Cap. XXIII.
Summa. Belgico Graecoque sermoni communia vocabula magis referre genus Belgicum, quam Graecum: victores item Celti-Belgas potius Graecorum fuisse, quam hos illorum: proinde potius a Belgica lingua habere haec communia vocabula Graecos.
NVnc ad argumentum secundum accedo, quo doceam, potius credi posse, quod vocabula communia linguae Belgicae & Graecae, a Belgis Graeci mutuati sunt; Quia per omnia magis referunt germanam linguae Belgicae, quam Graecae, indolem, genuinumque ingenium. Atque ut animadversu est facile, voces sanhedrim & aphireion magis Graecam; nugae magis Latinam, sotten magis Belgicam, quam Hebraeam spirare originem, etsi Hebraeis quoque usurpentur: sic sane non obesae naris auditor, dijudicabit facile maximam multitudinem earum dictionum, quas supra ostendimus Graecis Belgisque communes, esse prosapiae generisque Belgo-Germanici. An aurum argentumque in unam communem statuam ingressa, quod aurum, ibi aureum habet, quicquid naturae aureae, id ab argento habere dicendum sit, an quodcunque argentum participat auri, id potius ab aureo, & aurum quicquid sui est generis, habere a se? Hisce iam argumentum postremum adjungam, quo ostendam, consentaneum magis esse, Graecos a Belgo-Germanis habere sua communia vocabula, quam contra: quia arma victricia in devictam fere aut occupatam saltem Graeciam intulerunt. Sic nos Iustinus, ut supra audivimus, alijque Historici docent. Victorum autem ut dextra ensisque, sic fere lingua devictis occupatisque est superior, ponitque potius loquendi leges, quam poni sibi sinit. Documento