Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– Auteursrechtvrij
[pagina 96]
| |
Cap. XXII.Summa Longius latiusque per mundum se diffudisse linguam Belgicam: idque argumento esse, quod sit Graeca antiquior. ALtera autem ratio, qua idem evincitur, est ista: Quod lingua Belgica multo se latius per orbem terrarum sparsit, quam Graeca. Fere uti lingua Hebraea, diversis sub dialectis, dimidium noti orbis occupavit, sic alterum dimidium lingua Celtica, Cimbrica, aut Gothica, id est Belgica. Hebraea ab Oriente ex Asia, percurrens per Meridiem, plurimum Asiae, Africaeque replevit: Cimbro-Belgica ex Oriente primò progressa, & novo quodam ortu ex Occidente regressa, non a Gadibus solum, sed & ab insulis ultra Thylen ultimam positis, aliud mundi latus, Septentrionem versus, pervagata, totam fere Europam & Asiam non minus quam Hebraea, diversis sub dialectis, obtinuit: id quod ex superioribus manifestum est. Quibus ante non tactum, hic istud addo, quod Historiae testentur, Hispanias Gothos & sobole sua, & lingua replevisse quoque. Lingua autem Graeca quid? Sane bonam tantum Asiae partem possedit, & exiguum quid Europae, quod parum est ad vasta illa spatia, quae, ab uno Solis cardine ad alterum, occupavit lingua Belgica. Refert D. Hieronymus in diversa quoque Ioca Occidentis fuisse translatamGa naar margenoot+ linguam, gentemque Grajam. Massiliam, inquit, Phocaei condiderunt, quos ait Varro trilingues esse, quod & Graece loquantur, & Latine, & Gallice. Oppidum Rhoda coloni Rhodiorum locaverunt, unde amnis Rhodanus nomen accepit. Ad Hispanias transgredior: nonne Saguntum Graeci, ex insula Zacynto profecti, condiderunt? & oppidum Tartesson, quod nunc vocatur Carteia, | |
[pagina 97]
| |
Iones Graeci homines locasse referuntur? Montes quoque Hispaniarum Calpe, Idrus, Pyrene; item insulae Aphrodisiades & Gymnesiae quae vocantur Baleares, nonne Graeci sermonis indicia demonstrant? Ipsa Italia a Graecis populis occupata, major quondam Graecia vocabatur. At haec partim incerta sunt, partim indicij infirmi. Quae vero certa, neutiquam tamen ostendunt ita vim suam linguam Graecam late & firmiter exeruisse, quam Belgicam. Et licet se lingua Graeca hic illic per illa oppida montesque disseminasset, neutiquam tamen tam vasta terrarum spatia, quam Cymbro-Belgica implevit. Tum vero quicquid ejus a lingua Graeca est factum, factum fuit diu postea, quam Cimbro-Belgae, & illorum lingua potentiam suam per mundum exercuit. Ex hoc nunc colligo, quia latius se extendit, multoque plus terrarum occupavit lingua nostra, quam Graeca, ideo aetate eam praecedere. Enimvero, nonne quanto sese latius altiusque dilatat attollitque aliqua sylva, tanto dicetur majore annorum spatio crevisse? quin & quercus, quae intra terram diffundit quam latissime radices, & in aëre ramos, nonne dicetur annosior, quam ea, quae vix decem subter supraque tenuiores progerminationes numerat? Proinde, cum lingua Belgica Graecâ videtur antiquior, anne vero est similius, quae utrique communia sunt vocabula, ea Graecos habere & usui accepisse ab illis, quam Belgas ab his? Nonnumquam quidem accidit, ut lingua priscior aliquid dictionum sumat a minus prisca: ut Hebraea bös & phert a Germanis: tamen rebus conveniens est magis, ut posteriores consequantur aliquid a praecedentibus. |
|