc Itali dicent, aut Lipsius pro ipsis, nos nostrum vvijn habere commodato ab ipsis? Potius id sibi Hebraei vendicent; quibus Iäyn est vinum. Iam vero de Persis hic aliquid addendum est. Anne aliquid argumenti sit, Persas sua illa Cimbricis similia vocabula accepisse a Sacis, id est Saxonum veris progenitoribus, quod ab eis acceperunt alia quaedam ex mutuo commercio? Accepisse eos a Sacis solemne suum & anniversarium festum Sacaea, item gladij genus quoddam, vocatum Sagarim a Xenophonte in Cyri historia, probat ex sagaci sane historiarum perscrutatione non infeliciter Becanus.Ga naar margenoot+ Frequentem militiae communisque commercij usum fuisse Persis cum vetustis istis Saxonibus, testes sunt Chaerilus & Herodotus, ille in Darij, hic in Xerxis historia. Ex hoc usu quidni, ut Sacaea & Sagerim, sic similes voces acceperint? Nisi prius habeamus dicere totum genus linguae Persicae idem fuisse cum Saccaea, quod ad substantiam: id quod ex Biblijs Persicis velle videtur col- | |
[pagina 102]
| |
ligere Raphelingius. Sit aut hoc profecto, aut ex mutua frequentatione, tot tamque valde & figura & significatione similium dictionum cognatio. Quae ut casu contingat, minus potest fieri, quam ut casu exstiterint Sibyllinorum oraculorum folia. Adhucdum veteri lingua Saxonica Sags est gladioli genus: vestigia ejus adhuc remanent in Frisia orientali: ubi rustici, maxime antiquum adhuc Saxonicum loquentes, vocant cultrum sags. Cui congruum est quod in scuto suo Saxonia, pro emblemate, abhuc gestat duos saggares, in formam crucis transversim constitutos: & num eo forte respectum, quod Dux Saxoniae, ex Imperatoria constitutione & Bulla aurea, dignitatem sustinet Magistri equitum in Romano imperio? quasi illi principi populoque idoneum sit id militare, prae reliquis omnibus Electoribus, munus, qui antiquitus egregiam saggaris aliorumque armorum peritiam haereditariò velut sibi vendicat? Mihi sane aptissime haec cohaerere videntur. De Procopensibus porro non possum quin istud addam. Tam ex conversatione, quam ab originatione, ipsis nobisque affinitatem hanc vocum, quae inter nos est, constare. Originatio talis est, quod, ut supra ostensum fuit, progenitores nostri linguae Cimbricae & Belgicae authores, circa Chersonesum Tauricam, & illa vicina loca, ex Asia superiore, coloniis deductis, consederint, & inde postea ad ulteriora orbis terrae in Europam, patrias nostras sedes, colonias alias miserint. Conversationis occasio fuit, quod Galli Celtaeque ex Europa rursus in Asiam ad Pontum, Phrygiam, Bithyniamque eruperint, & Galatiam amica possessione, consentientibus indigenis, occuparint, quasi grato hospitio ab vetustis cognatis excepti. Quo tum illud etiam accedit, quod Historiae attestentur, | |
[pagina 103]
| |
secundum quendam Cimbrorum & Celtarum ad avitas has Ponti suas sedes ex Europa reditum. Tum nempe, cum, auspicijs & jussu Caroli Magni, Saxones domi nimis anguste, ob infinitam suam multitudinem, degentes occupatum loca magis vacua, in diversas mundi plagas, emissi sunt. Tum multorum est opinio Saxones istos, ex parte, in sedes Galaticas ex Dacia, velut ad consanguineos suos, remeasse, & hactenus considere. Vnde & similitudinis multum sit inter Procopensium linguam & Saxonum, an a vero abhorrens? Caeterum iuxta id mihi fuerit, an illa communia vocabula Graecorum, Persarum, Procopensium, & Belgarum, hi ab illis, an ab his illi habeant: non enim est praecipui nostri instituti; verum hoc, quod magna sit & fere incredibilis inter Belgas & nationes quam longissime a nobis remotas, linguae vocumque communitas: id quod clare a me commonstratum satis existimo. Sit ita sane, ut, quia, quemadmodum Hieronymus inquit, Galatia provincia, in quamGa naar margenoot+ Galli aliquando venêre, cum Graecis se miscuerunt, ideo & Gallica lingua vetus, id est nostra Belgica, aliquid a Graeca, vicissim aliquid ab illa suum fecerit. Est hoc illud, quod hic cumprimis dissero. |
|